Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8940

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8940. ‘Et si altare lapidum facias Mihi’: quod significet repraesentativum cultus in genere ex veris, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum cultus Divini in genere, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, et ex significatione ‘lapidum’ quod sint vera, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8609. Est cultus Domini ex bono, et est ex vero; cultus Domini ex bono repraesentabatur per ‘altare ex humo’, et cultus ex vero per ‘altare ex lapide’; de uno et altero cultu videatur supra n. 8935. Quia altare ex lapide' significabat cultum ex vero, idcirco mandatum erat ut tale altare erigeretur cum primum transirent Jordanem et venirent in terram Canaanem, et super illo scriberentur praecepta legis, hoc est, vera Divina e caelo, nam per decem praecepta 1 significantur omnia vera Divina in summa; de altari illo 2 ita apud Moschen, Cum transiveris Jordanem, eriges tibi lapides magnos, et incrustabis eos calce; deinde scribes super illos omnia verba Legis: post aedificabis ibi altare Jehovae Deo tuo, altare lapidum, super quos non impelles ferrum; ex lapidibus integris aedificabis altare Jehovae Dei tui, et facies ascendere super eo holocausta et eucharistica; et scribes super lapides altaris verba Legis probe exprimendo, Deut. 27:1-8; Jos. 8:30-32;

[2] quod scriberentur verba Legis super lapidibus altaris, erat causa quia per ‘lapides’ significabantur vera, et per ‘altare lapidum’ cultus ex veris; illa etiam causa fuit quod decem praecepta, 3 quae significabant Divina Vera in complexu, inscripta fuerint tabulis lapideis; quod id 4 fieret ut primum transiverunt Jordanem, erat causa quia Jordanes, 5 qui a parte deserti erat terminus terrae Canaanis primus et ultimus, significabat 6 introductionem in Ecclesiam seu caelum, quae fit per cognitiones veri et boni, ita per vera ex Verbo, n. 7 4255; omnes enim fluvii qui erant termini illius terrae significabant prima et ultima regni Domini, n. 4116, 4240. Per ‘lapides altaris’ etiam significatur vera fidei apud Esaiam,

Removebit peccatum cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

ibi de vastatione Ecclesiae; ‘lapides altaris sicut lapides calcis dispersi’ pro quod ita vera fidei quae cultus. Quod altaria in genere attinet, erant illa ex humo, ex lapidibus, ex aere, ex ligno, et quoque ex auro; ex aere, ligno, et auro, quia haec significabant bonum; de altari ex aere, videatur Ezech. 9:2;

de altari ex ligno, Ezech. 41:22;

et de altari ex auro, quod erat altare suffitus, 1 Reg. 6:22, 7:48; Apoc. 8:3;

quod [aes] significet bonum, videatur n. 425, 1551, quod lignum, n. 643, 2784, 8 2812, 3720, 8354, tum quod aurum, n. 113, 1551, 1552, 5658.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quo altari

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. hoc

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. etiam

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.