Bible

 

Jeremias 51

Studie

   

1 Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :

2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus : interficite omnem militiam ejus.

4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.

5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.

6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.

8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.

9 Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.

10 Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11 Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13 Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.

14 Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo : qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.

17 Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

19 Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.

20 Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :

21 et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22 et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :

23 et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :

24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.

25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :

26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in æternum eris, ait Dominus.

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32 Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.

33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane : absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

36 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.

38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.

41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !

42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est.

43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt, quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53 Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum :

55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ, dedit sonitum vox eorum,

56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex (Dominus exercituum nomen ejus).

58 Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.

60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.

61 Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,

62 dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.

63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,

64 et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 727

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

727.

Quod "virga" et "baculus" significent potentiam, et quidem potentiam Divini Veri, est praecipue inde, quia termites aut rami ex arboribus erant, et illi significabant cognitiones veri et boni, quae sunt vera naturalis hominis; et quia etiam suffulciebant corpus, significabant potentiam: et adhuc magis "virga ferrea", quia "ferrum" similiter significat verum naturalis hominis, et ex duritie potentiam, cui non resisti potest.

Quod "virgae" et "baculi" inde trahant significationem potentiae Divini Veri, est ex correspondentia; ex eo est usus baculorum in mundo spirituali, (ubi omnia, quae apparent, correspondentiae sunt, ) repraesentativus illorum potentiae; similiter in Ecclesia Judaica, quae, sicut Antiquae Ecclesiae, fuit ecclesia repraesentativa; inde est, quod miracula et signa in Aegypto et dein in deserto, a Mose per extensionem baculi facta sint: ut

Quod aquae percussae baculo versae sint in sanguinem (Exod 7:1-21);

Quod ex fluminibus et stagnis, super quae extensus est baculus, ascenderint ranae (Exodus 8:1, seq.);

Quod ex pulvere percusso baculo facti sint pediculi (Exodus 8:12, seq.);

Quod extenso baculo ad caelum facta sint tonitrua et grando (Exodus 9:23, seq.);

Quod prodierint locustae (Exodus 10:12, seq.);

Quod Mare Suph, extenso baculo super illud, divisum sit, et postea reversum (Exodus 14:16, 21, 26);

Quod ex petra in Chorebo baculo percussa exiverint aquae (Exodus 17:5, seq.; Numeri 20:7-13);

Quod Joschua praevaluerit contra Amalekum cum Moses sustulit manum cum baculo, et quod praevaluerit Amalek cum Moses dimisit eam (Exodus 17:9-12);

Similiter quod ignis exiverit e petra, et consumpserit carnem et azyma quae Guideon obtulit, cum Angelus Jehovae extremitate baculi tetigit illa (Judicum 6:21).

Quod illa miracula facta sint per extensionem baculi, erat quia "baculus" ex correspondentia significabat potentiam Domini per Divinum Verum (de qua potentia in mox praecedente articulo actum est).

[2] Quod Divinum Verum quoad potentiam etiam alibi in Verbo per "virgas" et "baculos" significetur, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Etiam cum ambulavero in valle umbrosa.., non timebo mihi malum, .... virga tua et baculus tuus consolabuntur me; dispones ante me mensam coram inimicis meis; et pinguefacies oleo caput, poculum meum abundabit" (Psalmuss 23:4, 5):

"ambulare in valle umbrosa" in sensu spirituali significat intellectum obscurum, cui non apparent vera ex luce: "virga tua et baculus tuus consolabuntur me", significat quod Divinum Verum spirituale una cum Divino Vero naturali tutaturum sit, quia illiS potentia; "virga" est Divinum Verum spirituale, "baculus" Divinum Verum naturale, utrumque simul quoad potentiam tutandi, nam "consolari" est tutari: quia "virga et baculus" significant Divinum Verum quoad potentiam, ideo sequitur, "Dispones ante me mensam, pinguefacies oleo caput, et poculum meum abundabit", per quae significatur nutritio spiritualis per Divinum Verum; nam per "disponere mensam" significatur spiritualiter nutriri, per "pinguefacere oleo caput" significatur per bonum amoris, et per "poculum" significatur per verum doctrinae ex Verbo; "poculum" ibi pro "vino."

[3] Apud Ezechielem,

"Mater tua sicut vitis.... juxta aquas plantata.... unde fuerunt illi virgae roboris, in sceptra dominantium; sed extulit se statura ejus [super] inter implexos ramos: .... quare eversa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientalis arefecit fructum ejus; divulsae sunt, et exaruerunt virgae roboris ejus, ignis comedit unamquamvis: nunc plantata est in deserto, in terra ariditatis et sitis; exivit ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, sceptrum 1 dominantium" (19:10-14):

describitur per haec desolatio omnis veri in Ecclesia Judaica; "principes", contra quos lamentum, significant vera, et "mater" quae facta leaena, significat ecclesiam; de hac et de illis haec dicta sunt: "mater tua sicut vitis juxta aquas plantata" significat quod ab instauratione fuerit ecclesia spiritualis instructa veris; "mater" est ecclesia in genere, "vitis" est ecclesia spiritualis in specie, "aquae" sunt vera, "plantari" est instaurari: "unde fuerunt illi virgae roboris in sceptra dominantium" significat quod ei fuerit Divinum Verum in sua potentia, et inde illi dominium super falsa mali quae ab inferno: "virgae roboris" significant Divinum Verum quoad potentiam, et "sceptra" Divinum Verum quoad dominium, sceptra enim regum erant curti baculi ex arbore significativa, hic ex vite: "sed extulit se statura ejus super inter implexos ramos" significat fastum propriae intelligentiae ex scientificis naturalis hominis; fastus ille significatur per "extulit se statura ejus", et scientifica naturalis hominis significantur per "implexos ramos": "eversa est in ira, in terram projecta", significat destructionem illius per falsa mali: "ventus orientalis arefecit fructum ejus" significat destructionem boni ejus; "ventus orientalis" significat destructionem, et "fructus" bonum; id bonum quod illis qui in falsis mali sunt, residuum est ex Verbo, intelligitur, cujus destructio significatur per "arefactionem fructus ex vento orientali": "divulsae sunt et exaruerunt virgae roboris ejus" significat quod dissipatum sit omne Divinum Verum, unde ecclesiae illi nulla potentia contra inferna: "ignis comedit unamquamque" significat fastum ex amore sui, qui destruxit: "nunc plantata est in deserto, in terra ariditatis et sitis, significat quod desolata usque ut non sit aliquod bonum veri et verum boni: "exivit ignis e virga ramorum ejus" significat fastum in singulis ejus: "comedit fructum ejus" significat consumptionem boni: "ut non sit in ea virga roboris, sceptrum 2 dominantium", significat desolationem Divini Veri quoad potentiam et quoad dominium (ut supra).

[4] Apud Jeremiam,

"Dicite quomodo fractus est baculus roboris, baculus decoris; descende de gloria, et sede in siti, habitatrix filia Dibonis: quia vastator Moabi ascendit contra te, et perdidit munimenta tua" (48:17, 18):

per "filiam Dibonis" significatur externum ecclesiae, et inde externum Verbi, quod est sensus litterae ejus; et "vastator Moabi" significat adulterationem ejus: inde patet quid significat quod "fractus sit baculus roboris, baculus decoris", nempe quod non illis Divinum Verum in sua potentia; "baculus roboris" est illud in naturali sensu, et "baculus decoris" est illud in spirituali: "descende de gloria, et sede in siti, habitatrix filia Dibonis", significat deprivationem et defectum Divini Veri; "descendere de gloria" est deprivatio ejus, "gloria" est Divinum Verum in luce, et "sitis" est defectus ejus: "quia vastator Moabi ascendit contra te" significat adulterationem Verbi quoad sensum litteralem ejus: "et perdidit munimenta tua" significat ablationem tutelae; "munimentum" est tutela contra falsa et mala, et sensus litteralis Verbi est illa tutela.

[5] Apud Davidem,

"Baculum roboris tui mittet Jehovah ex Zione" (Psalmuss 110:2):

per "baculum roboris" etiam hic significatur Divinum Verum in Sua potentia, et per "Zionem" ecclesia quae in amore in Dominum est, et inde vocatur ecclesia caelestis.

[6] Apud Micham,

"Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae; .... pascent Baschane et Gileade juxta dies saeculi" (7:14):

"pasce populum virga tua" significat instructionem illorum qui ab ecclesia in Divinis veris ex Verbo; "pascere" significet instruere, "populus" sunt qui ab ecclesia in veris, et "virga" ibi est Verbum, quia est Divinum Verum: per "gregem hereditatis" significantur illi ab ecclesia qui in spiritualibus Verbi sunt, quae sunt vera sensus interni ejus: "pascant Baschane et Gileade" significat instructionem in bonis eccleSiae et in veris ejus ex Verbi sensu naturali.

[7] Apud Esaiam,

"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4)

per "virgam oris Jehovae" etiam hic significatur Divinum Verum seu Verbum in sensu naturali, et per "spiritum labiorum Ipsius" significatur Divinum Verum seu Verbum in sensu spirituali, utrumque destruens falsa mali in ecclesia, quod significatur per "percutere terram", et "occidere impium." Simile significatur

Per "percutere virga" (apud 3 Micham, cap. 4:14 [B.A. 5:1]);

Ac per "perforare baculis caput infidelium" (Habakuk 3:14).

[8] Apud Mosen,

"Cecinit Israel canticum" super fonte in Beer; .... "Fons, foderunt principes, effoderunt primores populi, per Legislatorem, baculis suis" (Numeri 21:17, 18):

per "fontem in Beer" hic significatur doctrina ex Verbo; beer etiam in lingua originali significat fontem: per "principes" qui foderunt, et per "primores populi" qui effoderunt, significantur intelligentes et sapientes ex Domino, qui ibi est "Legislator": per "baculos", per quos foderunt et effoderunt, significatur intellectus in Divinis veris illustratus.

[9] Apud Sachariam,

"Adhuc habitabunt senes mares, et senes mulieres in plateis Hierosolymae, et vir cujus in manu scipio prae multitudine dierum" (8:4):

per "senes mares et senes mulieres" significantur intelligentes ex doctrina et ex affectione veri; per "virum cujus in manu scipio prae multitudine dierum" significantur sapientes qui nihil Sibi sed soli Domino fidunt: quod hi in ecclesia, ubi doctrina genuini veri, significatur per "in plateis Hierosolymae"; "Hierosolyma" est ecclesia quoad doctrinam, et "plateae" sunt vera doctrinae, hic genuina vera.

[10] Apud Jeremiam,

"Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili; .... non sicut illa pars Jacobi, sed Formator omnium Ille, et Israel baculus hereditatis Ipsius; Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (10:14, 16; 51:19):

"stultus factus est omnis homo a scientia" significat a scientificis naturalis hominis separati a spirituali; "pudore affectus est omnis conflator a sculptili" significat a falsis quae ex propria intelligentia; "sed Formator omnium Ille" significat Dominum a quo omnis intelligentia veri: "Israel baculus hereditatis Ipsius" significat ecclesiam in qua est Divinum Verum, et ejus potentia contra falsa; et quia hic de intelligentia per Divinum Verum agitur, additur, "Jehovah Zebaoth nomen Ipsius"; Dominus "Jehovah Zebaoth" vocatur ex Divinis veris in omni complexu, zebaoth enim significant exercitus, et "exercitus" omnia vera et bona ecclesiae et caeli.

[11] Quando filii Israelis in deserto murmurabant contra Mosen et Aharonem propter Korachum, Dathanem et Abiramum, quod absorpti sint a terra, mandatum est

Quod principes duodecim tribuum ponerent baculos suos in Tentorio conventus coram Testimonio: quo facto baculus Aharonis floruit et produxit amygdalas (Numeri 17:17-25 [B.A. :2-10]):

hoc factum est quia murmurarunt contra Jehovam, hoc est, Dominum, et quidem contra Divinum Verum quod ab Ipso; Moses enim et Aharon repraesentabant Dominum quoad Legem, quae est Verbum; ideo mandatum est quod "principes duodecim tribuum ponerent baculos suos in Tentorio conventus coram Testimonio"; per "duodecim" enim "tribus", et in specie per "principes eorum" significabantur vera ecclesiae in omni complexu, similiter per "duodecim illorum baculos"; et per "Tentorium conventus" repraesentatum est et inde significatum caelum, unde vera ecclesiae; et per "Testimonium" Ipse Dominus: quod "baculus Aharonis" floruerit et produxerit amygdalas, erat quia ejus "baculus" repraesentabat et inde significabat verum ex bono amoris; et quia verum ex bono amoris unice producit fructum, qui est bonum charitatis, ideo "baculus ejus floruit et produxit amygdalas"; "amygdalae" significant id bonum, similiter "tribus Levi" (videatur supra, n. 444).

Sciendum est quod tribus eadem voce qua baculus dicatur (ut Numeri 1:16; 2:5, 7);

inde per "duodecim baculos" similia quae per "duodecim tribus" significantur, nempe Divina vera ecclesiae in omni complexu. (De duodecim tribubus videatur supra, n. 39, 430 [a] , 431, 657.)

[12] Quoniam "baculus" significat potentiam Divini Veri, etiam significat potentiam resistendi falsis et malis:

- Apud Esaiam,

"Ecce Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et ex Jehudah baculum et scipionem, omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, fortem et virum belli, judicem et prophetam" (3:1, 2):

hic per "removere omnem baculum panis et omnem baculum aquae" significatur auferre omne bonum et verum ecclesiae; quibus ablatis non est amplius aliqua potentia resistendi malis et falsis, quin libere intrent; "panis" significat bonum ecclesiae, "aqua" verum ejus, et "baculus" illa quoad potentiam resistendi malis et falsis: inde sequitur, "fortis et vir belli, judex et propheta", qui etiam removebuntur; per "fortem et virum belli" significatur verum pugnans contra malum et falsum, et per "judicem et prophetam" doctrina boni et veri.

[13] Apud Ezechielem,

"Ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem pondere et sollicitudine, et aquas in mensura et stupore bibant" (4:16):

per "frangere baculum panis" significatur quod deficiet bonum et verum in ecclesia, nam "panis" hic utrumque significat; quare sequitur, "ut comedant panem in pondere et sollicitudine, et bibant aquas in mensura", per quae significatur defectus boni et veri, et inde potentiae resistendi malis et falsis. Similia significantur per frangere baculum panis et aquae (Ezech., cap. 5:16; 14:13; Psalmuss 105:16; Leviticus 26:26).

[14] Sicut "virga" et "baculus" significant potentiam Divini Veri, et inde Divinum Verum quoad potentiam, ideo "virga" et "baculus" in opposito sensu etiam significant potentiam falsi infernalis, et inde falsum infernale quoad potentiam; in hoc sensu dicuntur "virga" et "baculus" in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Confregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium" (14:5):

per "confringere baculum impiorum" significatur destruere potentiam falsi ex malo; et per "confringere virgam dominantium" significatur dominium falsi.

[15] Apud Davidem,

"Non incumbet baculus impietatis super sorte justorum, ut non mittant justi in perversitatem manus suas" (Psalmuss 125:3):

"baculus impietatis" significat potentiam falsi ex malo; "super sorte justorum" significat super veris ex bono, quae sunt apud fideles, in specie apud illos qui in amore in Dominum sunt, nam illi in Verbo dicuntur "justi"; "ne mittant justi in perversitatem manus suas" significat ne hi falsificent vera.

[16] In Threnis,

"Ego vir qui vidit miseriam per virgam furoris ejus, me duxit in tenebris, et non in lucem" (3:1, 2):

haec dicta sunt de devastatione ecclesiae, et per "virgam furoris" significatur dominium falsi infernalis; "me duxit et deduxit in tenebris, et non in lucem", significat in meris falsis, et sic non ad vera.

[17] : haec de gentibus, quae in falsis fuerunt ex ignorantia, quia non illis fuit Verbum, et inde non notus Dominus; malum quo gravati sunt, et falsum quo infestati, significantur per "jugum oneris", per "baculum humeri", et per "virgam exigentis"; illa destruere significatur per "confringere", confringere enim praedicatur de jugo, baculo et virga, at destruere de malo et falso, quae graviter incumbunt, et potenter persuadent, et ad oboediendum compellunt.

[18] Apud eundem,

"A voce Jehovae consternabitur Aschur, baculo percutietur: tunc erit omnis transitus virgae fundamenti, super quo faciet requiescere Jehovah, cum tympanis et citharis" (30:31, 32):

haec de tempore ultimi judicii, quando etiam nova ecclesia: per "Aschurem", "a voce Jehovae consternabitur, et baculo percutietur", significatur ratiocinatio ex falsis, quae per Divinum Verum dissipabuntur: quod tunc vera sensus litteralis Verbi cum gaudio intellecturi et recepturi sint, significatur per quod "tunc erit transitus virgae fundamenti cum tympanis et citharis"; "transitus" significat patefactionem et liberam receptionem, ac "tympana et citharae" significant affectionis veri jucunda: quod vera sensus litteralis Verbi per "virgam fundamenti" intelligatur, est quia ille sensus est fundamentum veris sensus spiritualis ejus, et quia hic super illo requiescit, dicitur, "super quo faciet requiescere Jehovah."

[19] Apud Sachariam,

"Dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet" (10:11):

per "superbiam Aschuris" significatur fastus propriae intelligentiae; et per "baculum Aegypti" significatur potentia ex confirmatione falsorum ejus per scientifica naturalis hominis.

[20] Apud Esaiam,

"Vae Aschur, virga irae meae, et baculus, qui in manu eorum, indignationis meae; .... ne time, popule.., habitator Zionis, ab Aschure, quod virga percutiat te, et baculum.. tollat super te in via Aegypti" (Esai. 10:5, 24, 26 4 ):

per "Aschurem" etiam hic significantur ratiocinationes ex propria intelligentia, per quas pervertuntur et falsificantur vera; falsa inde, et perversiones veri, significantur per "virgam irae meae", et per "baculum indignationis meae qui in manu eorum": quod non pervertentur vera apud illos qui ab ecclesia in caelesti amore sunt et inde veris, significatur per "Ne time, habitator Zionis": quod falsum instet et excitet, ac per talia, quae sunt naturalis hominis, pervertere conetur, significatur per quod "virga percutiat te, et baculum tollat super te in via Aegypti"; "via Aegypti" significat scientifica naturalis hominis, ex quibus ratiocinationes fiunt. Quoniam "Aegyptus" significat naturalem hominem cum illis quae in eo, et ille separatus a spirituali homine in meris falsis est, ideo

Aegyptus vocatur baculus calami pertusi, qui intrat et perforat manum, quando quis super eo nititur ( 5 Ezechiel 29:6, 7; 6 Esaias 36:6);

quae supra (n. 627 [b]) explicata sunt.

[21] Apud Esaiam,

"Ne laeteris, Philisthaea.., quod fracta sit virga 7 percutientis te, nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans" (14:29):

quod per "Philisthaeam" significetur religio de fide separata a charitate, per "radicem serpentis" principium illud falsum, per "basiliscum" destructio boni et veri ecclesiae, et per "presterem volantem" ratiocinatio ex falsis mali, videatur supra (n. 386 [b]); ita similia per hos "serpentes" significantur quae per "draconem" in hoc capite Apocalypseos: quod "Philisthaea non laetaretur quod fracta sit virga 8 percutientis illam", significat quod non gloriaretur quod dominium illius falsi nondum destructum sit.

[22] Apud Hoscheam,

"Populus meus lignum.. interrogat, et baculus ejus respondet illi, quia spiritus scortationum seduxit, et scortati sunt sub deo suo" (4:12):

haec de falsificatione Verbi; et per "interrogare lignum", seu idolum ex ligno, significatur consulere intelligentiam ex proprio quae favet amoribus ejus; per quod "baculus respondeat illi" significatur falsum cui fides habetur; nam cum proprium consulitur, respondet ei falsum; proprium est voluntatis, ita amoris, et falsum inde est intellectus, ita cogitationis: per "spiritum scortationum", qui seduxit, significatur cupiditas falsificandi; per "scortari sub deo suo" significatur falsificare vera Verbi.

[23] Ex his nunc constare potest quid significatur per "virgam" et per "baculum" in utroque sensu; inde nunc sciri potest quid significatur per "virgam ferream, qua filius masculus pasturus sit omnes gentes"; similiter per haec in Apocalypsi,

"Ex ore" insidentis Equo albo "exit romphaea acuta, ut per illam percutiat gentes, et Ille pascet eas Virga ferrea" (19:15 9 ):

tum quid per illa supra,

"Qui vicerit, .... dabo illi potestatem super gentes, ut regat eas virga ferrea, sicut vasa figulina conterentur" (2:26, 27),

quorum explicatio videatur supra (n. 176). Similia itaque significantur per haec apud Davidem,

"Conteres eos Virga ferrea, sicut vas figuli disperges eos" (Psalmuss 2:9).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232