Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis # 196

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 418  
  

196. HOSCHEAS CAPUT XIII.

Versus | Res

Hoscheas 13:1-3; Quod ex propria intelligentia omnem cultum Divinum perverterint, et quod inde perituri sint. {2}

Versus | Res

Hoscheas 13:4; cum tamen solus Dominus est Deus. {16}

Hoscheas 13:5, 6; Quod cum ex Verbo cognitionibus ditati sunt, ex gloriatione sui deseruerint Dominum. {2}

Hoscheas 13:7-9; Quod inde interitus illorum. {3}

Hoscheas 13:10, 11; quia non amplius verum Ecclesiae. {3}

Hoscheas 13:12, 13; Quod hoc interius perditum sit. {3}

Hoscheas 13:14, 15; Quod custodiendi sint ab interitu, usque dum omne verum Ecclesiae deperditum est. {2}

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).