Bible

 

Jeremias 46

Studie

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 583

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

583. Quod Nephilim ‘viri fortes’ vocati sint ab amore sui, constat passim quoque in Verbo ubi tales ‘fortes’ vocantur, ut apud Jeremiam,

Cessarunt fortes Babelis pugnare, sedent in munitionibus; deficit fortitudo eorum, facti sunt in mulieres, 51:30;

ubi ‘fortes Babelis’ pro iis quoque qui sui amore inescati sunt:

apud eundem,

Gladius adversus mendaces, et insanient, gladius adversus fortes ejus, et consternabuntur, 50:36:

apud eundem,

Vidi, illi consternati, se convertentes retrorsum, fortes eorum contusi 1 sunt, et fugam fugerunt, nec respexerunt, terror circumcirca, ... non fugiet celer, et non evadet fortis, ... ascendite equos, et insanite currus, exeant fortes, Kush, Put, ... Ludii, 46:5, 6, 9; abi de persuasione ex ratiociniis:

apud eundem,

Quomodo dicitis fortes nos, et viri roboris ad bellum? devastatus est Moabus, 48:14, 15:

apud eundem,

Capta est urbs, et munitiones, occupata est, et factum est cor fortium Moabi in die illo sicut cor mulieris angustatae, 48:41;

similiter ‘cor fortium Edomi’, 49:22:

apud eundem,

Redemit Jehovah Jacobum, et vindicavit illum e manu fortioris illo, 31:11;

ubi ‘fortis’ 2 alia voce. Quod Enakim, qui ex Nephilim, fortes praedicati sint, constat apud Mosen,

Transis hodie Jordanem, veniendo ad possidendum gentes magnas et numerosas prae te, urbes magnas et munitas in caelum, populum magnum et excelsum, filios Enakim, quos tu nosti, et tu audivisti, quis consistet coram filiis Enaki 3 ? Deut. 9:1, 2.

Poznámky pod čarou:

1. conclusi in the First Latin Edition.

2. fortes in the First Latin Edition.

3. Enakim in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.