Bible

 

Hoschea 13:1

Studie

       

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 21

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

21. III. QUOD DIVINUM ESSE SIT ESSE IN SE, ET SIMUL EXISTERE IN SE. Quod Jehovah Deus sit Esse in se, est quia est Sum, Ipsum, Unicum et Primum, ab aeterno in aeternum, a quo omne est quod est, ut sit aliquid; ita et non aliter est Principium et Finis, Primus et Ultimus, et Alphah et Omegah: non potest dici, quod sit suum Esse a se, quia HOC EX SE ponit prius et sic tempus, quod non cadit in Infinitum, quod vocatur AB AETERNO, et quoque ponit alium Deum, qui Est Deus in se, ita Deum a Deo, aut quod Deus se Ipsum formaverit, et sic non foret Increatus, nec Infinitus, quia sic se a se vel ex altero finivit. Ex eo, quod Deus sit Esse in se, sequitur quod sit Amor in se, Sapientia in se, ac Vita in se, et quod sit Ipsum, a Quo omnia sunt, et ad quod omnia se referunt, ut sint aliquid; quod Deus sit Vita in se, et sic Deus, 1 constat ex Domini Verbis apud Johannem 5:26. Et apud Esajam, Ego Jehovah facio omnia, expando Coelos Solus, et extendo Terram a Me Ipso, Caput 44:24. Et quod sit Solus Deus, et praeter Ipsum non Deus, Esaias 45:14-15, 21-22; 2 Hoschea 12:4.

[2] Quod Deus non modo sit Esse in se, sed etiam Existere in se, est quia Esse nisi Existat, non est aliquid, pariter Existere nisi sit ex Esse, quare dato uno dabitur alterum; similiter nisi substantia etiam sit forma, de Substantia nisi sit forma, non est aliquid praedicabile, et hoc, quia non habet quale, est in se nihil. Quod hic dicantur Esse et Existere, et non Essentia et Existentia, est quia distinguendum est inter Esse et Essentiam, et inde inter Existere et Existentiam, sicut inter prius et posterius, ac prius est universalius quam posterius; ad Divinum Esse se applicat Infinitas et Aeternitas, at vero ad Divinam Essentiam et Existentiam se applicat Divinus Amor et Divina Sapientia, et per haec duo Omnipotentia et Omnipraesentia, de quibus ideo in suo ordine agetur.

Poznámky pod čarou:

1. Fortasse: at sic Dominus, sic Rose.
2. Prima editio: Esaias 45:14-15, 20-21

  
/ 853