Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 294

     

Přejděte do sekce / 853  

← Předchozí   Další →

294. SENSUS SPIRITUALIS hujus Praecepti 1 est, quod non alius Deus quam DOMINUS JESUS CHRISTUS colendus sit, quia Ipse est Jehovah, qui in Mundum venit, et Redemptionem fecit, sine qua non salvari potuit ullus homo, nec ullus Angelus. Quod praeter Ipsum non alius Deus sit, constat ex his in Verbo, "Dicetur in die illo, ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos: hic Jehovah, quem exspectavimus, exultemus et laetemur in Salute Ipsius, Esaias 25:9. Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro; revelabitur enim Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul; ecce Dominus Jehovih in forti venit, sicut Pastor gregem suum pascet, Esaias 40:3, 5, 10-11. 2 Tantummodo inter te Deus, praeterea non Deus, profecto Tu Deus occultus, 3 Deus Israelis SALVATOR, Esaias 45:14-15. Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus et SALVATOR [non] 4 praeter Me, Esaias 45:21-22. Ego Jehovah, et non praeter Me SALVATOR, Esaias 43:11; Hoschea 13:4. Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah SALVATOR TUUS ET REDEMPTOR TUUS, Esaias 49:26; 60:16. Quod ad REDEMPTOREM NOSTRUM, Jehovah 5 Zebaoth Nomen Ipsius, Esaias 47:4; Jeremias 50:34. Jehovah Petra mea, et REDEMPTOR MEUS, Psalm 19:15. 6 Sic dixit Jehovah REDEMPTOR TUUS, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, Esaias 48:17; 43:14, 7 49:7; 54:8. 8 Sic dixit Jehovah REDEMPTOR TUUS, 9 Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso, Esaias 44:24. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et REDEMPTOR ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, 10 Esaias 44:6. Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et REDEMPTOR TUUS Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esaias 54:5. 11 Abraham non cognoscit nos; Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, REDEMPTOR a saeculo Nomen tuum, Esaias 63:16. Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, PATER AETERNITATIS, Princeps pacis, Esaias 9:5. 12 Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, et hoc Nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA, Jeremias 23:5-6; 33:15-16. Dixit Philippus ad Jesum, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, qui videt Me videt Patrem, nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me, Johannes 14:8-10. 13 In Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitat corporaliter, Colossenses 2:9. Sumus in Veritate in Jesu Christo: Hic est verus Deus et Vita aeterna; filioli cavete vobis ab idolis," 1 Johannes 5:20-21. Ex his clare patet, quod Dominus Salvator noster sit ipse Jehovah, qui simul est Creator, Redemptor, et Regenerator. Hic est hujus Praecepti Sensus spiritualis.

-----
Footnotes:

1. Prima editio: Praecpti.
2. Prima editio: Esaias 40bbb3, 5, 11.
3. Prima editio: occutus.
4. Sic in margine exemplaris scriptoris, fortasse manu scriptoris scriptum.
5. Prima editio: Jehevoh.
6. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 19:14 apud Biblia Anglica. Prima editio: 19:10.
7. Prima editio: 24.
8. Prima editio: Cap. 8.
9. Prima editio: REDEMPTOR tuus.
10. Prima editio: Deus ,.
11. Prima editio: 8.
12. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica.
13. Prima editio: Johannes 14bbb8-9.

-----

(Odkazy: John 14:8-11)

Přejděte do sekce / 853  

← Předchozí   Další →


Přeložit: