Bible

 

Jeremias 29

Studie

   

1 Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,

2 postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem,

3 in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens :

4 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem :

5 Ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.

6 Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.

7 Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.

8 Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis,

9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo : et non misi eos, dicit Dominus.

10 Quia hæc dicit Dominus : Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

12 Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.

13 Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.

14 Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.

15 Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :

16 quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem :

17 hæc dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint :

18 et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in vexationem universis regnis terræ : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,

19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus.

20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.

21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris :

22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne :

23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.

24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices :

25 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens :

26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem :

27 et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis ?

28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.

29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ.

30 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,

32 idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6508

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6508. ‘Septuaginta dies’: quod significet statum plenum, constat ex significatione ‘septuaginta’; numerus enim hic simile involvit cum septem, et ‘septem’ significant integram periodum a principio ad finem, ita statum plenum, n. 728, 2044, 3845; quod numeri in Verbo significent res, videatur n. 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175; et quod numeri multiplicati significent simile cum simplicibus a quibus compositi, n. 5291, 5335, 5708, ita septuaginta simile cum septem.

[2] Quod ‘septuaginta’ sint integra periodus, ita status 1 plenus, patet quoque ab his locis:

apud Esaiam,

Fiet in die illo, oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius: a fine septuaginta annorum erit Tyro canticum meretricis; fiet namque a fine septuaginta annorum visitabit Jehovah Tyrum, 23:15, 17;

‘Tyrus’ pro cognitionibus boni et veri quae Ecclesiae, n. 1201, quae ‘oblivioni dabuntur’; ‘septuaginta anni’ pro integra periodo a principio ad finem; ‘juxta dies regis unius’ pro statu veri intra Ecclesiam; ‘dies’ enim sunt status, n. 6505, et ‘rex’ verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 5044, 5068, 6148; quisque qui perpendit, videre potest quod hic per ‘Tyrum’ non Tyrus intelligatur, et quod absque sensu interno non capi possit quid sit quod ‘oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis’ et quid sit quod hoc sit ‘juxta dies regis unius’ et quid reliqua:

[3] apud Jeremiam,

Erit tota terra in desolationem, in devastationem, et servient gentes hae regi Babelis septuaginta annis, et fiet, cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc iniquitatem eorum, 25:11, 12, 29:10;

‘septuaginta anni’ pro pleno statu desolationis et devastationis; id significabat septuaginta annorum captivitas quae populo Judaico:

[4] apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad 2 consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum, 9:24;

‘septuaginta’ manifeste pro statu pleno, 3 sic pro integra periodo antequam Dominus venturus, inde de Ipso dicitur quod ‘in plenitudine temporis venerit’; quod ‘septimanae septuaginta’ sint status plenus, patet a singulis in illo versu, quod nempe tot decisae sint ‘ad 4 consummandum praevaricationem’, tum ‘ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, ad obsignandum visionem et prophetam, 5 ad ungendum Sanctum sanctorum’; singula haec involvunt plenitudinem; similiter etiam mox sequentia ibi, Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi ad usque restituendum et aedificandum Hierosolymam usque ad Messiam Principem septimanae septem, vers. 25; ibi ‘septem’ pro pleno statu; quod 6 septem aeque ac septuaginta significent plenum statum, videatur mox supra; ‘Hierosolyma’ hic manifeste pro Ecclesia nova, nam non tunc aedificata est Hierosolyma sed destructa.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. consumendum in the Manuscript, and consumandum, in the First Latin Edition.

3. The Manuscript inserts et.

4. consumendum in the Manuscript, and consumandum, in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts et.

6. septem et septuaginta idem significent, supra ostensum est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.