Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6119

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6119. ‘Et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?’: quod significet quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis, constat e significatione ‘mori’ quod sit mors spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione ‘deficere argentum’ quod sit defectus veri; quod ‘argentum’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Cum hoc quod mors spiritualis sit cum defectus veri est, ita se habet: vita spiritualis consistit in exercitiis secundum vera, consequenter in usibus; nam qui in vita spirituali sunt, appetunt et desiderant vera ob finem vitae, hoc est, ut vivant secundum illa, ita ob finem usuum; quantum itaque haurire possunt vera secundum quae usus fient, tantum in vita spirituali sunt, quia tantum in luce intelligentiae et sapientiae; cum itaque deficiunt vera, quod fit cum status umbrae venit, qui per ‘vesperam’ in Verbo significatur, n. 6110, tunc laborat vita spiritualis, obveniunt enim talia quae sunt umbrae, hoc est, quae sunt mortis spiritualis; nam non tunc tenentur in luce ut prius, sed remittuntur quoad partem aliquam in suum proprium, inde obvenit ex umbra imago mortis spiritualis, hoc est, damnationis.

[2] Quod per ‘mortem’ significetur mors spiritualis seu damnatio, a perpluribus locis in Verbo constat, ex quibus solum haec licet afferre:

apud Esaiam,

Judicabit in justitia pauperes, et corripiet cum rectitudine miseros terrae: contra percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum mori faciet impium, 11:4;

ibi de Domino; ‘virga oris’ et ‘spiritus labiorum’ pro Divino Vero ex quo judicium; ‘mori’ pro damnari:

apud eundem,

Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, 25:8:

apud eundem,

Mortui non vivent, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, 26:14:

apud eundem,

Vivent mortui tui, cadaver meum, resurgent, 26:19:

apud eundem,

Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem:... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non 1 consistet, 28:15, 18:

[3] apud Jeremiam,

Exspectatis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, 13:16:

apud Ezechielem,

Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis; ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19, 22:

apud Hoscheam,

E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestes tuae, mors, ero exitium tuum, inferne, 13:14:

apud Davidem,

Extollis me e portis mortis, Ps. 9:14 [KJV 9:13]:

apud eundem,

Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. 13:4 2 [KJV 13:3]:

apud eundem,

Circumdederunt me funes mortis, ... et funes inferni, Ps. 18:5, 6 [KJV Ps. 18:4, 5]:

apud eundem,

Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet eos, Ps. 49:15 [KJV Ps. 49:14]:

apud Johannem, Habeo claves inferni et mortis, Apoc. 1:18:

apud eundem,

Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera, Apoc. 2:11:

[4] apud eundem,

Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es: esto vigilans, et stabili reliqua quae moribunda sunt, Apoc. 3:1, 2:

apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum; et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta illis est, 4:16:

apud Johannem, Qui verbum Meum audit, et credit Ei Qui misit Me, habebit vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendit a morte ad vitam, 24:

apud eundem,

Ego abeo et 3 quaeretis Me, sed in peccato vestro moriemini; ... dixi vobis quod morituri sitis in peccatis vestris: nisi enim credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris:... si quis verbum Meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, 4 8:21, 24, 51, 52.

Quia ‘mors’ significabat damnationem, idcirco illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, vetitum fuit ne tangerent mortuos, et si tangerent quod immundi essent ac mundarentur, Ezech. 44:25, Lev. 15:31, 21:2, 3, 22:8 5 , Num. 6:6-12, 11 ad finem.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7778

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7778. ‘Et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti’: quod significet damnationem fidei separatae a charitate, constat ex significatione ‘mori’ quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119; et ex significatione ‘primogeniti’ quod sit fides Ecclesiae per quam charitas, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; ‘primogenitus’ autem ‘in terra Aegypti’ est fides absque charitate, de 1 qua videatur supra n. 7766.

[2] Quod fidem absque charitate attinet, ulterius dicendum: fides quae absque charitate non est fides, sed modo scientia talium quae fidei, 2 vera enim fidei spectant charitatem ut suum finem ultimum, ac postea procedunt a charitate ut a suo fine primo; inde patet quod illa quae fidei sunt non dentur apud illos qui non in charitate; quod tamen detur scientia verorum fidei apud illos, notum est; haec scientia est quae 3 ab illis vocatur fides; 4 et cum scientifica veri et boni fidei ab illis applicantur ad 5 confirmanda falsa et mala, tunc non amplius sunt apud illos vera et bona fidei, nam accedunt ad falsa et mala, 6 quibus inserviunt, 7 nam spectantur in illis tunc ipsa illa falsa et mala quae confirmant;

[3] illa quae genuinae fidei sunt spectant sursum ad caelum et ad Dominum, at illa quae fidei separatae a charitate sunt spectant deorsum, et cum confirmant 8 mala et falsa, ad infernum; inde quoque patet quod fides separata a charitate non sit fides; 9 ex his constare potest quid intelligitur per damnationem fidei separatae a charitate, quod nempe 10 falsificati veri et adulterati boni quae fidei, nam verum cum falsificatum est, non amplius est verum sed falsum, et bonum cum adulteratum non amplius est bonum sed malum; et ipsa fides non amplius est fides veri et boni sed falsi et mali, utcumque in externa forma apparet et sonat; et quod arcanum est, talis unicuique est fides, qualis est vita; si itaque vita damnata est, etiam est fides, est enim fides falsi cum vita est mali; quod ita sit, non apparet in mundo, sed manifestatur in altera vita, cum 11 ibi mali deprivantur scientia veri et boni, tunc prodeunt e malis falsa quae apud illos recondita jacuerunt.

[4] 12 Apud quosdam malos est persuasio quod verum fidei sit verum; hoc persuasivum etiam putatur esse fides, sed non est fides; impressum enim est ex fine quod inserviat pro medio captandi lucrum, honores, et famam; vera illa quamdiu pro mediis inserviunt, amantur propter finem qui est malus, at cum non amplius inserviunt, relinquuntur, immo spectantur ut falsa; haec persuasio est quae vocatur fides persuasiva, et est quae intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem, 7:22, 23: eadem fides etiam intelligitur per ‘lampades absque oleo’ apud quinque virgines stultas, quae etiam dixerunt, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, Matth. 25:11, 12;

per ‘lampades’ significantur vera fidei, et per ‘oleum’ bonum charitatis; ita per ‘lampades absque oleo’ vera fidei absque bono charitatis.

Poznámky pod čarou:

1. hac fide

2. The Manuscript inserts nam fides in se spectata est charitas, .

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. at quatenus

5. confirmandum

6. ac illis

7. et

8. falsa et mala

9. inde patet

10. The Manuscript inserts damnatio.

11. enim mali ibi deprivantur cognitionibus veri et boni, quae fuerant in memoriis eorum exterioribus

12. In the Manuscript the remainder of this is an indistinct marginal insertion which appears to read: Apud quosdam malos est persuasio quod verum fidei sit verum; hocpersuasivum est quae putatur esse fides, sed non est fides, haeret enim in ea, ibi impressum ex origine quod inserviant pro mediis ad captandum lucri, honoris, famae, quamdiu iis favent, amantur propter finem; sed cum non amplius favent, relinquuntur, imo spectantur ut falsa, (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) fides intelligitur per Domini verba ostensa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.