Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8932

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

8932. ‘Non facietis cum Me deos argenti et deos auri’: quod significet ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala, constat ex significatione ‘facere deos’ quod sit colere, nam qui facit sibi deos, est propter cultum, ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, et inde in opposito sensu falsum, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, et inde 1 in opposito sensu malum, de quibus n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999; quod sint quae apparent vera et bona in forma externa, at 2 in interna sunt falsa et mala, est quia dicitur ‘facere illos cum Me’, hoc est, cum Jehovah Deo, nam ipsum Divinum Verum et Bonum est in internis, et est quoque in externis, sed in his est Divinum Verum et Bonum in typis repraesentativis, nam externa typo referunt et 3 repraesentant interna; externa sunt falsa et mala cum ab internis separata pro sanctis habentur seu coluntur, et tamen usque apparent sicut vera et bona, quia repraesentant illa 4 ; haec significantur per ‘facere cum Jehovah Deo deos argenti et deos auri’.

(Odkazy: Arcana Coelestia 1551-1552)


[2] Sequitur hoc praeceptum immediate post decem praecepta ex causa quia populus Israeliticus et Judaicus talis erat ut externa separata ab internis sancta haberet et prorsus ut Divina coleret, n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 6832, 8814, 8819. Ut ulterius sciatur quaenam et qualia sunt illa quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed [in] interna sunt falsa et mala, sint exemplo 5 omnes ritus Ecclesiae Judaicae, sicut sacrificia, suffitus, lavationes, et plures: illi in forma externa erant 6 vera et bona, non ex se sed quia in typo referebant seu repraesentabant vera et bona interna, quae sunt amoris et fidei in Dominum; cum talia in externa forma pro sanctis habebantur, et magis cum colebantur, sicut a Judaeis et Israelitis, cum facti idololatrae s applicuerunt 7 ad cultum deorum alienorum, tunc non aliud retinebant a veris et bonis quae typo referebant seu repraesentabant quam apparentiam, quia in forma interna erant falsa et mala.

[3] Similiter se habebat cum reliquis, quae erant typi repraesentativi caelestium et Divinorum apud populum illum; externa ‘enim’ quae repraesentabant interna, ut primum applicabantur ad cultum deorum aliorum, erant idola quae colebant, seu dii argenti et auri quos cum Jehovah Deo faciebant, nam tunc in forma externa apparebant ut vera et bona, sed in interna erant falsa et mala.

[4] In genere ‘dii argenti et auri’ sunt omnia falsa et inde mala cultus, quae redduntur similia vero et bono per sinistras applicationes et interpretationes Verbi, et simul per ratiocinia ex propria intelligentia; talia significantur 8 per ‘deos argenti et auri’ in sequentibus (o) his locis:

apud Esaiam,

In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se, talpis et vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum et in fissuras rupium, 2:20, 21;

‘talpae et vespertiliones’ pro illis qui in tenebris, hoc est, in falsis et inde malis:'

(Odkazy: Isaiah 2:20-21)


[5] apud eundem,

In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘quae fecerunt manus’ pro quae 9 ex propria intelligentia:

apud eundem,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit, et catena argenti conflat, 40:19;

‘sculptilia’ pro illis quae ex proprio, n. 8869, ‘auro obducere’ pro facere ut in (x)externa forma appareant bona, ‘catenas argenti conflare’ pro facere ut cohaereant quasi nexa cum veris; quod ‘aurum’ sit bonum et ‘argentum’ verum, videantur loca supra citata:

[6] similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri, argento et auro 10 exornat illud; clavis et malleis firmant illa, ut non vacillet, 10:3, 4:

apud Hoscheam,

(x)Ephraimii addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267 ‘fusile ex argento’ pro falso apparente ut vero, quare dicitur ‘in intelligentia sua’, ‘opus artificum totum’ pro (x)quod omne per ratiocinia ex proprio:

(Odkazy: Jeremiah 10:3-4)


[7] apud Habakuk, Vae dicenti ligno, Expergiscere; Evigila, lapidi silenti, hic docebit! hic ecce fixus auro et argento, sed spiritus non in medio ejus, 2:19;

‘lignum’ pro malo, ‘lapis’ pro falso; ‘fixus auro et argento’ pro apparentia boni et veri per applicationes:

apud Danielem,

Belschazar dixit, cum probe gustabat vinum, ut adducerent vasa auri et argenti quae adduxerat Nebuchadnezar pater illius e templo quod in Hierosolyma, ut biberent ex iis rex et magnates ejus, uxores ejus et paelices ejus; et biberent vinum, et laudarent deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, 5:2-4, 23; ‘vasa auri et argenti quae ex templo Hierosolymae 11 ’ repraesentabant bona et vera Ecclesiae ac regni Domini, ‘bibere vinum’ ex illis significabat 12 profanare per mala et falsa, quae sunt ‘dii auri (x)et argenti’:

[8] apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis sed non loquuntur, oculi illis sed non vident, Is. 115:4, 5; Ps. 135:15, 16;

argentum et aurum, quae idola' pro falsis et malis, ‘opus manuum hominis’ pro quod ex propria intelligentia 13 :

apud Moschen, Sculptilia deorum gentium comburetis igne; non concupisces argentum et aurum super illis ut accipias tibi; abominatio namque Jehovae Dei tui illud; ideo non inferes abominationem in domum tuam, ut fiat devotio, sicut illud; abominando abominaberis illud, Deut. 7:25, 26;

argentum et aurum super sculptilibus' pro falsis et malis quae coluntur ut vera et bona ex apparentia illis inducta.

-----
Footnotes:

1. The Manuscript deletes et and inserts inde

2. sed

3. seu

4. talia

5. exempla

6. Before in forma

7. The Manuscript inserts, et tunc

8. The Manuscript inserts in sensu interno

9. quod

10. auro et argento, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

11. in Hierosolyma

12. significat

13. proprio

-----

(Odkazy: Deuteronomy 7:25-26; Exodus 20:21, 20:23; Psalms 115:4-5, 135:15-16)

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 8941, 9005, 9082, 9146, 9149, 9209, 9340, 9391, 9406, 9464, 9643, 9852, 9865, 9874, 9881, 9921, 9930, 9960, 10229, 10332, 10333, 10402


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 386

Other New Christian Commentary

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: