Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 44

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

44. Qui novit quod Dominus per "Davidem" intelligatur, ille scire potest cur David in suis psalmis toties de Domino scripsit, cum de semet: ut in Psalmo 89, ubi haec:

"Pepigi foedus electo meo, juravi Davidi servo meo; in aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum; et confitebuntur caeli mirabile tuum,... etiam veritatem... in congregatione sanctorum... Tunc locutus es in visione Sancto tuo, et dixisti, Posui auxilium super potentem; exaltavi electum e populo: inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis meae unxi Eum: cum quo manus mea firma erit: etiam brachium meum corroborabit Eum:... veritas mea et misericordia mea cum Eo, et in nomine meo exaltabitur cornu Ejus: et ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus: Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus et Petra salutis meae: etiam Ego Primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae:... foedus meum stabile Illi:... ponam in aeternum semen Ejus; et thronum Ejus sicut dies caelorum... Semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar; semen Ejus in aeternum erit, et thronus Ejus sicut sol coram Me, sicut luna firmus erit in aeternum, et testis in nubibus fidelis" (vers. 4-6, 20-22, 25-30, 36-38 (B.A. 3-5, 19-21, 24-29, 35-37)).

(Similiter in aliis psalmis, ut Psalmus 45:2-18 (B.A. Psalmus 45:1-17); Psalmus 4, 5 1 [NCBSP: 122:4-5]; Psalmus 132:8-18.)

Poznámky pod čarou:

1. In editio princeps, numerales capitum romani sunt, et versus arabici sunt. Hic numerus arabice est, ut versus denotat, sed numerus capitis non dabit. Psalmus 122:4-5 optima conjectura est. - NCBSP

  
/ 65