Bible

 

Hoschea 3

Studie

   

1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi.

3 Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.

4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

5 Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10643

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10643. ‘Et statuas eorum frangetis’: quod significet quod falsa mali dissipanda, constat ex significatione ‘statuarum’ quod sint repraesentativa cultus Domini ex veris, de qua n. 4580, 4582, 9388, 9389, et in opposito sensu repraesentativa cultus 1 idololatrici, ex falsis, n. 3727. Quod statuae essent 2 repraesentativae cultus, erat quia apud antiquos in usu fuit statuas ponere, et illas oleo ungere, et sic sanctificare 3 ; antiqui praecipue cultum suum 4 habuerunt super montibus, super collibus, ac in lucis, 5 ibi statuas ponebant; quod super montibus, erat causa quia montes 6 significabant caelum ubi amor caelestis regnat, qui est amor in Dominum; quod super collibus, erat causa quia colles significabant caelum ubi amor spiritualis regnat, qui est amor erga proximum; et quod in lucis, erat causa quia luci significabant caelestem sapientiam et intelligentiam'; omnia haec ex correspondentiis; statuae 7 quae ibi ponebantur 8 significabant Divinum Verum, nam statuae erant 9 lapides, et lapis significat verum; ideo Dominus quoad Divinum Verum in Verbo vocatur lapis Israelis;

[2] inde nunc est quod statuae 10 significaverint cultum Domini ex veris; sed cum repraesentativa Ecclesiae quae apud antiquos fuerunt, verti partim in idololatrica et partim in magica coeperunt, tunc talia abrogata sunt, imprimis apud gentem Israeliticam, quae corde idololatra fuit; inde est quod per ‘statuas’ significetur cultus idololatricus ex falsis; ita se habet cum omni cultu quando homo fit externus, quod fit cum spectat se et mundum ut finem, ac 11 Divina Ecclesiae ut media, nam tunc omnia illa quae cultus sunt, apud illos qui in cultu manent, fiunt idola, quoniam coluntur externa absque internis; inde vera cultus et 12 doctrinae fiunt falsa, falsificantur enim per ideas sui et mundi in illis quibus adjunguntur plures aliae ideae, quae Divinum a veris illis abducunt et ad se et ad mundum transferunt. Hoc quoque constare potest ex altaribus gentium, 13 super quibus tametsi similiter sacrificabant, usque 14 sacrificia illarum abominationes erant.

[3] Quod statuae apud antiquos in usu 15 fuerint, ac 16 significaverint sanctum cultus, constat ex statua a Jacobo erecta, de qua ita in Genesi, Et Jacob sumpsit lapidem quem posuerat subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus, et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei, 28:18, 17 21, 22: et a duodecim statuis a Mosche positis sub monte Sinai, de quibus ita in Exodo, Scripsit Moscheh omnia verba Jehovae, et surrexit mane in matutino et aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis, 24:4, et n. 9389:

tum apud Esaiam,

In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua ejus apud terminum ejus Jehovae, 19:19:

et apud Hoscheam, Dies multos sedebunt filii Israelis, non rex, et non princeps, et non sacrificium, et non statua, 18 3:4;

in illis locis per ‘statuas’ significatur cultus ex veris, ex causa, ut supra dictum, quia lapis significabat Divinum Verum; ac statua uncta oleo Divinum Verum a Divino Bono.

[4] Ast cum repraesentativa illa coeperunt idololatrice coli, tunc mandatum est ut talia everterentur et frangerentur, 19 ut in hoc versu, 20 et quoque Exod. 23:24; Deut. 7:5, 21 12:3;

et quia gens Israelitica corde idololatra fuit, ne super montibus et collibus ac in lucis ponerent statuas, et illas idololatrice colerent, vetitum fuit statuas ponere et lucos plantare, tametsi 22 talia antiquis fuerunt sancta cultus; quod vetitum fuerit illi genti, constat apud Moschen, Non plantabis tibi lucum cujuscumque arboris apud altare Dei tui quod facies tibi; neque eriges tibi statuam, quippe quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. 16:21, 22 23 : et quod ideo vetitum, quia idololatrice illa colebant, in libro 1 Regum, Fecit Jehuda malum in oculis Jehovae, aedificarunt sibi excelsa et statuas super omni colle alto et sub omni arbore viridi, 14: [22, ] 23: similiter filii Israelis, 2 Reg. 17:10:

apud Micham, Exscindam sculptilia tua et statuas tuas e medio tui, ut non adores amplius opus manuum tuarum; et exstirpabo lucos tuos e medio tui, 5:12, 13 [KJV 5:13, 14]:

apud Esaiam,

Incaluistis in diis sub omni 24 arbore viridi, 57:5:

et apud Ezechielem,

Nebuchadnezar per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris tui in terram faciet descendere, 26:11;

praeter alibi; ex quibus etiam patet quid in sensu interno per ‘statuas’ significatur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. repraesentativa

3. The Manuscript inserts, ac in sequentibus tempore illas pro sanctum habere.

4. habebant

5. The Manuscript inserts ac.

6. repraesentabant coelum intimum ubi regnat amor in Dominum, quod super collibus, erat quia colles repraesentabant coelum inferius, ubi regnabit charitas ergaproximum; etquod in lucis, erat quia luci repraesentabant coelestem sapientiam et intelligentiam

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. repraesentabant

9. ex lapide

10. repraesentaverint

11. Divinum ut medium

12. The Manuscript inserts quoque.

13. et sacrificiis illorum, quod tametsi similiter peracta fuerint, sicut sacrificia apud gentem Israeliticam, usque abominationes erant, ac ideo mandatum ut everterentur

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. repraesentaverint

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The Manuscript inserts et non ephodum et Theraphim, .

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts et.

22. illa fuerunt antiquis

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.