Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 19

  
/ 101  
  

19. CHRISTUS. SECTIO 2.17

Cui assimilabitis Me, cui similis sim, inquit Sanctus, tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit haec, etc. Esaj. 40:25, 26.

Judicium meum apud Jehovam, et operae pretium meum apud Deum meum. Tunc pretiosus ero in oculis Jehovae, et Deus meus erit robur meum. Deseruit me Jehovah, et Adonai oblitus est mei, Esaj. 49:4, 5, 14. Propter Jehovam qui fidelis, et Sanctum Israelis qui elegit te, vers. 7.

Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremitatem terrae. Dedi Te in foedus populi, ad restituendum Terram, ad dividendum haereditates devastatas; ad dicendum vinctis, exite, eis qui in tenebris, revelamini, super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum; non esurient neque sitient, super scaturiginibus aquarum ducturus est eos, Esaj. 49:6, 8, 9, 10.

Confidat in nomine Jehovae, et innitatur Deo suo, Esaj. 50:10.

Aspicite ad Me sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, respicite ad Petram ex qua excisi estis, Esaj. 51:1.

Expergiscere, expergiscere, indue robur, Brachium Jehovae, expergiscere juxta dies antiquitatis. [Esaj. 51:9.]

Ponam verba mea in os tuum, ad plantandum coelos, et ad fundandum terram, Esaj. Esaj. 51:16.

Cognoscet populus meus Nomen meum in die illo, nam Ego illo loquens, ecce Me, quam jucundi sunt pedes Evangelizantis super montibus, audire facientis pacem, dicentis Zioni, regnat Rex tuus, speculatores tollent vocem, simul cantabunt, quum oculo ad oculum viderint, quod revertatur Jehovah Zionem, Esaj. 52:6, 7.

Denudavit Jehovah Brachium sanctitatis suae, in oculis omnium gentium, videruntque omnes fines terrae salutem Dei nostri, Esaj. 52:10.

Quis credidit audito verbo nostro, et Brachium Jehovae super quo revelatum est, Esaj. 53:1.

Agitur de Domino in toto Capite, et describitur status vitae Ipsius, hic his in summa: Quod non forma illi, neque honor; quod contemtus et non reputatus. Quod confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras. Quod Jehovah incurrere fecerit in Ipsum iniquitatem omnium nostrum. Quod sicut agnus ad mactationem ductus; quod excisus e terra viventium. Quod quia posuit reatum animam suam, prolongaretur dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperaretur, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit, et pro eis exinaniverit ad mortem usque animam suam; quod cum praevaricatoribus numeratus sit, et pro praevaricatoribus intercesserit, Esaj. 53:1 ad 12.

  
/ 101  
  

Bible

 

3 Regum 19:18

Studie

       

18 Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non adoravit eum osculans manus.