Bible

 

Hoschea 4

Studie

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 141

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

141. "Edere idolothyta et scortari." - Quod significet ut imbuant mala et inde falsa, constat ex significatione "edere", quod sit appropriare sibi et consociari (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 5643, 8001), ita quoque imbuere; ex significatione "idolothytorum", quae sunt quae sanctificata sunt idolis, quod sint mala omnis generis (de qua sequitur); et ex significatione "scortari", quod sit falsificare vera (de qua etiam sequitur). Quod Bileamus consuluerit Balaco ut invitaret filios Israelis ad sacrificia deorum ejus, constat ex illis quae in praecedente articulo ostensa sunt, et ex his apud Mosen,

"Consedit Israel in Schittim, ubi coepit populus scortari cum filiabus Moabi; 1 vocarunt enim populum ad sacrificia deorum suorum, et comedit populus, et incurvavit se diis 2 earum; imprimis adjunxit se populus Baalpeori; ideo accensa est ira Jehovae contra Israelem, ... et occisi sunt quatuor et viginti millia" (Numeri 25:1-3, 9).

Fuerat ex statutis ubi sacrificia instituta sunt, quod ex sacrificiis, imprimis eucharisticis, aliqua adolerentur super altari, et aliqua comederentur in loco sancto; ipsa "sacrificia" significabant cultum ex amore et fide, et "comessationes" appropriationes boni illius.

(Quod "sacrificia" significaverint omnis cultus ex bono amoris et fidei, videatur n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042; et quod "comessationes" appropriationem boni, n. 10109.) Quia Comessationes ex sanctificatis Jehovae significabant appropriationem boni, inde comessationes ex sacrificiis quae pro diis gentium erant, et "idolothyta" vocabantur, significabant appropriationem mali.

[2] Quod "scortari" in sensu spirituali significet imbuere falsa, tum quoque falsificare vera, constat ex pluribus locis in Verbo. Simile significabatur per scortationes filiorum Israelis cum filiabus Moabi; omnia enim historica in Verbo involvunt spiritualia et significant illa (ut constare potest ab explicationibus super Genes in et Exodum, quae Arcana Caelestia vocantur). Et quia comessationes filiorum Israelis ex idolothytis et scortationes eorum cum filiabus Moabi talia quoque involvebant, nam quae significant involvunt, ideo mandatum est ut capita populi suspenderentur Jehovae coram sole, et ideo Pinchasus filius Eleazaris transfodit in lupanari virum ex Israele et feminam Midianitiden, propter quod etiam benedictus est; et ideo quoque occisi sunt ex Israele ad viginti quatuor millia (videatur Numeri 25:1 ad fin. ). Tales poenae et tales plagae nequaquam ob solam comessationem ex idolothytis, et scortationem cum feminis alius gentis, potuissent ex mandato fieri, nisi involvissent nefanda contra caelum et ecclesiam, quae non exstant in litterali sensu Verbi, sed solum in ejus sensu spirituali. Nefanda illa quae involvebantur, erant, quod profanarent simul bona et vera ecclesiae; quod erat, ut supra dictum est, appropriatio mali et falsi.

[3] Quod "adulteria" et "scortationes" talia involvant constat ex plurimis locis in Verbo ubi illa memorantur, ex quibus manifeste patet quod per illa significentur adulterationes boni et falsificationes veri; ut in his sequentibus:

- Apud Ezechielem,

Hierosolyma "confisa es pulchritudini, et scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis scortationes tuas super omnem transeuntem. ...Scortata es cum filiis Aegypti Vicinis tuis, magnis carne; ac multiplicasti scortationem tuam. ...Scortata es cum filiis Aschuris, cum satietas tibi nulla, cum quibus scortata es. Multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis chaldaeam Mulier adultera sub Viro suo accipit alienos. 3 Omnes meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut veniant ad te in circuitu in scortationibus tuis. ...Quare, meretrix, audi verbum Jehovae" (16:15, 26, 28, 29, 32, 33, 35, seq.):

quis non videre potest quod hic per "scortationes" non intelligantur scortationes in sensu communi naturali? agitur enim de ecclesia, ubi omnia vera Verbi falsificata sunt; haec sunt quae per "scortationes" intelliguntur, nam "scortationes" in spirituali sensu seu scortationes spirituales non aliud sunt quam falsificationes veri. "Hierosolyma" ibi est ecclesia; "filii Aegypti" cum quibus scortata est sunt scientifica et cognitiones omnis generis, sinistre applicata ad confirmandum falsa; "filii Aschuris" sunt ratiocinationes ex illis; "terra negotiationis Chaldaea" est profanatio veri; "mercedes" quas dedit amasiis suis sunt venditationes falsorum; ex adulteratione boni per falsificationes veri vocatur illa ecclesia "mulier adultera sub viro suo."

[4] Apud eundem,

"Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto; in adolescentia sua scortatae sunt scortata est" una "sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos;... dedit scortationes suas super illis;... attamen scortationes suas in Aegypto non deseruit." ...Altera "corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis addidit ad scortationes amavit Chaldaeos; ...venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, et polluerunt eam per scortationem suam" (23:2, 3, 5, 7, 8, 11, 14, 16, 17 4 , seq.):

quod per "scortationes" hic similiter intelligantur scortationes spirituales, a singulis patet. "Duae mulieres, filiae unius matris", sunt binae ecclesiae Israelitica et Judaica; "scortationes" cum "Aegyptiis", "Assyriis" et "Chaldaeis" similia hic significant quae mox supra; "concubitus amorum cum filiis Babelis" est profanatio boni.

[5] Apud Jeremiam,

"Scortata es cum sociis multis, ... profanasti terram scortationibus tuis et malitia tua. ...Num vidisti quae fecit aversa Israel? Abiens haec super omnem montem altum, et sub omni arbore viridi, et scortabaris ibi: ...etiam perfida Jehudah abivit et scortata est, adeo ut a voce scortationis suae profanaverit terram; moechata est cum lapide et ligno" (3:1, 2, 6, 8, 9):

"Israel" est ecclesia quae in vero, "Jehudah" ecclesia quae in bono, has enim binas ecclesias repraesentaverunt; falsificationes veri significantur per "scortationes Israelis", et adulterationes boni per "scortationes Jehudae"; "abire in omnem montem altum, et sub omni arbore viridi et scortari", est inquirere omnes, cognitiones boni et veri, etiam ex Verbo, ac falsificare; "moechari cum lapide et ligno", est pervertere et profanare omne verum et bonum, "lapis" significat verum, et "lignum" bonum.

[6] Apud eundem,

"Discurrite per plateas Hierosolymae, ... et quaerite in vicis ejus, si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem;... cum saturavi eos scortati sunt, et domum meretricis turmatim venerunt" (5:1, 7):

"discurrere plateas et quaerere in vicis Hierosolymae", est videre et explorare in ecclesiae istius doctrinalibus, nam "Hierosolyma" est ecclesia, ac "plateae" et "vici" sunt doctrinalia; "si inveneritis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem", est num aliquid ibi verum sit; "cum saturavi eos scortati sunt", est quod cum vera illis revelata sunt falsificaverint ea; ecclesia talis quoad doctrinam est "domus meretricis" in quam "turmatim veniunt."

[7] Apud eundem,

"Adulteria tua, hinnitus tui, scelus scortationis tuae, super collibus in agro vidi abominationes tuas; vae tibi Hierosolyma, non mundaberis" (13:27):

"hinnitus" sunt profanationes veri, quia "equus" significat intellectuale ubi verum; "colles in agro" sunt bona veri in ecclesia, quae perversa sunt.

[8] Apud eundem,

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio" (23:14).

Apud eundem,

"Fecerunt stultitiam in Israele, et moechati sunt cum uxoribus sociorum suorum, et locuti sunt verbum 5 meum in nomine meo mendaciter" (29:23):

"adulterare" et "moechari" hic manifeste pro pervertere vera; "prophetae" significant illos qui docent vera ex Verbo, nam dicitur "adulterando et eundo in mendacio, ... et locuti verbum meum mendaciter"; "mendacium" in Verbo significat falsum.

[9] Apud Mosen,

"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis; et portabunt scortationes 6 vestras usque dum consumuntur corpora eorum in deserto" (Numeri 14:33):

quod filii Israelis non portaverint scortationes, et ideo consumpti fuerint in deserto, sed quia respuerunt caelestia vera, constat ex eo, quod hoc dictum sit illis quia intrare non voluerunt in Terram Canaanem, sed redire in Aegyptum; per "Terram Canaanem" significatur caelum et ecclesia cum ejus veris, et per "Aegyptum" significantur illa falsificata et versa in magica.

[10] Apud Micham,

"Omnia sculptilia ejus contundentur, et omnes mercedes meretriciae comburentur igne; et omnia idola ejus ponam in Vastitatem, nam ex mercede meretricis congregavit; ideo usque in mercedem meretricis revertentur" (1:7):

"sculptilia" et "idola" significant falsa quae ex propria intelligentia; "mercedes meretriciae" sunt cognitiones veri et boni quas applicuerunt falsis et malis et sic perverterunt.

[11] Apud Hoscheam,

Locutus est Jehovah ad Prophetam, "Accipe tibi mulierem scortationum et liberos scortationum, quia scortando scortatur terra a post Jehovam" (1:2):

per hoc repraesentatum est qualis ecclesia erat, quod nempe tota in falsis.

[12] Apud eundem,

"Peccarunt Mihi; gloriam eorum in ignominiam convertam;... scortabantur, ... quia Jehovam dereliquerunt...; scortatio, Vinum et mustum occupavit cor;... scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur" (4:7, 10, 11, 13. ):

"scortatio, vinum et mustum" sunt falsificata vera; "scortatio" est ipsa falsificatio, "vinum" est falsum interius, "mustum" est falsum exterius; "filiae quae scortantur" sunt bona veri perversa; "nurus quae adulterantur" sunt mala conjuncta falsis inde.

[13] Apud Esaiam,

"Fiet a fine septuaginta annorum Visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam suam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis; tandem erit mercatura ejus (et merces meretricia ejus) sanctum Jehovae" (23:17, 18):

"Tyrus" in Verbo est ecclesia quoad cognitiones veri et boni; "merces meretricia" sunt eaedem applicatae malis et falsis pervertendo; "mercatura ejus" est venditatio earum; "scortari cum omnibus regnis terrae" est cum omnibus et singulis veris ecclesiae; quod "mercatura et merces meretricia futura sit sanctum Jehovae", est quia per illas significantur cognitiones veri et boni ab illis applicatae falsis et malis: et homo per ipsas cognitiones in se spectatas potest sapere; nam cognitiones sunt media sapiendi, et quoque sunt media insaniendi; sunt media insaniendi cum falsificantur per applicationes ad mala et falsa: simile significatur per illud, quod per quod Facerent sibi amicos ex injusto mammone (Esaiam 16:9);

et per quod mandatum ut mutuo acciperent ab Aegyptiis aurum, argentum et Vestes, et eis auferrent (Exodus 3:22; 12:35, 36);

per "Aegyptios" enim significantur scientifica omnis generis, quibus usi sunt ad falsificandum vera.

[14] Apud Mosen,

"Exscindam... animam quae respicit ad pythones et ad hariolos, ad scortandum post illos" (Leviticus 20:5 [, 6]);

apud Esaiam,

"Intrat pacem, ... ambulat in rectitudine; vos autem accedite filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata est" (57:2,3);

apud Nahum,

"Vae urbi sanguinum, tota in mendacio"... eques ascendit, et splendor gladii, et fulgur hastae, multitudo confossorum, ... prae multitudine scortationum scorti, magistrae praestigiarum, vendentes gentes per scortationes suas" (3:1, 3, 4);

apud Mosen,

Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur filii et filiae post deos eorum (Exod 34 [15,] 16, 16);

apud eundem,

"Ut recordemini omnium praeceptorum Jehovae et faciatis ea, nec investigetis post cor vestrum, et post oculos vestros, post quos vos scortari soletis" (Numeri 15:39);

in Apocalypsi,

Babylon "a vino irae scortationis potavit omnes gentes" (14:8);

Angelus dixit, "Monstrabo judicium meretricis magnae, sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae" (17:1, 2);

Babylon "ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt" (18:3);

"Judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua" (19:2).

Quod in his locis per "scortationes" intelligantur falsificationes veri, patet.

[15] Quia talia per "scortationes" et "adulteria" significantur, et quoque talia per illa significantur in caelo, ideo in Ecclesia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, in qua omnia significabant, sequentia mandata sunt:

Quod non esset meretrix et scortator in Israele (Deuteronomius 23:18 [B.A. 17]);

Quod vir, qui adulterium commiserit cum uxore viri, et qui adulterium commiserit cum uxore socii, occidendo occideretur (Leviticus 20:10);

Quod donum meretricium non inferretur in domum Jehovae, quocunque voto (Deuteronomius 23:19 [B.A. 18]);

Quod filii Aharonis non acciperent meretricem in uxorem, neque mulierem repudiatam a viro suo. Quod summus sacerdos in uxorem acciperet virginem. Quod filia sacerdotis, si profanaverit se scortando, igne combureretur (Leviticus 21:7, 9, 13, 14);

(Praeter plura).

[16] Quod scortationes et adulteria talia involvant, ex multa experientia in altera vita testatum factum est: sphaerae ex spiritibus qui tales fuerunt, manifestarunt illa; ex praesentia spirituum qui confirmarunt apud se falsa, et applicuerunt vera ex sensu litterae Verbi ad confirmanda illa, sphaera scortationis nefanda exhalat. Omnibus gradibus prohibitis (de quibus 7 Leviticus 20:11-21), correspondent tales sphaerae, cum differentia secundum applicationem verorum ad falsa, et secundum conjunctionem falsorum cum malis, imprimis cum malis scaturientibus ex amore sui (de quibus plura videantur in opere De Caelo et Inferno 384-386).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232