Bible

 

Jeremias 22

Studie

   

1 Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,

2 et dices : Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David : tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.

3 Hæc dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris : et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.

5 Quod si non audieritis verba hæc : in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.

6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !

7 Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus : et succident electas cedros tuas, et præcipitabunt in ignem.

8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?

9 Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos et servierint eis.

10 Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ.

11 Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius,

12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.

13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei :

14 qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.

15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?

16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18 Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda : Non plangent eum : Væ, frater ! et væ soror ! Non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !

19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

20 Ascende Libanum, et clama : et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.

21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.

22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.

23 Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ?

24 Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,

25 et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldæorum :

26 et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.

27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.

28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias ? numquid vas absque omni voluptate ? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt ?

29 Terra, Terra, Terra, audi sermonem Domini.

30 Hæc dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 85

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

85. Quod binae tales expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret. Sed ut tollatur dubium, velim loca afferre ubi "Judicium et Justitia" simul dicuntur, tum ubi "Gens et Populus," ut et ubi "Gaudium et Laetitia." Loca ubi "Judicium" et simul "Justitia" nominantur, haec sint:-

"Urbs... plena erat judicio, justitia pernoctabat" (Esaias 1:21).

"Zion in justitia redimetur, et reduces ejus in judicio" (Esaias 1:27).

"Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificetur in justitia" (Esaias 5:16).

Sedebit "super throno Davidis et super regno ejus, ad stabiliendum illud... in judicio et in justitia" (Esaias 9:6). 1

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, et implevit terram 2 judicio et justitia" (Esaias 33:5).

"Dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope est salus mea... ut justitia mea reveletur" (Esaias 56:1).

"Quasi gens quae justitiam fecit, et judicium Dei sui non deseruit: rogent... judicia justitiae" (Esaias 58:2).

"Jura per vivum Jehovam in... judicio et in justitia" (Jeremias 4:2).

"De hoc glorietur qui gloriatur, ... quod Jehovah faciat... judicium et justitiam in terra" (Jeremias 9:23). 3

"Facite 4 judicium et justitiam... Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio... Nonne pater tuus... fecit judicium et justitiam, et tunc bene illi?" (Jeremias 22:3, 13, 15). 5

"Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex... et faciat judicium et justitiam in terra" (Jeremias 23:5; 33:15).

"Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam" (Ezechiel 18:5).

Si impius "reversus fuerit, et fecerit judicium et justitiam, non fiet mentio contra eum, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet" (Ezechiel 33:14, 16, 19).

"Desponsabo Me tibi 6 in aeternum... in justitia et in judicio; et in misericordia et in miserationibus" (Hoschea 2:19).

"Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis" (Amos 5:24).

"Convertistis judicium in fel, et fructum justitiae in absinthium" (Amos 6:12).

Jehovah "litiget litem meam, et faciat judicium mihi, et educat me in lucem, et videam justitiam Ipsius" (Micham 7:9).

"Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna" (Psalmus 36:7). 7

Jehovah "educet sicut lucem justitiam tuam, 8 et judicium (tuum) sicut meridiem" (Psalmus 37:6).

Jehovah "judicabit populum suum 9 in justitia, et miseros 10 suos in judicio" (Psalmus 72:2).

"Justitia et judicium fulcrum throni tui" ( 11 Psalmus 89:15). 12

"Cum didicero judicia justitiae tuae... Septies in die laudo Te, super judiciis justitiae tuae" (Psalmus 119:7, 164).

Gad "justitiam Jehovae facit, et judicium Ipsius cum Israele" (Deuteronomius 33:21).

Spiritus veritatis "arguet mundum... de justitia et de judicio" (Johannes 16:8, 10).

(Et alibi.)

Quod judicium et justitia toties dicantur, est quia judicium dicitur de veris, et justitia de bono; quare per "facere judicium et justitiam" etiam intelligitur facere ex vero et ex bono. Quod judicium dicatur de vero, et justitia de bono, est quia regimen Domini in regno spirituali vocatur judicium, et regimen Domini in regno caelesti vocatur justitia (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno 214-215). Quia judicium dicitur de vero, ideo in quibusdam locis dicitur

"Veritas et justitia" (ut Esaias 11:5; Psalmus 85:12; 13 et alibi).

Poznámky pod čarou:

1. B. A. habet Esaias 9:7 pro "Esaias 9:6"

2. "terram:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 2235, ubi legimus "Zionem," quod textum Hebraicum rectius interpretatur."

3. B. A. habet Jeremias 9:24 pro "Jeremias 9:23"

4. Facite pro "Facito" (vide Arcana Coelestia 4844)."

5. 22 pro "32"

6. "Me tibi:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 9182, ubi legimus "te Mihi," quod textum Hebraei, rectius interpretatur."

7. B. A. habet Psalmus 36:6 pro "Psalmus 36:7"

8. tuam pro "suam" vide Arcana Coelestia 1458)."

9. "suum"- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuum rectius interpretaretur textum Hebraeum."

10. "suos- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuos rectius interpretaretur textum Hebraeum."

11Psalmus 89:15 (B. A. 14) pro "Psalmus 79:5"

12. B. A. habet Psalmus 89:14 pro "Psalmus 89:15"

13. B. A. habet Psalmus 85:11 pro "Psalmus 85:12"

  
/ 118