Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8932

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8932. ‘Non facietis cum Me deos argenti et deos auri’: quod significet ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala, constat ex significatione ‘facere deos’ quod sit colere, nam qui facit sibi deos, est propter cultum, ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, et inde in opposito sensu falsum, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, et inde 1 in opposito sensu malum, de quibus n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999; quod sint quae apparent vera et bona in forma externa, at 2 in interna sunt falsa et mala, est quia dicitur ‘facere illos cum Me’, hoc est, cum Jehovah Deo, nam ipsum Divinum Verum et Bonum est in internis, et est quoque in externis, sed in his est Divinum Verum et Bonum in typis repraesentativis, nam externa typo referunt et 3 repraesentant interna; externa sunt falsa et mala cum ab internis separata pro sanctis habentur seu coluntur, et tamen usque apparent sicut vera et bona, quia repraesentant illa 4 ; haec significantur per ‘facere cum Jehovah Deo deos argenti et deos auri’.

[2] Sequitur hoc praeceptum immediate post decem praecepta ex causa quia populus Israeliticus et Judaicus talis erat ut externa separata ab internis sancta haberet et prorsus ut Divina coleret, n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 6832, 8814, 8819. Ut ulterius sciatur quaenam et qualia sunt illa quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed [in] interna sunt falsa et mala, sint exemplo 5 omnes ritus Ecclesiae Judaicae, sicut sacrificia, suffitus, lavationes, et plures: illi in forma externa erant 6 vera et bona, non ex se sed quia in typo referebant seu repraesentabant vera et bona interna, quae sunt amoris et fidei in Dominum; cum talia in externa forma pro sanctis habebantur, et magis cum colebantur, sicut a Judaeis et Israelitis, cum facti idololatrae s applicuerunt 7 ad cultum deorum alienorum, tunc non aliud retinebant a veris et bonis quae typo referebant seu repraesentabant quam apparentiam, quia in forma interna erant falsa et mala.

[3] Similiter se habebat cum reliquis, quae erant typi repraesentativi caelestium et Divinorum apud populum illum; externa ‘enim’ quae repraesentabant interna, ut primum applicabantur ad cultum deorum aliorum, erant idola quae colebant, seu dii argenti et auri quos cum Jehovah Deo faciebant, nam tunc in forma externa apparebant ut vera et bona, sed in interna erant falsa et mala.

[4] In genere ‘dii argenti et auri’ sunt omnia falsa et inde mala cultus, quae redduntur similia vero et bono per sinistras applicationes et interpretationes Verbi, et simul per ratiocinia ex propria intelligentia; talia significantur 8 per ‘deos argenti et auri’ in sequentibus 9 his locis:

apud Esaiam,

In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se, talpis et vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum et in fissuras rupium, 2:20, 21;

‘talpae et vespertiliones’ pro illis qui in tenebris, hoc est, in falsis et inde malis:'

[5] apud eundem,

In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘quae fecerunt manus’ pro quae 10 ex propria intelligentia:

apud eundem,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit, et catena argenti conflat, 40:19;

‘sculptilia’ pro illis quae ex proprio, n. 8869, ‘auro obducere’ pro facere ut in 11 externa forma appareant bona, ‘catenas argenti conflare’ pro facere ut cohaereant quasi nexa cum veris; quod ‘aurum’ sit bonum et ‘argentum’ verum, videantur loca supra citata:

[6] similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri, argento et auro 12 exornat illud; clavis et malleis firmant illa, ut non vacillet, 10:3, 4:

apud Hoscheam,

13 Ephraimii addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267 ‘fusile ex argento’ pro falso apparente ut vero, quare dicitur ‘in intelligentia sua’, ‘opus artificum totum’ pro 14 quod omne per ratiocinia ex proprio:

[7] apud Habakuk, Vae dicenti ligno, Expergiscere; Evigila, lapidi silenti, hic docebit! hic ecce fixus auro et argento, sed spiritus non in medio ejus, 2:19;

‘lignum’ pro malo, ‘lapis’ pro falso; ‘fixus auro et argento’ pro apparentia boni et veri per applicationes:

apud Danielem,

Belschazar dixit, cum probe gustabat vinum, ut adducerent vasa auri et argenti quae adduxerat Nebuchadnezar pater illius e templo quod in Hierosolyma, ut biberent ex iis rex et magnates ejus, uxores ejus et paelices ejus; et biberent vinum, et laudarent deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, 5:2-4, 23; ‘vasa auri et argenti quae ex templo Hierosolymae 15 ’ repraesentabant bona et vera Ecclesiae ac regni Domini, ‘bibere vinum’ ex illis significabat 16 profanare per mala et falsa, quae sunt ‘dii auri 17 et argenti’:

[8] apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis sed non loquuntur, oculi illis sed non vident, Is. 115:4, 5; Ps. 135:15, 16;

argentum et aurum, quae idola' pro falsis et malis, ‘opus manuum hominis’ pro quod ex propria intelligentia 18 :

apud Moschen, Sculptilia deorum gentium comburetis igne; non concupisces argentum et aurum super illis ut accipias tibi; abominatio namque Jehovae Dei tui illud; ideo non inferes abominationem in domum tuam, ut fiat devotio, sicut illud; abominando abominaberis illud, Deut. 7:25, 26;

argentum et aurum super sculptilibus' pro falsis et malis quae coluntur ut vera et bona ex apparentia illis inducta.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes et and inserts inde.

2. sed

3. seu

4. talia

5. exempla

6. The Manuscript places this before in forma.

7. The Manuscript inserts, et tunc.

8. The Manuscript inserts in sensu interno.

9. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

10. quod

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. auro et argento, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. in Hierosolyma

16. significat

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. proprio

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9960

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9960. ‘Ad tegendum carnem nuditatis’: quod 1 significet ne interiora amoris, quae spurca et infernalia, appareant, constat ex significatione ‘tegere’ quod sit facere ne appareant, ex significatione 'genitalium et lumborum, quae hic per ‘carnem nuditatis’ significantur, quod sint interiora amoris conjugialis, nam cum per ‘femoralia’ significantur externa illius amoris, n. 9959, per ‘carnem quam tegunt’ significantur interna ejus; quod ‘lumbi’ significent amorem conjugialem, videatur n. 3021, 4280, 4575, et quoque quod ‘genitalia’, n. 4462, 5050, 5062, et quod ‘caro’ 2 3 significet bonum amoris, n. 3813, 7850, 9127; et quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque lumbi, genitalia, et caro, 4 in quo sensu significant mala, spurca, et infernalia illius amoris, n. 5 3813, 5059; quod hic significent mala, spurca, et infernalia, patet ex eo quod dicatur ‘ad 6 tegendum carnem nuditatis’; 'caro nuditatis' hic est quod oppositum est bono amoris conjugialis, quod est jucundum adulterii, ita infernale, de quo in sequentibus.

[2]Quod nuditatem attinet, trahit illa significationem a partibus corporis quae nudae apparent, similiter ac vestes a partibus corporis 7 quas investiunt, n. 9827; ideo aliam significationem cum nuditas spectat caput quae est calvities, aliam cum spectat totum corpus, et aliam cum spectat lumbos et genitalia; cum nuditas spectat caput, quae est calvities, significat deprivationem ab intelligentia veri et a sapientia boni, cum spectat totum corpus, significat deprivationem a veris quae fidei, cum autem spectat lumbos ac genitalia, significat deprivationem a bono amoris.

[3] Quod primum attinet, cum nuditas spectat caput quae calvities, quod significet deprivationem ab intelligentia veri et a sapientia boni, constat apud Esaiam,

In die illo detondebit Dominus per regem Aschuris caput, et pilos pedum, et barbam consumet, 7:20;

‘detondere caput’ 8 est deprivare veris internis Ecclesiae, ‘detondere pilos pedum et consumere barbam’ 9 deprivare veris externis ejus; per ‘regem Aschuris’ est per ratiocinia ex falsis; cuivis patet quod per regem Aschuris non detonderetur caput, nec pilus pedum, nec barba, 10 et quod usque significativa sint; quod ‘caput’ 11 sint interiora quae sapientiae et intelligentiae, videatur n. 6292, 6436, 9166, 9656, quod ‘rex Aschuris’ sit ratiocinatio, 12 n. 119, 1186, quod ‘pilus’ sit verum externum Ecclesiae, n. 3301, 5247, 5569-5573, quod ‘pedes’ etiam sint externa seu naturalia, n. 2162, 3147, 3986, 13 4280, 4938-4952, 9406; 14 quod ‘barba’ sint scientifica sensualia, quae sunt vera ultima, constat a locis in Verbo ubi ‘barba’ nominatur:

[4] apud eundem,

15 in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, 16 15:2;

similiter:

apud Jeremiam,

Veniet calvities super Gazam, quousque incides te, 47:5:

apud Ezechielem,

Super omnibus faciebus pudor, et super omnibus capitibus calvities; argentum suum in plateas projicient, et aurum in abominationem erit, 7:18, 19;

‘super omnibus capitibus calvities’ pro deprivatione ab intelligentia veri et a sapientia boni; quia id significatur, etiam dicitur ‘argentum suum in plateas projicient, et aurum in abominationem erit’, ‘argentum’ enim est verum quod intelligentiae, et ‘aurum’ est bonum quod sapientiae, n. 1551, 5658, 6914, 6917, 8932; quod non intelligatur calvities super omnibus capitibus, et quod non projicerent argentum in plateas, et quod aurum non erit in abominationem, patet:

[5] apud Moschen,

Dixit Moscheh ad Aharonem et ad Eleazarem et ad Ithamarem filios ejus, Capita vestra non radetis, et vestes vestras non dissuetis, ne moriamini, et universae contioni irascatur, Lev. 10:6:

et apud Ezechielem,

Sacerdotes Levitae non radent caput, et comam suam non demittent, 44:20;

quia Aharon et filii ejus repraesentabant Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, n. 9806, 9807, et quia per ‘caput rasum’ et per ‘vestes dissutas’ significabatur deprivatio illorum, ideo vetitum 17 erat radere caput, et 18 dissuere vestes, et 19 dicitur ‘ne moriamini, et toti contioni irascatur’, per quod significatur quod sic periret repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, ita repraesentativum Ecclesiae.

[6] Quia luctus repraesentabat luctum spiritualem, qui est luctus propter deprivationem veri et boni Ecclesiae, ideo in luctu inducebant capitibus 20 calvitiem, ut apud Jeremiam,

Non plangent illos, neque calvities inducetur propter illos, 16:6:

apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et ascendere faciam super omne caput calvitiem; et ponam eum sicut luctum unigeniti, 8:10

et apud Micham, Calvitiem indue, et tonde de propter filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem tuam sicut aquila, quia migrarunt a te, 1:16;

‘filii deliciarum’ sunt vera Divina, ‘migratio’ eorum est deprivatio; quod ‘filii’ sint vera, videatur n. 9807.

[7] Secundo, cum nuditas spectat totum corpus quod significet deprivationem 21 verorum fidei, constat apud Johannem, Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Quia 22 dicis quod dives sim, et nullius rei indigeam, cum non scias quod tu sis miser et miserabilis, et egenus, et caecus, et nudus; consulo ut emas a Me aurum igne purificatum, et vestimenta alba ut induaris, ut non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. 3: [14, ] 17, 18; ‘angelus Ecclesiae’ est verum Divinum ibi, ‘dicere quod sit dives’ est quod sit in cognitionibus veri et boni, ‘miser, egenus, caecus, et nudus’ est quod usque absque veris implantatis vitae, 23 ita absque bono, ‘emere aurum igne purificatum’ est comparare sibi bonum, ‘vestimenta alba’ sunt genuina vera fidei ex bono; inde patet 24 quid sit ‘ne manifestetur pudor nuditatis’:

[8] apud eundem,

Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut nudus non ambulet, videantque pudorem ejus, Apoc. 16:15;

similiter: apud eundem,

Odio habebunt meretricem, et devastatam facient eam nudamque, Apoc. 17:16;

‘meretrix’ pro illis qui falsificant vera Divina, ‘facere illam nudam’ manifeste pro deprivare illis, nam dicitur 25 devastata et nuda'; ‘devastare’ est deprivare veris.

[9] Per nuditatem etiam significatur ignorantia veri, et per induitionem informatio:

apud Esaiam,

Cum videris nudum, et obtexeris eum, erumpet sicut aurora lux tua, 58:7, 8:

et apud Matthaeum,

Rex dicet iis qui a dextris, Nudus fui et non induistis me: et dixit illis a sinistris, Nudus fui et non induistis me, 25:36, 38, 43, 44; ‘nudus’ hic pro illis qui non in veris, et usque desiderant vera; tum 26 qui agnoscunt quod nihil boni et veri in illis sit, videatur n. 4956, 4958.

[10] Tertio, quod nuditas 27 cum spectat lumbos et genitalia significet deprivationem 28 boni amoris, constat apud Esaiam,

Virgo, filia Babelis, sume molam, et mole farinam; revela crines tuos, denuda pedes tuos, revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, etiam videatur opprobrium tuum, Esai. 47:1-3 29 ; ‘filia Babelis’ est Ecclesia seu instar Ecclesiae, ubi sanctum in externis est, sed profanum in internis; profanum quod in internis est id quod spectent se et mundum pro fine, ita dominationem et abundantiam opum, et sancta 30 pro mediis ad illum finem; ‘sumere molam, et molere farinam’ est 31 concinnare doctrinam ex talibus quae pro mediis inservitura sint fini, n. 7780, ‘revelare crines, denudare pedes, et revelare femur’ est absque pudore et timore sancta externa et interna prostituere, 32 ita ‘revelare nuditatem’ est facere ut spurca et infernalia, quae sunt fines, 33 appareant:

[11] apud Jeremiam,

Peccatum peccavit 34 Hierosolyma; qui honoraverunt eam, vilipendunt eam, quia vident nuditatem ejus, immunditiem ejus in fimbriis ejus, Threni 1:8, 9;

‘Hierosolyma’ pro Ecclesia, hic pro Ecclesia' quae in falsis ex malo; ‘videre nuditatem’ pro amores spurcos et infernales, ‘immundities in fimbriis’ pro talibus in extremis; quod ‘fimbriae’ sint extrema, 35 videatur n. 9917 apud Nahum, Retegam fimbrias tuas super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, 3:5 36 ; ‘retegere fimbrias’ pro auferre externa ut appareant interiora, ‘nuditas quae ostendetur gentibus, et ignominia quae regnis’ sunt amores infernales, qui sunt amores sui et mundi, qui 37 conspurcant interiora:

[12] apud Ezechielem,

Venisti in decora 38 decorum, ubera solidata sunt, et crinis 39 crevit; eras nuda et denudata: cum omnibus abominationibus tuis et scortationibus tuis non recordata es dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata, conculcata in sanguine tuo. Revelata est nuditas tua per scortationes tuas super amasiis tuis, 16:7, 22, 36:

apud eundem,

Ego daturus te in manum quod odisti, ut agant tecum ex odio; et te relinquant nudam et denudatam, et reveletur nuditas scortationum tuarum, 23:28, 29:

apud Hoscheam,

Contendite cum matre vestra ut removeat scortationes suas a faciebus suis, et adulteria sua ab inter ubera sua, ne forte exuam eam nudam, et sistam eam secundum diem pari ejus, et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim. Revertar et accipiam frumentum Meum, mustum Meum, lanam Meam, et linum Meum, quae ad tegendum nuditatem ejus; et revelabo turpitudinem ejus in oculis amasiorum ejus, 2:2, 3, 9, 10;

[13] agitur ibi et hic de Hierosolyma, quae 40 etiam vocatur ‘mater’, et per illam significatur Ecclesia; ejus perversitas describitur per ‘scortationes’, ‘adulteria’, et per ‘revelationem nuditatis’, quae non aliud sunt quam amores spurci et infernales, qui sunt amores sui et mundi quando sunt fines, 41 ex quibus omnia mala et inde falsa scaturiunt; inde falsificationes veri et adulterationes boni describuntur in Verbo per scortationes et per adulteria, et quoque vocantur ibi scortationes et adulteria, videatur n. 8904; inde patet quid per nuditatem et per revelationem nuditatis intelligitur; quia de veris Ecclesiae falsificatis, et de bonis ejus adulteratis agitur, ideo dicitur quod ‘ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim’; ‘desertum’ est quod absque bonis, ‘terra siccitatis’ est quod absque veris, et ‘sitis’ est deprivatio omnium fidei;

[14] dicitur etiam quod acciperet frumentum suum, mustum suum, lanam suam, et linum suum, quibus texerat nuditatem ejus, quia per ‘frumentum’ significatur bonum interius Ecclesiae spiritualis, per ‘mustum’ verum interius ejus, per ‘lanam’ bonum exterius ejus, et per ‘linum’ verum exterius ejus; quod non linum, lana, mustum, et frumentum intelligantur, quisque videre potest qui ex ratione aliquantum illustrata illa legit, et qui credit quod in Verbo nulla vox inanis sit, et quod non nisi quam sanctum ubi vis, quia est Divinum:

[15] apud Jeremiam,

Filia Edomi, etiam ad te transibit calix, inebriaberis et nudaberis, Threni 4:21 42 :

apud Habakuk, Vae facienti socium suum bibere, inebriando, 43 et introspiciendo in nuditates eorum! satiaberis ignominia prae gloria, bibe etiam tu, ut praeputium tuum reveletur, 2:15, 16:

et apud Ezechielem,

Effuderunt sanguinem in te; nuditatem patris revelavit in te, Ezech. 22 [9, ] 10; quid illa significant, nemo scire potest nisi sciat quid ‘calix’, quid ‘bibere’, quid ‘inebriari’, quid ‘nudari’, quid ‘introspicere nuditates, et revelare illos’, ut et quid ‘praeputium’; quod omnia spiritualiter intelligenda sint, patet; spiritualiter ‘bibere’ est instrui in veris, et in opposito sensu in falsis, 44 ita haurire illa, n. 3069, 3168, 3772, 8562, 9412; inde constat quid ‘calix e quo bibitur’, n. 5120; ‘inebriari’ est insanire inde, ac ‘nudari’ est prorsus destitui illis; ‘revelare nuditates’ est revelare mala amorum sui et mundi, quae infernalia; ‘revelare nuditates patris’ est mala 45 illa ex hereditario et ex voluntario, ‘revelare praeputium’ est conspurcare illa; quod ‘praeputium’ sit conspurcatio bonorum caelestium ab illis amoribus, videatur n. 2056, 46 3412, 4462, 7045; inde circumcisio est purificatio ab illis, n. 47 2039, 2632.

[16] Ex his constare potest quid significatur per inebriationem ac inde revelationem nuditatis Noachi, de qua ita in Genesi,

Bibit Noach de vino, et inebriatus est, et discoopertus est in medio tentorii sui; et vidit Cham pater Canaanis nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis; et accepit Schem et Japheth vestem, et posuerunt super umero, ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris sui, et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt, Gen. 9:21-23;

describitur ibi homo Antiquae Ecclesiae, qui est Noachus; ‘vinum quod bibit, et quo inebriatus est’ est falsum quo illa Ecclesia 48 principio imbuta fuit; quod inde ‘discoopertus in medio tentorii jacuerit’ significat mala ex defectu veri in cultu; ‘vestis, qua Schem et Japheth texerunt nuditatem ejus’ est verum fidei, per quod illa mala tegebantur et emendabantur; implantatio veri et boni fidei 49 in parte intellectuali, describitur per quod ‘posuerint vestem super umero, iverint retrorsum, 50 et quod verterint faciem retrorsum’, nam ita 51 se prorsus habet cum veris et bonis fidei apud spiritualis Ecclesiae hominem: ‘Schem et Japheth’ significat illos ab Ecclesia spirituali, qui receperunt vera fidei in bono, quod est charitas, 52 Canaan' autem illos qui non receperunt vera fidei in bono seu in charitate;

[17] quod Noach repraesentet hominem Ecclesiae Antiquae in principio, et quod hi tales fuerint, videatur n. 736, 773, 788, 1126, quod Schem hominem Ecclesiae spiritualis internae, et Japheth externae, n. 53 1062, 1127, 1140, 1141, 1150, quod Canaan repraesentaverit illos qui in fide separata a charitate, seu quod idem in cultu externo separato ab interno, ita in specie gentem Judaicam, n. 1093, 1140, 1141, 1167, quod verum et bonum fidei 54 implantentur in parte intellectuali apud homines Ecclesiae spiritualis, n. 9596; praeterea ‘vinum quo Noachus inebriatus est’ significat falsum, n. 6377, ‘tentorium in quo jacuit discoopertus’ significat sanctum cultus, n. 2145, 2152, 55 3312, 4128, 4391, ‘vestis qua texerunt nuditatem patris sui’ significat verum fidei, n. 5954, 9212, 9216; ipsa nuditas, ejus malum voluntarium, quod tegitur per vera fidei, et cum tegitur spectant vera retrorsum; quod haec arcana involvantur 56 his historicis, patet ex sensu interno; et quod arcana illa sint arcana Ecclesiae, videri potest ex eo quod Schem et Japheth solum propter id quod texerint nuditatem patris, benedicti fuerint, et cum illis omnis eorum posteritas, et quod Canaan cum omni sua posteritate maledictus fuerit, solum quod pater ejus indicaverit id fratribus suis.

[18] Quoniam apud gentem Judaicam et Israeliticam interiora erant spurca, erant enim in amoribus sui et mundi prae reliquis gentibus; et quia ‘genitalia cum lumbis’ significant amorem conjugialem, et ille amor est fundamentalis omnium amorum, caelestium et spiritualium, et sic comprehendit 57 illos, ideo cautum fuit ne nuditates illarum partium apud Aharonem et apud filios ejus quando in sancto cultu erant, ullo modo apparerent; 58 quod causa est quod dicatur quod facerent illis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis usque ad femora; et alibi, quod non ascenderent in gradibus super ad altare, ne reveletur nuditas super illo, Exod. 20:23 [KJV 26]; quod apud gentem Judaicam et Israeliticam interiora fuerint spurca, et illa clausa cum fuerunt in cultu, videantur loca citata n. 9320 fin. , 9380; quod ‘genitalia cum lumbis’ significent amorem conjugialem, n. 3021, 4280, 4462, 4575, 5050-5062, et quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium, proinde quod hi amores per illum etiam intelligantur, n. 686, 59 2739, 3021, 4280, 5054. Ex his nunc constat quid ‘nuditas’ significat, imprimis nuditas partium generationi dicatarum, quando interiora sunt spurca.

[19] At vero cum interiora sunt casta, tunc 'nuditas' significat innocentiam, quia amorem 60 conjugialem, ex causa quia amor vere conjugialis in sua essentia est innocentia; quod amor vere conjugialis sit innocentiae, videatur n. 2736, proinde quod ‘nuditas’ in hoc sensu sit innocentia, 61 n. 165, 8375, quapropter etiam angeli intimi caeli, qui angeli caelestes vocantur, apparent nudi, n. 165, 2306, 2736; quia Antiquissima Ecclesia, quae describitur in primis capitibus Geneseos, ac intelligitur in sensu interno per Hominem seu Adamum, et per uxorem ejus, fuit Ecclesia caelestis, ideo de illis dicitur quod ambo essent nudi, et non erubuerunt, Gen. 2:25; at cum lapsa illa Ecclesia 62 est, quod factum est per esum ex arbore scientiae, per quod significabatur ratiocinatio ex scientificis de Divinis, tunc dicitur quod cognoverint quod nudi essent, et consuerint sibi folium ficus, et fecerint sibi cingula, ita quod texerint nuditates suas; et quoque quod dixerit homo cum clamavit ad illum Jehovah, quod timuerit quia nudus; 63 et dein quod fecerit illis Jehovah Deus tunicas pellis, et vestiverit eos, 64 Gen. 3:6-11 et 21;

[20] per ‘folia ficus a quibus 65 fecerunt sibi cingula’, 66 et quoque per ‘tunicas pellis’ intelliguntur vera et bona externi hominis; quod ita describatur status eorum post lapsum, erat causa quia ab internis hominibus facti sunt externi; internum eorum significatur per ‘paradisum’, paradisus enim est intelligentia et sapientia interni hominis, ac occlusio ejus significatur per ejectionem ex paradiso; quod ‘folium’ sit verum naturale, quod est scientificum, videatur n. 885, quod ‘ficus’ sit bonum naturale seu bonum externi hominis, n. 217, 67 4231, 5113, et quod ‘tunica pellis’ etiam sit verum et bonum 68 externi hominis, n. 294-296, 69 quod ‘pellis’ sit externum, n. 3540.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts in genere.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. quae investitae sunt

8. pro

9. The Manuscript inserts pro.

10. sed quod alia significantur

11. sit intelligentia et sapientia

12. The Manuscript inserts videatur.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. exinde patet, quid per illa verba significatur

15. The Manuscript inserts Ejulabit Moabus, .

16. Schmidius xvi

17. quod raderent

18. dissuerent

19. dictum

20. The Manuscript inserts suis.

21. a veris

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. quia

24. quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

25. devastatum et nudum

26. The Manuscript inserts pro illis.

27. quae

28. a bono

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The Manuscript inserts externa.

31. ex talibus concinnare doctrinam fidei, quae inservitura sint fidei

32. The Manuscript inserts transire flumina est vera omnis generis;

33. propter quos illa

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. faciunt

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. The Manuscript inserts ejus.

40. hic

41. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

42. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

43. ut introspicias

44. et

45. haereditaria et voluntaria

46. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

472036, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

48. The Manuscript inserts in.

49. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

50. The Manuscript has ac.

51. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

52. Canaan, qui maledictus, significat illos in terra Canaane, qui non receperunt bona fidei

53. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

54. apud homines Ecclesiae spiritualis implantata sint in parte eorum intellectuali

55. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

56. historicis illis, constat solum ex sensu Verbi interno

57. in se omnes amores coelestes et spirituales

58. quae

592734, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

60. The Manuscript inserts vere.

61. The Manuscript inserts videatur.

62. fuit

63. The Manuscript inserts Genes. 3:6, 7, 9, 10, 11;

64. ibid. vers. 21

65. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

66. intelliguntur vera boni externi hominis, et per tunicas pellis intelliguntur bona externi hominis

67. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

68. naturale

69. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.