Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 294

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

294. SENSUS SPIRITUALIS hujus Praecepti 1 est, quod non alius Deus quam DOMINUS JESUS CHRISTUS colendus sit, quia Ipse est Jehovah, qui in Mundum venit, et Redemptionem fecit, sine qua non salvari potuit ullus homo, nec ullus Angelus. Quod praeter Ipsum non alius Deus sit, constat ex his in Verbo, "Dicetur in die illo, ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos: hic Jehovah, quem exspectavimus, exultemus et laetemur in Salute Ipsius, Esaias 25:9. Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro; revelabitur enim Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul; ecce Dominus Jehovih in forti venit, sicut Pastor gregem suum pascet, Esaias 40:3, 5, 10-11. 2 Tantummodo inter te Deus, praeterea non Deus, profecto Tu Deus occultus, 3 Deus Israelis SALVATOR, Esaias 45:14-15. Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus et SALVATOR [non] 4 praeter Me, Esaias 45:21-22. Ego Jehovah, et non praeter Me SALVATOR, Esaias 43:11; Hoschea 13:4. Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah SALVATOR TUUS ET REDEMPTOR TUUS, Esaias 49:26; 60:16. Quod ad REDEMPTOREM NOSTRUM, Jehovah 5 Zebaoth Nomen Ipsius, Esaias 47:4; Jeremias 50:34. Jehovah Petra mea, et REDEMPTOR MEUS, Psalmus 19:15. 6 Sic dixit Jehovah REDEMPTOR TUUS, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, Esaias 48:17; 43:14, 7 49:7; 54:8. 8 Sic dixit Jehovah REDEMPTOR TUUS, 9 Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso, Esaias 44:24. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et REDEMPTOR ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, 10 Esaias 44:6. Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et REDEMPTOR TUUS Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esaias 54:5. 11 Abraham non cognoscit nos; Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, REDEMPTOR a saeculo Nomen tuum, Esaias 63:16. Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, PATER AETERNITATIS, Princeps pacis, Esaias 9:5. 12 Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, et hoc Nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA, Jeremias 23:5-6; 33:15-16. Dixit Philippus ad Jesum, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, qui videt Me videt Patrem, nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me, Johannes 14:8-10. 13 In Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitat corporaliter, Colossenses 2:9. Sumus in Veritate in Jesu Christo: Hic est verus Deus et Vita aeterna; filioli cavete vobis ab idolis," 1 Johannes 5:20-21. Ex his clare patet, quod Dominus Salvator noster sit ipse Jehovah, qui simul est Creator, Redemptor, et Regenerator. Hic est hujus Praecepti Sensus spiritualis.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Praecpti.
2. Prima editio: Esaias 40:3, 5, 11.

3. Prima editio: occutus.
4. Sic in margine exemplaris scriptoris, fortasse manu scriptoris scriptum.
5. Prima editio: Jehevoh.
6. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 19:14 apud Biblia Anglica. Prima editio: 19:10.

7. Prima editio: 24.
8. Prima editio: Cap. 8.
9. Prima editio: REDEMPTOR tuus.
10. Prima editio: Deus ,.
11. Prima editio: 8.
12. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica.

13. Prima editio: Johannes 14:8-9.

  
/ 853  
  

Bible

 

Hoschea 10:1

Studie

       

1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.