Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 6

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

6. I. QUOD TOTA SCRIPTURA SACRA, ET INDE OMNES DOCTRINAE ECCLESIARUM IN CHRISTIANO ORBE, DOCEANT, QUOD DEUS SIT, ET QUOD UNUS SIT. Quod tota Scriptura sacra doceat, quod Deus sit, est quia in intimis ejus non aliud est, quam Deus, hoc est, Divinum quod procedit a Deo, est enim illa dictata a Deo, et non potest aliud procedere a Deo, quam quod Ipse est, et vocatur Divinum; hoc in intimis ejus est. In derivatis autem, quae infra sunt, et inde sunt, est Sancta illa Scriptura accommodata perceptioni Angelorum et Hominum; in his est similiter Divinum, sed in alia forma, et in hac vocatur id Divinum Coeleste, Spirituale et Naturale, quae non aliud sunt, quam integumenta Dei; quoniam Ipse Deus, qualis est in intimis Verbi, non potest ab ullo Creato videri; nam dixit ad Mosen, dum supplicavit ut videret gloriam Jehovae, quod nemo possit videre Deum et vivere; simile est cum intimis Verbi, ubi Deus in suo Esse et in sua Essentia est:

[2] sed usque Divinum, quod intime est, ac integitur per talia, quae accommodata sunt perceptionibus Angelorum et Hominum, elucet sicut Lux per formas 1 Crystallinas, sed varie secundum statum mentis, quem sibi homo a Deo vel a semet formavit; coram omni illo, qui statum mentis suae formavit a Deo, est Scriptura sacra sicut Speculum, in quo videt Deum, sed quisque suo modo; Veritates, quas ex Verbo discit, et per vitam secundum illas imbuit, illud 2 Speculum componunt: ex his primum constat, quod Scriptura sacra sit plenitudo Dei.

[3] Quod illa non modo doceat, quod Deus sit, sed etiam quod Deus unus 3 sit, constare potest ex Veritatibus, quae, ut dictum est, Speculum illud conformant, quod in uno nexu cohaereant, et faciant, quod homo non possit cogitare de Deo nisi unum; inde est, quod unusquisque, cujus ratio aliqua sanctitate ex Verbo imbuta est, sciat sicut ex se, quod Deus unus sit, et percipiat sicut insaniam dicere, quod plures sint; angeli non possunt aperire os ad enuntiandum 4 deos, aura enim coelestis, in qua vivunt, contranititur. Quod Deus unus sit, Scriptura sacra non modo universaliter ita, ut dictum est, docet, sed etiam particulariter 5 multis in locis, ut in his, "Audi Israel, Jehovah Deus noster, Jehovah unus est," Deuteronomius 6:4, pariter Marcus 12:29. Tantummodo inter te Deus, et praeter Me non est Deus, Esaias 45:14. 6 Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Esaias 45:21. 7 Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, Hoschea 13:4. 8 Sic dixit Jehovah Rex Israelis, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, Esaias 44:6. In die illo erit Jehovah in Regem super totam Terram, in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum, Sacharia 14:9.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: formes.
2. Prima editio: illad.
3. Sic Errores Typographici.
4. Prima editio: enantiandum.
5. Prima editio: particulatiter.
6. Prima editio: Esaias 45:14, 15.
7. Prima editio: Esaias 45:20, 21.
8. Prima editio: Hoseh.

  
/ 853  
  

Bible

 

Romanos 6:23

Studie

       

23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.