Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9425

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9425. ‘Qui habens verba, accedat ad illos’: quod significet quod inde removenda falsa, constat ex significatione 'habere verba quod sit litigare de veris, ‘verba’ enim sunt vera, n. 1288, 4692, 5272: et ex significatione ‘accedere ad illos’ quod sit ut judicentur ex doctrina illa, nam per ‘Aharonem et Churem’, ad quos accederent, significatur doctrina ex sensu externo Verbi; ita quoque ut removeantur falsa, nam qui judicat ex doctrina in lite de veris, is removet falsa; ast quod non 1 removerit falsa sed quod 1 removerit vera, constat ex cultu vituli pro Jehovah, de quo in sequentibus; nam, ut mox supra dictum est, qui absque interno docent externa Verbi, ita absque genuina doctrina boni et veri, 2 illi non discernunt inter verum et falsum nec inter bonum et malum, sed verum dicunt quod favet fallaciis sensuum et bonum quod favet concupiscentiis, ita falsum dicunt verum et malum dicunt bonum.

Poznámky pod čarou:

1. removerint

2. illi non sciunt quid verum et bonum, et quid falsum et malum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.