Bible

 

Hoschea 8

Studie

   

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.

3 Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9995

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9995. ‘Simila triticorum facies ea’: quod significet verum quod ex Divino Bono, ex quo illa, constat ex significatione ‘similae’ seu similaginis, quod sit verum, de qua sequitur, et ex significatione ‘triticorum’ quod sint bonum amoris, de qua n. 3941, ita in supremo sensu Divinum Bonum, et ex significatione ‘facere illa’ quod sit quod bona illa caelestia, quae significantur per panem, placentas, et lagana azymorum, sint ex illo vero. Cum his ita se habet: omnia vera et bona quae in caelis 1 sunt, ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini sunt; Divinum id Verum receptum ab angelis in regno caelesti vocatur bonum caeleste, at in regno spirituali receptum ab angelis ibi vocatur bonum spirituale, nam utcumque Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini vocatur Verum, usque tamen est bonum; causa quod dicatur Verum, est quia illud in caelis apparet, coram visu angelorum externo ibi, ut lux, nam 2 lux ibi est 3 Divinum Verum; sed calor in luce illa 4 , qui est bonum amoris, facit ut sit bonum; similiter se habet apud hominem: verum fidei cum procedit a bono charitatis, quod fit cum homo regeneratus est, tunc verum apparet ut 5 bonum, quod etiam inde vocatur bonum spirituale, nam esse veri est bonum, ac verum est forma boni;

[2] inde constare potest cur homo tam aegre distinguere potest inter cogitare et velle, dicit enim cum aliquid vult quod id cogitet, et saepe cum aliquid cogitat quod id velit, cum tamen distincta sunt sicut verum et bonum, nam esse cogitationis est voluntas, et forma voluntatis est cogitatio, sicut esse veri est bonum, et forma boni est verum, ut mox dictum est; quia homo tam aegre distinguit inter bina illa, ideo nec scit quid est esse vitae suae, et quod bonum id sit, et quod non verum nisi quantum ex bono existit; bonum pertinet ad voluntatem, et voluntas est id quod homo amat, quare verum non fit esse vitae hominis, priusquam id amat, et cum homo id amat, id facit; verum autem pertinet ad intellectum, cujus est cogitare, et cum cogitat id, loqui potest de eo, ac intelligere et cogitare verum absque velle et facere id datur, sed cum est absque velle, tunc non est appropriatum vitae hominis, quia in se non habet esse vitae ejus; quia tale ignorat homo, ideo tribuit fidei omne salutis, et vix aliquid charitati, cum tamen fides suum esse vitae habet a charitate, sicut verum a bono.

[3] Praeterea omne bonum apud hominem formatur per verum, influit enim bonum per viam internam a Domino, ac intrat verum per viam externam, et conjugium ineunt in interno homine, sed aliter apud hominem et angelum spiritualem, et aliter apud hominem et angelum caelestem; apud hominem et angelum spiritualem fit conjugium in parte intellectuali, at 6 in homine et 7 angelo caelesti in parte voluntaria; via externa per quam verum intrat 8 est per auditum et visum in intellectum, via autem interna per quam bonum influit a Domino est per intimum ejus in voluntatem, de qua re videantur quae in locis citatis n. 9596 ostensa sunt; ex his patet quod bona caelestia, quae per panem, placentas, et lagana azymorum significantur, existant per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, et quod hoc intelligatur per quod ‘ex simila triticorum facies illa’. Quia ita est, ideo omnes minhae, quae vario modo conficiebantur, ex similagine mixta oleo fiebant 9 , videatur Lev. 2:1-fin. 10 , 6:13-16 [KJV Lev. 6:20-23]; Num. 7:13 seq. , 15:2-15, 28:11-15.

[4] Quod ‘simila’ seu similago, ut et farina, sit verum quod ex bono, constat a sequentibus his locis:

apud Ezechielem,

Similam, mel, et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde, 16:13;

dicuntur illa de Hierosolyma, per quam ibi intelligitur Antiqua Ecclesia; ‘simila’ est verum ex bono illius Ecclesiae, ‘mel’ est jucundum illius 11 , ‘oleum’ est bonum amoris, et ‘comedere’ est appropriare 12 ; quare dicitur ‘pulchra facta’, nam pulchritudo spiritualis ex veris et bonis 11 est:

[5] apud Hoscheam, Seges stans non illi, germen non faciet farinam, forte faciet, alieni deglutient eam, 8:7;

‘seges stans’ est verum fidei ex bono in conceptione, n. 9146, ‘germen non faciet farinam’ est sterilitas, quia non verum ex bono, ‘alieni qui deglutient’ sunt falsa ex malo quae consument:

[6] in libro 1 Regum, Dixit mulier Sidonis in Zorpa ad Eliam, quod non sit sibi ex quo placenta, nisi plenitudo volae farinae in cado, et parum olei in lenticula: dixit Elias quod faceret sibi placentam priore loco, ei cadus farinae non consumetur, ac lenticula olei non deficiet: quod quoque factum est, 17:12-15;

per ‘farinam’ ibi significatur verum Ecclesiae, et per ‘Oleum’ bonum ejus; nam per ‘mulierem in Sidone’ repraesentatur Ecclesia quae in cognitionibus veri et boni est', et per ‘Eliam prophetam’ Dominus quoad Verbum; inde patet quid miraculum hoc involvit, nam omnia miracula de quibus in Verbo involvunt talia quae 13 Ecclesiae, n. 7337, 8364, 9086; inde patet quid significat quod farinae cadus non consumetur et lenticula olei non deficiet, si priore loco ex paucis suis faceret Eliae placentam, et posteriore filio suo; quod ‘mulier’ sit Ecclesia, videatur n. 252, 253, quod ‘Sidon’ sint cognitiones veri et boni, n. 1201, et quod ‘Elias’ sit Dominus quoad Verbum, n. 2762, 5247 fin. :

[7] apud Esaiam,

Filia Babelis, sume molam, et mole farinam, xlvii [1, ] 2; ‘filia Babelis’ pro illis in Ecclesia qui in sancto externo sunt, sed in profano interno, ‘molere farinam’ pro eligere talia ex Verbi sensu litterae quae inserviunt confirmandis malis amorum sui et mundi; quod malum est profanum, ‘molere’ est eligere, et quoque ad favorem amorum illorum explicare 14 , et ‘farina’ est verum inserviens, videatur n. 4335;

[8] inde patet quid sit ‘molere’, proinde quid commolitum, ut apud Jeremiam,

Principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt, juvenes ad molendum 15 abduxerunt, Threni 5:12, 13:

apud Moschen, Moscheh accepit vitulum quem fecerant, et combussit igne, et commoluit usque dum fieret minutissimus; tunc 16 sparsit 17 super facies aquarum, et bibere fecit filios Israelis, Exod. 32:20; Deut. 9:21:

et apud Matthaeum, Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter derelinquetur; duae molentes, una assumetur, altera derelinquetur, 24:40, 41;

inde patet quid sit ‘molere’, quod in bono sensu sit vera ex Verbo eligere et explicare ut inserviant bono, et in malo sensu ut inserviant malo, videatur n. 7780; ex quo etiam constat quid significat commolitum, proinde quid farina et simila.

Poznámky pod čarou:

1. coelo

2. et

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. qui in luce

5. fit

6. et

7. seu

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. erant

10. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

11. inde

12. appropriari

13. The Manuscript inserts sunt.

14. quae sunt prophana

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. tum

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.