Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9424

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9424. ‘Et ecce Aharon et Chur vobiscum’: quod significet doctrinam veri ex Verbo tali, constat a repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Verbum in sensu externo, et quoque doctrina boni et veri, de qua n. 6998, 7009, 7089, hic doctrina veri ex solo illo sensu, quia per ‘seniores’ quibus Aharon infra montem praeerat ut caput, significantur qui in sensu Verbi externo 1 , n. 9421; et ex repraesentatione ‘Churis’ cum adjungitur Aharoni, quod sit verum illius doctrinae: ut quoque Chur quando una cum Aharone sustentavit manus Moschis Exod. 17:10, 12 2 , n. 8603, 8611; vera enim ex Verbo, ex quibus doctrina, sustentant Verbum, quod per ‘Moscheh’ tunc repraesentabatur.

[2] Hic quia iterum datur locus, paucis dicetur quomodo se habet cum sustentatione Verbi ex Doctrina quae ex Verbo: qui non scit arcana caeli non aliter credere potest quam quod Verbum absque doctrina inde sustentetur; putat enim quod Verbum in littera seu Verbi sensus litteralis sit ipsa doctrina, sed sciendum est quod omnis doctrina Ecclesiae 3 erit ex Verbo, et quod doctrina aliunde quam ex Verbo non sit doctrina in qua aliquid Ecclesiae, minus aliquid caeli inest; sed doctrina colligenda est ex Verbo, et cum colligitur, homo in illustratione erit a Domino, et in illustratione est 4 cum in amore veri propter verum et non propter se et mundum; illi sunt qui illustrantur in Verbo 5 cum legunt illud, et verum vident, et doctrinam inde sibi faciunt; causa quod ita sit, est quia tales communicant cum caelo, ita cum Domino, et sic a Domino illustrati ducuntur ad videndum vera Verbi qualia sunt in caelo; influit enim Dominus per caelum in intellectum eorum, intellectus enim interior hominis est qui illustratur; et Dominus simul tunc influit cum fide, quae datur media cooperatione novae voluntatis, cujus est affici vero propter verum; ex his nunc constare potest quomodo doctrina veri et boni 6 datur homini a Domino.

[3] Quod haec doctrina sustentet Verbum quoad sensum ejus litteralem seu externum, patet unicuivis qui expendit; quisque enim in Ecclesia qui ex doctrina cogitat videt vera in Verbo ex sua doctrina et secundum eam, et quae cum ea non coincidunt explicat, et quae apparent ei opposita transit quasi non videns aut non intelligens; quod similiter omnes faciant, etiam haeretici, notum est; at qui in genuina doctrina veri ex Verbo sunt et in illustratione cum legunt Verbum, illi vident vera concordantia ubivis et prorsus nihil repugnans; non enim haerent in talibus ibi quae secundum apparentias et secundum captum vulgarem hominis dicta sunt, quia sciunt quod si 7 apparentiae evolvantur et quasi exfascientur, pateat ibi verum in nudo; falsa ex - 8 fallaciis sensuum externorum nec illos seducunt sicut haereticos et fanaticos, imprimis Judaeos et 9 Socinianos, nec falsa ex amoribus sui et mundi sicut illos qui per Babelem intelliguntur; hi et illi quia non 10 illustrari possunt, doctrinam ex solo sensu externo ad favorem suorum amorum concludunt, et plura ex proprio superaddunt, inde Verbum nullatenus sustentatur sed corruit. Sciendum est quod sensus internus Verbi contineat doctrinam Ecclesiae genuinam.

[4] Ex his nunc patet qualis doctrina repraesentatur hic per ‘Aharonem et Churem’, quae quia ex solo sensu externo Verbi absque interno, mere idololatrica fuit; quapropter de Aharone, per quem repraesentabatur doctrina talis, dicitur quod ille idolum seu vitulum aureum fecerit, Exod. 32:2-5, 21, 35; Deut. 9:20 11 ; in Verbo etiam per ‘idola’ describuntur tales doctrinae, 12 ut passim apud prophetas:

apud Ezechielem,

Intravi et vidi omnia idola domus Israelis; depictum super pariete circumcirca; et septuaginta viri de senioribus domus Israelis stantes coram illis, ac 13 cuique turibulum in manu sua, et abundantia nubis suffimenti ascendens, 8: [10, ] 11; hic ‘idola domus Israelis’ sunt doctrinae ex solo sensu externo Verbi, non per illustrationem a Domino sed per propriam intelligentiam, ita falsa; cultus secundum 14 illa significatur per ‘turibulum in manu cujusvis’ et per ‘abundantiam nubis suffimenti’:

[5] apud Hoscheam, Addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua opus artificum totum; ipsis illis dicentes; sacrificantes hominem, vitulos osculantur, 13:2;

‘sculptile ex argento suo’ et ‘opus artificum totum’ pro doctrina ex propria intelligentia et non ex Domino, ita ex sensu Verbi externo separato ab interno; quod fit apud illos qui solum in externis sunt et non simul in internis, hoc est, apud illos qui in amoribus sui et mundi, et non in amore in Dominum et in amore erga proximum 15 :

[6] apud Esaiam,

In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et 16 vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum, et in fissuras rupium, 2:20, 21, 31:7;

‘idola argenti’ pro falsis doctrinae et ‘idola auri’ pro malis doctrinae ‘incurvare se talpis et 16 vespertilionibus, 17 ac intrare in fissuras petrarum et rupium’ pro cultu ex falsis et malis fidei:

[7] apud eundem,

Immundum judicabitis tegumentum sculptilium argenti tui et amictum fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruatum, stercus vocabis id, 30:22;

‘tegumentum sculptilium argenti et amictus fusilis auri’ pro scientificis falsi et mali, quae pro veris et bonis agnoscuntur et coluntur:

apud eundem,

Indicavi tibi ex tunc ne diceres, Idolum meum fecit haec, et sculptile meum, et fusile meum praecepit ea, 48:5;

hic quoque ‘idolum, sculptile, et fusile’ pro doctrinalibus ex propria intelligentia:

[8] apud Jeremiam,

Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis; vanitas illa, opus errorum, 10:14, 15; 18 etiam hic ‘sculptile et fusile’ pro doctrinalibus ex propria intelligentia, quae in externa forma, quia ex sensu externo Verbi, apparent sicut vera, sed in interna forma sunt falsa; inde dicitur ‘is homo stultus a scientia, et fusile mendacium, et non spiritus in eis’, tum ‘vanitas et opus errorum’: similiter apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator ejus, fusile et doctor mendacii, quia confidit fabricator figmenti sui super hoc? 2:18:

[9] apud Esaiam,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti 19 conflat, artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, 40:19, 20;

hic similiter ‘sculptile’ pro 20 doctrinali ex propria intelligentia; verosimilitas quae ei inducitur per Verbum ex solo ejus sensu externo, et simul ex fallaciis et apparentiis externis, significatur per quod ‘conflator auro obducat illud, et catenas argenti conflet’, et quod ‘artificem sapientem quaerat ad praeparandum illud’:

[10] apud eundem,

Formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui; fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos, et circulo definit illud, ut faciat illud in forma viri juxta pulchritudinem hominis ad habitandum in domo, 44:9-18;

describitur hic quomodo doctrina ex propria intelligentia et non ex aliqua illustratione a Domino formatur, et quomodo falsis inducitur similitudo veri per applicationes Verbi ex solo sensu ejus externo et per ratiocinationes ex fallaciis sensuum; quare dicitur ut ‘faciat illud in forma viri juxta pulchritudinem hominis ad habitandum in domo’; inde est 21 similitudo veri in externa forma sed falsitas in interna; falsitas in interna forma est cum non recte cogitatur de veris, nam de una eademque veritate aliter cogitatur ab 22 uno et aliter ab altero, at false ab omnibus illis qui in malo; una enim veritas ex infinitis aliis veritatibus consistit, at apud illos qui in malo ex infinitis falsitatibus inde apud hos veritati 23 isti nulla vita inest, quod intelligitur per quod non spiritus eis, et quod non audiant, nec videant, nec intelligant, Ps. 115:4-6 24 ; 25 Jer. 51:17;

se habet hoc sicut cum pictura ad similitudinem hominis in qua intus nihil nisi lutum respective ad formam ipsius hominis in qua intus vita et pulchritudo caelestis, si inibi veri ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts quidem.

4. si

5. dum

6. The Manuscript inserts ex Verbo.

7. The Manuscript places this after exfascientur.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. This separate sheet is to be found in the Manuscript in Volume IV, page 201-202.

13. viro

14. The Manuscript deletes illa, and inserts falsa inde.

15. The Manuscript inserts sunt.

16. vespis in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

17. The manuscript has et.

18. hic quoque

19. conflans

20. doctrina

21. apparentia

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. illi

24. The Manuscript inserts, 7, et

25. Before Ps. 115:4-6, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 17:10-12

Studie

      

10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.

12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.