Bible

 

Joel 1

Studie

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 315

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

315. "Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario," significat quia aestimatio boni et veri tam pusilla est ut vix ulla. -Haec significantur, quia per "choenicem," quae erat mensura et demensum, significatur quale, ut supra (314); per "triticum" et "hordeum" significatur bonum et verum; et per "denarium," qui est nummus minimus, aestimatio tam pusilla, ut vix ulla: quod "tres" choenices hordei dicantur, est quia "tria" significant omne, et praedicantur de veris (515). Quod "triticum" et "hordeum" significent bonum et verum; hic bonum et verum Ecclesiae ex Verbo, est quia omnia quae agri et vineae sunt, significant talia quae Ecclesiae sunt, ex causa, quia "ager" significat Ecclesiam quoad bonum et inde verum, et "vinea" Ecclesiam quoad verum et inde bonum; quare ubi in Verbo memorantur illa, Angeli, qui spiritualiter omnia percipiunt, non aliud intelligunt. Sicut haec apud Joelem:

"Devastatus est Ager, luget terra, qua devastatum est Frumentum, exaruit Mustum, languet Oleum; pudefacti sunt Agricolae, ejularunt Vinitores, super Tritico et Hordeo, eo quod perierit Messis Agri," (1:10-12);

haec omnia significant talia quae Ecclesiae sunt. Quod "triticum" et "hordeum" significent bonum et verum Ecclesiae, videri potest ex his locis:

Johannes de Jesu, quod "colliget Triticum in horreum, et paleam comburet igne," (Matthaeus 3:11-12);

"Jesus dixit, Sinite zizaniam et Triticum crescere una; et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizaniam ad comburendum, Triticum vero congregate in horreum Meum," (Matthaeus 13:24-30);

Consummationem et decisionem audivi a Jehovah Deo; reponit Triticum mensuratum, et Hordeum designatum; ita erudit ad judicium, Deus ejus docet eum," (Esaias 28:22, 25-26); 1

"Jehovah deducet te ad terram Tritici et Hordei," (Deuteronomius 8:7-8);

"terra tritici et hordei" est hic Terra Canaan, per quam significatur Ecclesia.

"Venient et canent in altitudine Sionis, et confluent ad bonum Jehovae ad Triticum et Mustum," (Jeremias 31:12);

"Jehovah satiabit te adipe Tritici," (Deuteronomius 32:13-14); 2 Psalm. 81:17 (B.A. 16); 3 Psalm. 147:14). 4

Jehovah dixit ad Prophetam Ezechielem, quod Faceret sibi placentam Hordeorum, mixtam cum stercore, et comederet, (4:12, 15);

et ad Prophetam Hoscheam, quod Acciperet mulierem adulteram; quam sibi comparavit per corum Hordeorum et semicorum Hordeorum, (3:1, 2);

quae facta sunt a Prophetis illis, ut repraesentarent falsificationes veri in Ecclesia, "Hordea" enim sunt vera, et "Hordea mixta cum stercore" sunt vera falsificata et prophanata; "mulier adultera" etiam significat falsificatum verum (134).

Poznámky pod čarou:

1. 22, 25, 26 pro "21 ad 26"

2. 13, 14 pro "33, 34"

3. 17 pro "14, 17"

4. 14 pro "12, 13, 14"

  
/ 962