Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9391

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

9391. ‘Et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos’: quod significet repraesentativum cultus Domini ex bono, et ex vero quod ex bono, constat ex repraesentatione ‘holocaustorum et sacrificiorum’ quod sint cultus Domini in genere de qua n. 922, 6905, 8936, et in specie quod ‘holocausta’ sint cultu Domini ex bono amoris, et (x)'sacrificia' ex vero fidei quod ex bono n. (x)8680, et ex significatione ‘juvencorum’ quod sint bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua sequitur; bestiae 1 quae sacrificabantur significabant quale boni et veri ex quibus cultus n. 922, 1823, 2180, 3519; quod bestiae 2 mites et utiles significent caelestia quae boni amoris et spiritualia quae veri fidei, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, videatur n. 9280. Quod ‘juvencus’ significet bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, est quia illa quae ex armento erant significabant affectiones boni et veri in externo seu naturali homine, et illa quae ex grege affectiones boni et veri in interno seu spirituali homine, n. 2566, 5913, 6048, 8937, 9135; quae ex grege, erant agni, caprae, oves, arietes: hirci, et quae ex armento, erant boves, juvenci, vituli; agni et oves significabant bonum innocentiae et charitatis in interno seu spirituali homine, inde vituli et juvenci, quia in teneriore aetate quam boves erant, significabant simile in externo seu naturali homine.

[2] Quod ‘juvenci et vituli’ id bonum significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem,

Pedes quattuor animalium, pes rectus, et vola pedum eorum quasi vola pedis vituli, iique micantes sicut species aeris laevigati, 1:7;

ibi de cherubis, qui describuntur per ‘quattuor animalia’; quod ‘cherubi’ sint custodia seu providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus quam per bonum, videatur n. 9277 fin.; bonum externum seu naturale repraesentabatur per pedem dextrum, et per volam pedum quod esset quasi vola pedis vituli; ‘pedes’ enim significant illa quae sunt naturalis hominis, ‘pes rectus’ illa quae sunt boni, et ‘vola pedum’ 3 quae sunt ultima, in naturali homine; quod ‘pedes’ illa significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, et calcanei, plantae, volae, et ungulae sint ultima in naturali homine, n. 4938, 7729; quod ‘volae pedum micuerint sicut species aeris laevigati’, erat 4 quia ‘aes’ significat bonum naturale, n. 425, 1551, et ‘aes micans sicut laevigatum’ bonum a luce caeli, quae est verum Divinum procedens a Domino, splendens; ex his patet quod per ‘vitulum’ significetur bonum externi seu naturalis hominis:

(Odkazy: Arcana Coelestia 5327-5328)


[3] similiter apud Johannem,

Circa thronum erant quattuor animalia plena oculis ante et retro; et primum animal simile leoni, alterum vero animal simile vitulo, tertium autem animal habens faciem sicut homo, quartum denique animal simile aquilae volanti, Apoc. 4:6, 7;

hic quoque per ‘quattuor animalia’, quae sunt cherubi, significatur custodia et providentia Domini ne adeatur nisi per bonum amoris; ipsa custodia fit per verum et inde bonum, et per bonum et inde verum; verum et inde bonum in externa forma significantur per ‘leonem’ et ‘vitulum’, ac bonum et inde verum in interna forma per ‘faciem hominis’ et ‘aquilam volantem’; quod ‘leo’ sit verum ex bono in sua potentia, videatur n. 6367, inde ‘vitulus’ ipsum bonum inde:

(Odkazy: Revelation 4:6-7)


[4] apud Hoscheam,

Revertimini ad Jehovam, dicite ad Ipsum, Omnem aufer iniquitatem,, et accipe bonum, et rependemus juvencos labiorum nostrorum, 14:3 [King James Version, 2];

quid sit ‘retribuere juvencos labiorum’, nemo scire potest nisi sciat quid significant ‘juvenci’ et quid ‘labia’; quod sit confessio et gratiarum actio ex bono corde, patet, nam dicitur ‘revertimini ad Jehovam, et dicite ad Ipsum, Accipe bonum’, et tunc, ‘retribuemus juvencos labiorum’, pro ex bonis doctrinae Jehovam confiteri, et Ipsi gratias agere; ‘labia’ enim sunt quae doctrinae, n. 1286, 1288:

(Odkazy: Hosea 14:2)


[5] apud Amos,

Attrahitis habitationem violentiae; cubant super lectis eboris, et edunt agnos de grege, et vitulos e medio saginarii, 6:3, 4;

describuntur ibi illi qui in abundantia cognitionum boni et veri sunt, et usque male vivunt; ‘edere agnos de grege’ est discere et appropriare sibi bona innocentiae quae interni seu spiritualis hominis, ‘edere vitulos e medio saginarii’ pro discere et appropriare sibi bona innocentiae quae externi seu naturalis hominis; quod ‘edere’ sit appropriare, videatur n. 3168, 3513 fin., 3596, 3832, 4745, quod ‘agni’ sint bona innocentiae, n. 3994, 3519, 7840; quia ‘agni’ sunt bona innocentiae interiora, sequitur quod ‘vituli e medio saginarii’ sint bona innocentiae exteriora; nam in Verbo imprimis prophetico familiare est agere de vero ubi de bono, ob conjugium caeleste, n. 9263, 9314, et quoque dicere de externis ubi de internis; etiam ‘saginarium’ et ‘pingue’ significat bonum amoris interioris, n. 5943 pariter apud Malachiam, Exorietur vobis, timentes nominis Mei, sol justitiae, et sanitas in alis, ut exeatis et crescatis sicut vituli saginarii, 3:20 [King James Version,4:2]:

(Odkazy: Amos 6:3-4)


[6] apud Lucam, Pater de filio prodigo qui reversus paenitentiam cordis egit, Efferte stolam primariam et induite eum, et date annulum in manum ejus, et calceos in pedes; insuper adducite vitulum saginatum et mactate, ut comedentes laetemur, 15:22, 23;

qui modo sensum litterae capit 5 credit quod non altiora hic lateant, cum tamen singula involvunt caelestia, sicut quod induerent illum stola primaria, quod darent annulum in manum ejus, et calceos in pedes, et 6 adducerent vitulum saginatum et mactarent, ut comedentes laetarentur; per ‘filium prodigum’ intelliguntur qui divitias caelestes, quae sunt cognitiones boni et veri, prodegerunt, per ‘reditum ejus ad patrem, et confessionem quod non dignus esset vocari filius ejus’ significatur paenitentia cordis et humiliatio, per ‘stolam primariam qua indueretur’ significantur 7 communia vera, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, 9212, 9216, et per ‘vitulum saginatum’ 7 communia bona veris illis correspondentia 8 . Simile per ‘vitulos et juvencos’ significatur alibi, ut Esai. 11:6; Ezech. 39:18; Ps. 29:6; Ps. 69:32 [King James Version, Ps. 69:31]; tum in holocaustis et sacrificiis, Exod. 29:11, 12 seq.; Lev. 4:3 seq., 13 seq., 8:15 seq., 9:2, 16:3, 23:18; Num. 8:8 seq., 15:24 seq., 28:19, 20; Jud. 6:25-29; 1 Sam. 1:25, 16:2.; 1 Reg. 18:23-26, 33.

(Odkazy: Exodus 29:11-14, 29:11-12; Judges 6:25-28; Leviticus 4:3-12, 4:13, 4:13-21, 8:14, 8:14-17; Luke 15:22-23; Numbers 8:8-12, 15:24-26, 23:29-30, 28:19-20)


[7] Quod filii Israelis fecerint sibi vitulum aureum et eum pro Jehovah coluerint, Exod. 32:1-fin., causa fuit quia in corde eorum permansit idololatria Aegyptiaca, tametsi ore confessi 9 sunt Jehovam; in Aegypto inter idola fuerunt praecipua vitulae ac vituli ex auro, ob causam quia ‘vitula’ significabat verum scientificum, quod est verum naturalis hominis, et ‘vitulus’ bonum ejus, quod est bonum naturalis hominis, tum quia aurum significabat bonum; 10 hoc bonum et id verum in effigie sistebantur ibi per 11 vitulos et vitulas ex auro, 12 at cum repraesentativa caelestium ibi versa sunt in idololatrica et demum in magica, tunc ibi sicut alibi ipsae effigies quae repraesentabant factae sunt idola, et coeperunt coli; inde idololatriae veterum et 13 magiae Aegyptiacae;

[8] Antiqua enim Ecclesia, quae successit Antiquissimae, fuit Ecclesia repraesentativa, cujus omnis cultus constabat in ritibus, statutis, judiciis, et praeceptis, quae repraesentabant Divina et caelestia, quae sunt interiora Ecclesiae; illa Ecclesia post diluvium per multum orbis Asiatici extensa fuit et quoque in Aegypto 14 fuit; sed in Aegypto excolebantur scientifica illius Ecclesiae, unde illis scientia correspondentiarum et repraesentationum prae reliquis, ut constare potest ex hieroglyphicis, exque magiis et 15 idolis ibi, tum ex variis quae de Aegypto memorantur in Verbo; inde est quod per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur scientificum in genere tam quoad verum quam quoad bonum, tum naturale, nam scientificum est naturalis hominis; hoc etiam vitula et vitulus significabant.

[9] Quod Ecclesia Antiqua, quae fuit repraesentativa, per plura regna extensa fuerit, et quoque quod fuerit in Aegypto, videatur n. 1238, 2385, 7097; quod scientifica Ecclesiae imprimis in Aegypto exculta fuerint, et quod ideo per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur scientificum in utroque sensu, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6693, 6750, 7779 fin., 7926; et quia 16 verum scientificum et ejus bonum est verum et bonum naturalis hominis, quod ideo etiam per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur naturale, n. 4967, 5079, 5080, 5095, (x)5160, 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6004, 6015, 6147, 6252;

(Odkazy: Arcana Coelestia 1164-1165, Arcana Coelestia 5079-5080, Arcana Coelestia 6692-6693)


[10] ex his nunc patet quod vitulae et vituli inter primaria idola Aegypti fuerint, ob causam quia vitulae et vituli significabant 16 verum scientificum et ejus bonum, 17 quae sunt naturalis hominis; simile 18 cum ipsa Aegypto, sic ut Aegyptus et vitulus ejusdem significationis essent; quapropter de ‘Aegypto’ ita dicitur apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit; et mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, 46:20, 21;

‘vitula’ est verum scientificum quod 19 naturalis hominis, ‘(x)mercenarii qui vituli’ sunt qui bonum propter lucrum faciunt, n. 8002; ita ‘vituli’ sunt bonum tale quod non in se bonum est, sed jucundum naturalis hominis separati a spirituali; hoc jucundum est in quo fuerunt filii 20 Jacobi, quod in se idololatricum est; quapropter illis permissum fuit id notum facere et testari per adorationem vituli, Exod. 32:1-fin.;

(Odkazy: Jeremiah 46:20-21)


[11] id quoque ita describitur apud Davidem,

Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. 106:19, 20;

per ‘facere vitulum in Chorebo et incurvare se fusili’ significatur cultus idololatricus, qui est rituum, statutorum, judiciorum, et praeceptorum, solum in externa forma et non simul in interna; quod gens illa in externis absque interno fuerit, videatur n. 9320 fin., 9373, 9377, 9380, 9381, et quod sic corde suo idololatrica, n. 3732 fin., 4208, 4281, 4825, 5998, 7401, 8301, 8871, 8882; quod ‘permutaverint gloriam in effigiem bovis comedentis herbam’ significat quod abalienaverint se ab internis Verbi et Ecclesiae et coluerint externum, quod modo est scientificum absque vita; ‘gloria’ enim est internum Verbi et Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8267, 8427, ‘effigies bovis’ est simulacrum boni in (t)forma externa, 21 effigies' enim est simulacrum, ita quod absque vita, et ‘bos’ est bonum in naturali, ita in externa forma, n. 2566, 2781, 9135, ‘comedere herbam’ est appropriare sibi illud modo scientifice, ‘comedere’ enim est appropriare, n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, et ‘herba’ est scientificum, n.7571.

(Odkazy: Arcana Coelestia 2135, Arcana Coelestia 9134, 9382; Psalms 106:19-20)


[12] Quia talia per ‘vitulum aureum’ qui pro Jehovah colebatur a filiis Israelis, significabantur, ideo Moscheh sequenti modo cum illo procedebat,

Peccatum vestrum quod fecistis, vitulum, sumpsi, et combussi eum igne et contudi eum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem ejus projeci in rivum descendentem e monte, Deut. 9:21;

cur 22 ita cum vitulo aureo factum sit, nemo scit nisi sciat quid significat ‘comburi igne, 23 contudi, moli, et attenuari in pulverem’, et quid ‘rivus descendens e monte in quem pulvis projiciebatur’; describitur 24 status illorum qui colunt externa absque interno, quod nempe sint in malis amorum sui et mundi, ac in falsis inde quoad illa quae a Divino, ita quoad Verbum; ‘ignis’ enim quo comburebatur est malum amoris sui et mundi, n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, ‘pulvis in quem contusus’ est falsum inde confirmatum ex sensu litterae Verbi, et ‘rivus ex monte Sinai’ est verum 25 Divinum, ita Verbum in littera, hoc enim descendit inde; qui enim in externis sunt absque interno, Verbum ad favorem suorum amorum explicant, et inibi terrestria et prorsus non caelestia vident, sicut Israelitae et Judaei olim et quoque hodie.

[13] Similia etiam repraesentata sunt per vitulos Jeroboami in Bethele et in Dane, 1 Reg. 12:26-fin. et 2 Reg. 17:16, de quibus ita apud Hoscheam,

Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israel etiam ille; faber fecit eum, et non Deus ille, quia in frusta fiet vitulus Samariae, 8:4-6;

agitur ibi de perverso intellectu et prava explicatione Verbi ab illis qui in externis sunt absque interno, manent enim in Verbi 26 sensu litterae, quem trahunt ad favendum suis amoribus et principiis inde captis; ‘regem facere et non a Me, et principes facere et non novi’ est verum et primaria vera excludere ex proprio lumine et non a Divino, ‘rex’ enim in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et ‘principes’ sunt primaria vera, n. 1482, 2089, 5044,

(Odkazy: 1 Kings 12:26-33)


[14] ‘argentum suum et aurum suum 27 facere idola’ est scientifica veri et boni ex Verbi sensu litterae pervertere ad favorem suarum cupiditatum, et usque illa ut sancta colere, tametsi, quia ex propria intelligentia, absque vita sunt, ‘argentum’ enim est verum et ‘aurum’ est bonum quae a Divino, ita quae sunt Verbi, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 8932, et ‘idola’ sunt 28 doctrinalia ex propria intelligentia, 29 quae ut sancta coluntur, et tamen nullam in se vitam habent, n. 8941; inde patet quod per ‘regem et principes’, tum per ‘argentum et aurum’ significentur falsa ex malo, nam quae ex proprio sunt ex malo 30 sunt, et inde falsa sunt, tametsi extrinsecus apparent ut vera, quia ex Verbi sensu 31 litterae desumpta; inde patet (x)quid ‘vitulus Samariae quem faber fecit et qui in frusta fiet’, significat, quod nempe bonum in naturali homine et non simul in spirituali, ita non bonum, quia applicatum ad malum; ‘faber fecit et non Deus’ est quod ex proprio et non ex Divino; ‘in frusta fieri’ est dissipari:

[15] 32 similia intelliguntur per ‘vitulos’ apud Hoscheam,

33 Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos 34 osculabuntur, 13:2.

Ex his nunc patet quid ‘vitulus et juvencus’ 35 significant in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Descendent unicornes cum illis, et juvenci cum robustis, 36 et ebria fiet terra eorum a sanguine, (x)et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, 34:7:

apud eundem,

Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum velut desertum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus; exarescet messis ejus, 27:10 [, 11]:

apud Jeremiam,

A clamore Chesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz, ediderunt vocem suam, a Zoare usque ad Choronaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes erunt, 48:34:

apud Esaiam,

Cor Meum super Moabo clamat; profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, nam in ascensu (x)Luchith ascendet cum fletu in eo, 15:5:

apud Hoscheam,

Ephraim vitula edocta amans triturare, 10:11: 37

38 apud Davidem,

Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, 39 conculcans fragmenta argenti; dispersit populos, bella desiderant, Ps. 68:31 [King James Version, Ps. 68:30];

(Odkazy: Isaiah 27:10-11)


[16] agitur hic de arrogantia illorum qui ex scientificis intrare volunt in mysteria fidei, et non quicquam agnoscere quam quod ipsi inde excludunt; hi quia nihil ex luce caeli quae ex 40 Domino, sed 41 ex lumine naturae quod ex proprio vident, umbras arripiunt loco lucis, fallacias loco realium, 42 43 in genere falsum loco veri; illi quia insane cogitant quoniam ex infimas, vocantur ‘fera arundinis’, et quia acriter ratiocinantur vocantur ‘congregatio fortium’, 44 et quia dissipant vera adhuc residua et sparsa inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, dicitur de illis quod ‘conculcent fragmenta argenti inter vitulos populorum’, et porro quod ‘dispergant populos’, hoc est, ipsam Ecclesiam cum suis veris; cupido oppugnandi et destruendi illa intelligitur per ‘bella desiderare’; ex his iterum patet quod ‘vituli’ sint bona;

[17] apud Sachariam 12:(x)4 dicitur, Omnem equum populorum percutiam caecitate, et per ‘equum populorum’ significantur intellectualia veri apud illos qui ab Ecclesia, quia ‘equus’ est intellectuale veri, n. 2761; hic autem dicitur, ‘conculcare fragmenta argenti et dispergere populos inter vitulos populorum’, 45 et per ‘conculcare et dispergere’ significatur dejicere et dissipare, n. 258, 46 per ‘argentum’ verum, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999, 8932, et 47 per ‘populos’ illi qui ab Ecclesia in veris, n. 2928, 7207, ita quoque vera Ecclesiae, n. 1259, 1260, 3295, 3581, ita per ‘vitulos populorum’ significantur bona quae voluntarii apud illos qui ab Ecclesia.

(Odkazy: Arcana Coelestia 1259-1260)


[18] Porro quod ‘vituli’ significent bona, constat apud Jeremiam,

48 Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis quod ferierunt coram Me, vituli quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et 48 dabo illos in manum hostium eorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum, et bestiae terrae, 34:18-20;

quid sit ‘foedus vituli’, et quid ‘transire inter partes ejus’, nemo scire potest nisi sciat quid significat ‘foedus’, quid ‘vitulus’, quid ‘sectio ejus in duas partes’, tum quid ‘principes Jehudae et Hierosolymae, ministri regii, 49 sacerdotes, et populus terrae’; patet quod arcanum caeleste sit; 50 hoc usque prodire ad intellectum potest cum scitur quod ‘foedus’ sit conjunctio, ‘vitulus’ bonum, ‘vitulus sectus in 51 duas partes’ 52 bonum procedens a Domino ab una parte et bonum receptum ab homine ab altera, et quod ‘principes Jehudae et Hierosolymae, ac ministri regii et sacerdotes, ac populus terrae’, sint vera et bona quae Ecclesiae ex Verbo, et quod ‘transire inter partes’ sit conjungere; ex his cognitis patet quod sensus internus 53 horum verborum sit quod nulla esset conjunctio boni procedentis a Domino cum bono recepto ab homine 54 per Verbum, et inde per vera et bona Ecclesiae, apud illam gentem, sed quod disjunctio, ex causa quia in externis erant absque interno;

[19] simile involvit foedus vituli cum (x)Abramo, de quo ita in libro Geneseos,

55 Jehovah dixit ad Abramum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum; et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri; et volucrem non partitus; et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram; et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abram, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens seper illum: et in die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus, 15:9-12, 18; ‘terror tenebrarum magnarum cadens super Abramum’ 56 significabat statum gentis Judaicae, quod in maximis tenebris essent quoad vera et bona Ecclesiae ex Verbo, quia in externis absque interno, et inde in cultu idololatrico; nam qui in externis absque interno est in cultu idololatrico est, quoniam cor ejus et anima ejus, cum in cultu, non est in caelo sed in mundo, et non colit sancta Verbi 57 ex amore 58 caelesti sed ex amore terrestri; hic status gentis illius est 59 qui per foedus vituli quem conciderunt in duas partes, inter quas transiverunt, apud prophetam descriptus est.

-----
Footnotes:

1. The Manuscript inserts enim

2. utiles et mites

3. illa in naturali homine quae ultima sunt

4. aes enim

5. credet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The Manuscript inserts quod

7. primaria

8. The Manuscript inserts et per comedere appropriatio

9. sint

10. id verum et hoc bonum

11. vitulas et vitulos

12. et

13. magia Aegyptica

14. After quoque

15. The Manuscript inserts ex

16. verum et bonum scientificum

17. quod est

18. The Manuscript deletes cum, and inserts ac ipsa Aegyptus

19. The Manuscript inserts est

20. Israelis

21. The Manuscript inserts ita absque vita,

22. hoc

23. contundi et moli, attenuari in pulverem, et projici in rivum descendentem ex monte

24. The Manuscript inserts per illa

25. a Divino

26. The Manuscript inserts enim

27. fecerunt sibi

28. vera

29. The Manuscript inserts ita

30. Before ex malo

31. literali

32. Simile intelligitur

33. Although this quotation from Hosea is not written out in the Manuscript, there is a mark indicating its insertion here. But see note 9.

34. osculantes, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

35. The Manuscript inserts etiam

36. ut

37. The Manuscript inserts here the quotation referred to in note 5.

38. The Manuscript inserts et

39. conculcatus pro

40. Divino

41. ex se omnia

42. In the Manuscript the remainder of this marginal section appears in the margin of page 22.

43. ita

44. dicuntur conculcare fragmenta argenti quia dissipant vera et adhuc residua et sparse, inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, quia sunt vituli populorum

45. est dissipare voluntarium boni apud illos qui ab Ecclesia, conculcare enim est dejicere et dissipare

46. argentum est

47. populi sunt

48. Tradam

49. The Manuscript inserts et

50. quod prodire potest ad intellectum

51. binas

52. The Manuscript inserts quod sit

53. illorum

54. The Manuscript inserts per revelationem ita

55. Dominus Jehovih

56. involvit

57. The Manuscript inserts et Ecclesiae

58. The Manuscript deletes coelesti, and inserts and deletes et finde ex coelo

59. qui apud Prophetam descriptus est per foedus vituli

-----

(Odkazy: Exodus 24:5; Isaiah 27:10-11)

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 9412, 9688, 9755, 9780, 9781, 9818, 9990, 10021, 10023, 10122, 10129, 10132, 10137, 10156, 10210, 10227, 10283, 10284, 10292, 10400, 10407, 10421, 10437, 10546

De Equo Albo 12

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 51, 221, 261


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 195, 235, 240, 329, 386, 388, 701

Other New Christian Commentary

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: