Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 84

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

84. Quod Deus non potuerit Redimere homines, hoc est, a damnatione et Inferno extrahere illos, nisi per assumtum Humanum, sunt plures causae, quae in serie in sequentibus detegentur; Redemptio enim fuit subjugatio Infernorum, et ordinatio Coelorum, et post has instauratio Ecclesiae; haec Deus ex sua Omnipotentia non potuit efficere, nisi per Humanum; sicut non quis operari potest nisi ei sit brachium, etiam Humanum Ipsius in Verbo vocatur Brachium Jehovae, Esaias 40:10; 53:1 tum sicut quis non potest Urbem aliquam munitam aggredi et fana idolorum quae inibi sunt, destruere, nisi per Potentias medias; quod Deo in hoc Divino Opere Omnipotentia per suum Humanum fuerit, etiam ex Verbo patet; Deus enim, qui est in intimis et sic purissimis, nequicquam potuit ad ultima, in quibus Inferna sunt, et in quibus homines istius temporis fuerunt, aliter transire, comparative sicut anima non aliquid absque corpore potest agere; aut sicut quis non potest vincere hostes, qui non in conspectum ejus veniunt, aut ad quos non aliquibus armis, ut hastis, clypeis aut sclopetis, potest accedere et appropinquare; absque Humano Redemptionem agere, tam impossibile fuit Deo, sicut homini est subjugare Indos, et non transferre illuc milites per naves; tum sicut facere arbores crescere solum per calorem et lucem, nisi creatus sit aer per quem transeant, et creata sit terra, e qua producantur; imo tam impossibile est, sicut emittere retia in aerem, et ibi captare pisces, et non in aquis: Jehovah enim, qualis est in se, ex Omnipotentia sua non potest contingere aliquem diabolum in Inferno, nec aliquem diabolum super terra, ac illum et ejus furorem compescere, et violentiam domare, nisi in ultimis sit sicut est in primis; in ultimis est in Humano suo, quare in Verbo vocatur Primus et Ultimus, Alphah et Omegah, Principium et Finis.

  
/ 853