Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 908

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

908. Quod ‘omnis fera quae tecum de omni carne’ significet omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae, constat inde quod ‘fera’ praedicetur de Noaho seu de homine hujus Ecclesiae nunc regenerato et spectat manifeste sequentia, ut ‘avem, bestiam et reptile repens’, nam dicitur ‘omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra’: ipsa vox fera 1 in lingua originali significat proprie vitam seu vivum; sed in Verbo non solum vivum sed etiam quasi non vivum seu feram quare nisi quis internum sensum Verbi novit, quandoque non scire potest quid significatur; causa quod utrumque significet, est quod homo Antiquissimae Ecclesiae in humiliatione sui coram Domino agnoverit se pro non vivo, ne quidem pro bestia sed pro fera, novem enim quod talis est homo in se aut in suo proprio spectatus; inde eadem vox significat vivum et significat feram.

[2] Quod vivum, constat apud Davidem,

Fera tua habitabunt in ea (hereditate Dei); confirmabis bono Tuo miserum, Deus, Ps. 68:11 [KJV Ps. 68:10];

ubi per ‘feram’, quia habitabit in hereditate Dei, non aliud quam homo regeneratus, ita sicut hic, vivum apud illum, intelligitur;

apud eundem,

Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, et fera agri Mei Mecum, Psalm 50:10, 11; ubi ‘fera agri Mecum’ seu cum Deo, etiam pro regenerato, ita pro vivis apud eum;

apud Ezechielem,

In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub rami ejus genuerunt omnis fera agri, 31:6;

ubi de Ecclesia spirituali plantata, ita pro vivis apud hominem Ecclesiae apud Hoscheam,

Feriam foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum 2:18;

ibi de regenerandis, cum quibus ‘foedus’ pangendum: immo in tantum ‘fera’ significat vivum, ut cherubi seu angeli visi Ezechieli appellentur quatuor ferae, Ezech. 1:5, 13-15, 19; 10:15.

[3] Quod ‘fera’ in contrario sensu pro non vivo seu pro immani fera in Verbo accipiatur, ex multis locis constat; solum haec pro confirmatione sint;

apud Davidem;

Ne des ferae animam turturis Tui, Ps. 74:19:

apud Zephaniam, Urbs facta est in desolationem, in cubile ferae, 2:15:

apud Ezechielem,

Non erunt amplius praeda gentibus, et fera terrae non comedet eos, 34:28:

apud eundem,

Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et ad ramos ejus erunt omnis fera agri 31:13:

apud Hoscheam,

Consumam eos ibi, sicut leo, fera agri diffindet eos, 13:8:

apud Ezechielem,

Ferae terrae, et avi caelorum dari in cibum, 29:5;

quod saepius occurrit: et quia Judaei in sensu litterae solum manebant, et per ‘feram’ intelligebant feram et per ‘avem’ avem, nec interiora Verbi scire, minus agnoscere, volebant, et sic instrui, etiam tam crudeles et tales ferae erant, ut jucundum suum perceperint in eo quod hostes proelio occisos non sepelirent, sed exponerent avibus et feris devorandos; ex quibus etiam constare potest qualis fera homo est.

Poznámky pod čarou:

1. Hebrew [ ](hayah)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Hiob 21:18

Studie

       

18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.