Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 120

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 120  

120. TERTIUM MEMORABILE EX APOCALYPSI REVELATA. Quoniam a Domino datum est mihi videre Mirabilia, quae in Caelis et sub Caelis sunt, ex mandato me oportet memorare quod visum est. Visum est Palatium magnificum, et in ejus intimo Templum; in medio hujus erat Mensa ex auro, super qua erit Verbum, cui adstabant bini Angeli: circum illam erant Solia in triplici ordine; Solia primi ordinis erant obtecta panno holoserico purpurei coloris; Solia Secundi ordinis panno holoserico caerulei coloris; et Solia tertii ordinis panno albo. Sub tecto alte supra Mensam apparuit Aulaeum expansum, fulgens ex lapidibus pretiosis, e quorum splendore effulsit sicut Iris cum serenatur Caelum post pluviam. Subito tunc visi sunt totidem ex Clero sedentes super Soliis, omnes induti veste Ministerii sacerdotalis. Ad unum latus erat Cimeliarchium, ubi stetit Angelus custos, et inibi in pulchro ordine jacebant Vestes splendidae. Erat CONCILIUM CONVOCATUM A DOMINO; et audivi vocem e Caelo dicentem, DELIBERATE; sed dicebant, de qua re, dictum est de DOMINO SALVATORE, et de SPIRITU SANCTO. At cum de illis cogitabant, non erant in illustratione, quare supplicabant; et tunc Lux defluxit e Caelo, quae primum illuminabat Occipitia illorum, et postea Tempora, et demum Facies illorum; et tunc inchoabant; ac ut mandatum est, Primum de DOMINO SALVATORE: et Propositio ac Ventilatio Prima fuit, QUIS ASSUMSIT HUMANUM IN MARIA VIRGINE: et Angelus stans ad Mensam, super qua erat Verbum, legit coram illis haec apud Lucam "Angelus dixit ad Mariam, ecce concipies in Utero, et paries Filium, et vocabis Nomen ejus JESUM: Hic erit Magnus, et FILIUS ALTISSIMI vocabitur. Et Maria dixit ad Angelum, quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco: et respondens Angelus dixit, SPIRITUS SANCTUS VENIET SUPER TE, ET VIRTUS ALTISSIMI OBUMBRABIT TE, unde quod nascitur ex te SANCTUM, vocabitur FILIUS DEI," Cap. 1: Vers. 31-32, 34-35: Tum etiam quae apud Matthaeum 1 Cap.: Vers. 20-25, et quae ibi in Versu 25, legit voce alta: praeter haec legit plura ex Evangelistis, ut Matthaeus 3:17. et Matthaeus 17:5, Johannes 20:31. et alibi, ubi Dominus quoad Humanum suum vocatur FILIUS DEI, et ubi Ipse ex Humano suo Jehovam vocat PATREM SUUM: ut et ex Prophetis, ubi praedicitur, quod Ipse Jehovah in Mundum venturus esset; inter quae etiam haec duo; apud Esajam "Dicetur in die illo, ecce DEUS NOSTER HIC, Quem expectavimus ut liberet 1 nos; HIC JEHOVAH Quem exspectavimus, exultemus et laetemur in Salute Ipsius" 25:9. "Vox clamantis in deserto, parate viam JEHOVAE, complanate in solitudine semitam DEO NOSTRO; revelabitur enim gloria JEHOVAE, et videbunt omnis caro simul: ecce DOMINUS JEHOVIH IN FORTI VENIT; sicut Pastor gregem suum pascet," Esaias 40:3, 5, 10-11. Et Angelus dixit, quoniam Ipse Jehovah In Mundum venit, et assumsit Humanum, et per id Redemit et Salvavit homines, ideo Ipse apud Prophetas vocatur SALVATOR ET REDEMPTOR; et tunc coram illis legit haec sequentia "Tantummodo inter te DEUS, ET PRAETEREA NON DEUS, profecto Tu DEUS occultus, DEUS ISRAELIS SALVATOR, Esaias 45:14-15. Nonne EGO JEHOVAH ET NON AMPLIUS DEUS PRAETER ME, Deus justus, ET SALVATOR [NON] PRAETER ME, Esaias 45:21-22. EGO JEHOVAH ET NON PRAETER ME SALVATOR, Esaias 43:11. Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, ET SALVATOR NON PRAETER ME, Hoschea 13:4. Ut sciat omnis caro, quod Ego JEHOVAH SALVATOR TUUS ET REDEMPTOR TUUS, Esaias 49:26. Cap. 60:16. QUOD AD REDEMPTOREM NOSTRUM, JEHOVAH ZEBAOTH NOMEN IPSIUS, Esaias 47:4. REDEMPTOR EORUM, FORTIS JEHOVAH ZEBAOTH NOMEN IPSIUS, Jeremias 50:34. JEHOVAH PETRA MEA ET REDEMPTOR MEUS, Psalm. 19:15 [NCBSP: 14. Sic dixit JEHOVAH REDEMPTOR TUUS, Sanctus Israelis, Ego JEHOVAH DEUS TUUS, Esaias 48:17. Cap. 43:14. 2 Cap. 49:7. Cap. 54:8. Tu Jehovah Pater noster; REDEMPTOR NOSTER a saeculo Nomen tuum, Esaias 63:16. Sic dixit JEHOVAH, REDEMPTOR TUUS EGO JEHOVAH faciens omnia, et Solus a Me Ipso, Esaias 44:24. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, ET REDEMPTOR EJUS JEHOVAH ZEBAOTH, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, Esaias 44:6. Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, ET REDEMPTOR TUUS, Sanctus Israelis, DEUS TOTIUS TERRAE VOCABITUR, Esaias 54:5. Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et hoc Nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA, Jeremias 23:5-6. Cap. 33:15-16. In die illo erit Jehovah in Regem super totam Terram; IN DIE ILLO ERIT JEHOVAH UNUS, ET NOMEN IPSIUS UNUM," Sacharia 14:9. Ex his et illis sedentes super soliis confirmati unanimiter dixerunt, quod Ipse Jehovah assumserit Humanum ad redimendum et salvandum homines. Sed tunc audita est vox ex Romano Catholicis, qui occultaverant se post Altare, dicens, quomodo potest Jehovah Pater Homo fieri, estne Creator universi; et convertit se unus ex Sedentibus super soliis secundi ordinis, et dixit, Quis tunc; et ille post Altare tunc stans juxta Altare respondit, FILIUS AB AETERNO; sed responsum tulit, estne Filius ab aeterno secundum vestram Confessionem etiam Creator universi; et quid Filius aut Deus natus ab aeterno; et quomodo potest Divina Essentia, quae est Una et Individua, separari, ac unum ejus descendere, et non simul Totum. ALTERA VENTILATIO DE DOMINO ERAT, Annon sic Pater et Ipse unum sunt, sicut Anima et Corpus unum sunt; dixerunt quod hoc consequens sit, quia a Patre est Anima. Tunc unus ex illis, qui sedebant super soliis in tertio ordine, legebat ex Symbolica Fide, quae Athanasiana vocatur, haec "Tametsi noster Dominus Jesus Christus Filius Dei est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est unus Christus, imo est prorsus Unus, est UNA PERSONA; QUONIAM SICUT ANIMA ET CORPUS FACIUNT UNUM HOMINEM, ITA DEUS ET HOMO EST UNUS CHRISTUS:" dixit Legens, quod haec Fides recepta sit in Universo Christiano Orbe, etiam a Romano-Catholicis: et dixerunt, quid pluribus opus est, sunt Deus Pater et Ipse unum, sicut Anima et Corpus unum sunt: et dixerunt, quia ita est, videmus quod Humanum Domini sit Divinum, quia est Humanum Jehovae; tum quod Dominus quoad Divinum Humanum adeundus sit, et quod sic et non aliter adiri possit Divinum quod Pater vocatur. Hoc illorum Conclusum confirmavit Angelus per plura ex Verbo, inter quae fuerunt haec; apud Esajam "Puer natus est nobis, Filiis datus est nobis, Cujus Nomen, Mirabilis, Consiliarius, DEUS, Heros, PATER AETERNITATIS, Princeps pacis," 9:5. apud Eundem "Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, TU JEHOVAH PATER NOSTER, REDEMPTOR NOSTER A SAECULO NOMEN TUUM," 63:16. Et apud Johannem "JESUS DIXIT, qui credit in Me, credit in Ipsum qui misit Me, et qui VIDET ME, VIDET IPSUM, Qui MISIT ME, Johannes 12:44-45. Dixit Philippus ad Jesum, monstra nobis Patrem, dicit illi Jesus, QUI VIDIT ME VIDIT PATREM, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem nonne credis quod EGO IN PATRE ET PATER IN ME; CREDITE MIHI QUOD EGO IN PATRE, ET PATER IN ME, Johannes 14:8-9. Jesus dixit, EGO ET PATER UNUM SUMUS, Johannes 10:30. Tum, OMNIA QUAE PATER HABET MEA SUNT, ET OMNIA MEA PATRIS, Johannes 16:15. Cap. 17:10. demum, Jesus dixit, EGO SUM VIA, VERITAS, ET VITA, NEMO VENIT AD PATREM NISI PER ME," Cap. 14:6. His auditis, dixerunt omnes uno ore et corde, quod Humanum Domini sit Divinum, et quod Hoc adeundum sit, ut adeatur Pater; quoniam Jehovah Deus, Qui est Dominus ab aeterno, per Illud se misit in Mundum, et se fecit Visibilem oculis hominum, et sic accessibilem: pariter fecit se visibilem et sic accessibilem in Forma Humana Antiquis, sed tunc per Angelum.

Post haec sequebatur Deliberatio de SPIRITU SANCTO: et primum detecta est plurium idea de DEO PATRE, FILIO, ET SPIRITU SANCTO, quae erat, sicut Deus Pater sederet in alto, et Filius ad dextram Ejus, et a se emitterent Spiritum Sanctum ad illustrandum et docendum homines. At tunc audita est vox e Caelo, dicens, non sustinemus illam cogitationis ideam; quis non scit, quod Jehovah Deus sit Omnipraesens; qui hoc scit et agnoscit, etiam agnoscet, quod Ipse illustret et doceat, et quod non sit Deus medians, distinctus ab Ipso, et minus a duobus, ut Persona a Persona; quare removeatur prior idea, quae est vana, et recipiatur haec, quae est justa, et videbitis hoc clare. Sed tunc iterum audita est vox a Romano Catholicis, qui se post Altare Templi occultaverant, dicens, quid tunc est SPIRITUS SANCTUS, qui in Verbo nominatur apud Evangelistas, et apud Paulum, a Quo tot docti e Clero, imprimis a nostro, se dicunt duci; quis hodie in Christiano Orbe Spiritum Sanctum, et ejus operationes negat: ad haec convertit se unus ex illis qui super soliis secundi ordinis sedebant, et dixit; vos dicitis quod Spiritus Sanctus sit Persona per se, et Deus per se; sed quid est persona exiens et procedens a persona, nisi operatio exiens et procedens; non potest una persona ex altera per alteram exire et procedere, sed operatio potest; aut quid est Deus exiens et procedens a Deo, nisi Divinum exiens et procedens, non potest unus Deus ab altero per alterum exire et procedere, sed Divinum potest: estne Divina Essentia una et individua, et quia Divina Essentia, seu Divinum Esse est Deus, estne Deus unus et individuus. His auditis sedentes super soliis unanimiter concluserunt, quod Spiritus Sanctus non sit Persona per se, ita nec Deus per se, sed quod sit Sanctum Divinum exiens et procedens ex Unico Deo Omnipraesente, Qui est Dominus. Ad haec dixerunt Angeli stantes ad Mensam auream, super qua erat Verbum, BENE; non legitur ullibi in Veteri Foedere, quod Prophetae loquuti sint Verbum ex Spiritu Sancto, sed ex Jehovah Domino; et ubi in Novo Foedere dicitur Spiritus Sanctus, intelligitur Divinum procedens, quod est Divinum illustrans, docens, vivificans, reformans et regenerans. Post haec successit altera Ventilatio de SPIRITU SANCTO, quae erat, a Quo procedit Divinum, quod vocatur Spiritus Sanctus, num ex Divino quod Pater vocatur, vel ex Divino Humano quod Filius: et cum hoc ventilabant, affulsit Lux e Caelo, ex qua viderunt, quod Sanctum Divinum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, procedat ex Divino in Domino per Ipsius Humanum glorificatum, quod est Divinum Humanum; comparative sicut omne Activum procedit ex Anima per Corpus apud hominem. Hoc Angelus stans ad Mensam confirmavit per haec "Ille, Quem misit Pater, verba Dei loquitur, NON EX MENSURA DEDIT ILLI SPIRITUM; Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius, Johannes 3:34-35. Exibit virga de trunco Jischaji, 3 quiescet super Ipso SPIRITUS JEHOVAE, SPIRITUS SAPIENTIAE ET INTELLIGENTIAE, SPIRITUS CONSILII ET VIRTUTIS, Esaias 11:1-2. Quod SPIRITUS JEHOVAE datus sit super Illum, et quod esset in illo, Esaias 42:1. Cap. 59:19-20. Cap. 61:1. Luca 4:18. Quando venerit SPIRITUS SANCTUS, Quem Ego missurus sum vobis a Patre, Johannes 15:26, Ille Me glorificabit, quia EX MEO accipiet, et annuntiabit vobis; omnia quaecunque Pater habet, Mea sunt, propter hoc dixi, quod EX MEO accepturus sit, et annuntiaturus vobis, Johannes 16:14-15. Si abivero, mittam Paracletum ad vos, Johannes 16:7. Paracletus est SPIRITUS SANCTUS, Johannes 14:26. NONDUM ERAT SPIRITUS SANCTUS, QUIA JESUS NONDUM GLORIFICATUS ERAT, Johannes 7:39; Post Glorificationem autem, Jesus inspiravit, et dixit Discipulis, ACCIPITE SPIRITUM SANCTUM, Johannes 20:22. et in Apocalypsi, Quis non glorificet Nomen tuum, Domine, quia SOLUS SANCTUS ES," Cap. 15:4. Quoniam Divina Operatio Domini ex Divina Omnipraesentia Ipsius per Spiritum Sanctum intelligitur, ideo cum ad Discipulos loquutus est de Spiritu Sancto, Quem a Deo Patre missurus est, etiam dicit, Non relinquam vos orphanos, ABEO ET VENIO AD VOS; et in die illo cognoscetis, quod EGO in Patre meo, et vos in Me, et Ego in vobis, Johannes 14:18, 20, 28; et mox antequam abivit e Mundo, dixit, Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad Consummationem saeculi, Matthaeus 28:20. His coram illis lectis, dixit Angelus, ex his et pluribus aliis ex Verbo, patet, quod Divinum, quod vocatur Spiritus Sanctus, procedat ex Divino in Domino per Divinum Humanum Ipsius. Ad haec sedentes super soliis dixerunt, Hoc est DIVINA VERITAS.

Demum factum est Decretum, hoc: Quod ex deliberatis in hoc Concilio clare viderimus, et inde pro Sancta Veritate agnoscamus, quod in Domino Deo Salvatore Jesu Christo sit Divina Trinitas, quae est, Divinum a Quo quod vocatur Pater, Divinum Humanum quod est Filius, et Divinum procedens quod est Spiritus Sanctus: conclamantes, Quod IN JESU CHRISTO OMNIS PLENITUDO DIVINITATIS HABITET CORPORALITER, Colossenses 2:9. Ita est Unus Deus in Ecclesia.

Postquam haec in Magnifico illo Concilio conclusa sunt, surrexerunt, et venit Angelus custos ex Cimeliarchio, et apportabat cuivis ex illis, qui super soliis consederunt, Vestes splendidas, hic et ibi intertextas filis aureis, et dixit, accipite VESTES NUPTIALES. Et deducti sunt in gloria in Novum Caelum Christianum, cum quo Ecclesia Domini in Terris, quae est Nova Hierosolyma, conjuncta erit.

SACHAR. 14:7 Cap., 8-9.

Erit Dies unus qui notus est JEHOVAE, non Dies nec Nox, quia circa tempus Vesperae erit Lux. Fiet in Die illo, exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma: Et JEHOVAH erit in Regem super totam 4 Terram: in Die illo erit JEHOVAH Unus, et Nomen Ipsius Unum.

FINIS.

Poznámky pod čarou:

1. liberet pro liheret.

2. 14 pro 24.

3. Jischaji pro Jishaji.

4. totam pro tetam.

  
/ 120  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8864

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8864. ‘Ego Jehovah Deus tuus’: quod significet Dominum quoad Divinum Humanum universaliter regnans in omnibus et singulis boni et veri, constat ex eo quod in Verbo non alius per Jehovam intelligatur quam Dominus, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 3448, 5663, 6280, 1 6281, 6303, 8274, pariter per Jehovam Zebaoth, per Dominum Jehovih, per Jehovam Deum, n. 2921, 3023, 3448, 6303; quodque Dominus 2 dicatur Jehovah ex Divino Bono, quod est Divinum 3 Esse, at Deus ex Divino Vero, quod est Divinum 3 Existere, n. 6905, tum n. 709, 732, 1096, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4402; quod sit Divinum Humanum Domini, quod hic per ‘Jehovam Deum’ intelligitur, est quia Dominus quoad illud in Verbo tam per ‘Jehovam’ quam per ‘Deum’ intelligitur, Divinum Bonum, quod Ipse est etiam quoad Humanum, per ‘Jehovam’, et Divinum Verum, quod Ipse est quia procedit ab Ipso, per ‘Deum’.

[2] Quod Divinum Humanum Domini per ‘Jehovam Deum’ intelligatur, est quia ipsum Divinum quod 4 in Domino, in caelo non potest videri et ne quidem percipi, ita 5 nec’ recipi fide et amore, sed modo Divinum Humanum; quod ipsum Divinum non communicari possit cum angelis in caelo, et minus cum hominibus in terra, nisi per Divinum Humanum, notum est 6 in Ecclesiis ex Domini verbis apud Evangelistas, ubi dicit quod Ipse sit janua, quod 7 sit mediator, quod nemo venire possit ad Patrem quam per Ipsum, quod nullus noscat Patrem quam Ipse, et quod nullus viderit Patrem, ne quidem aliquam speciem Ipsius; inde patet quod sit Dominus 8 Qui hic per ‘Jehovam Deum’ intelligitur; quod etiam Ipse sit qui redemerit humanum genus et liberaverit ab inferno, etiam notum est; haec significantur per verba quae sequuntur, nempe per ‘eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum’; ex his nunc patet quod Jehovah Deus, Qui locutus e monte Sinai, sit Dominus quoad Divinum Humanum.

[3] Quod hoc primum sit quod e monte Sinai a Domino 9 dicitur, est quia hoc erit universaliter regnans in omnibus et singulis quae sequuntur, nam quod primum dicitur, hoc memoria tenebitur in sequentibus, et hoc spectabitur 10 ut universale quod in illis erit; quid universaliter regnans, videbitur in sequentibus; quae a Domino dicta sunt 11 , illa omnia sunt talia, quod nempe quae primum dicuntur, in sequentibus regnabunt, ac involvent illa, ac ita successive illa quae in serie; quae in hoc capite sequuntur sunt praecepta decalogi, quae sunt vera interna, et dein statuta, quae sunt vera externa; in his et in illis regnabit Dominus quoad Divinum Humanum, nam sunt ex Ipso, et 12 sunt Ipse, 13 quippe vera quae vera sunt procedunt omnia ab Ipso, et quae procedunt ab Ipso sunt Ipse; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit quod in omnibus et singulis fidei regnabit, etiam notum est in Ecclesiis, nam docetur quod absque Domino nulla salus, et quod omne verum et bonum fidei sit ab Ipso, 14 ita quia Ipse est a Quo fides, est ipse fides apud hominem, et si fides, est etiam omne verum, quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet; inde quoque est quod Dominus dicatur Verbum’.

[4] Quod quae praecedunt regnabunt in sequentibus, et sic in serie, ut supra dictum est, constat ex singulis quae Dominus locutus est, imprimis ex oratione Ipsius, quae Oratio Dominica vocatur; in illa omnia in tali serie consequuntur 15 , ut quasi constituant columnam a supremo ad imum crescentem, in cujus interioribus sunt quae in serie praecedunt; quod primum ibi est, hoc intimum est, et quod succedit ordine, hoc addit se intimo 16 successive, et sic crescit 17 ; quod intimum est, hoc in illis quae circumcirca sunt 18 regnat universaliter, hoc est, in omnibus et singulis, nam inde est essentiale existentiae omnium.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. hoc est, ex Divino

4. The Manuscript inserts est.

5. non

6. The Manuscript inserts ex Verbo.

7. The Manuscript inserts ipse.

8. The Manuscript inserts quoad Divinum Humanum.

9. dicatur

10. The Manuscript inserts ab illis, .

11. docentur

12. The Manuscript inserts sic.

13. nam

14. ita quod Ipse sit a quo fides, adeo ut Ipse sit fides apud hominem, et si est fides, est etiam omne verum quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet: etiamDominusquoad Divinum Humanum in omnibus et singulis Verbi universaliter regnat, nam omnia et singula ibi ex Domino sunt, et in supremo sensu de Ipso agunt, inde sanctitas est Verbi, quod singula Verbi de Domino in sensu supremo agant, et quod inde sanctitas Verbi, pluries prius ostensum est

15. The Manuscript inserts et se insinuant sequentibus.

16. The Manuscript inserts ab extra.

17. The Manuscript inserts columna.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.