Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6078

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6078. ‘Quia nullum pascuum gregi, qui servis tuis’: quod significet quod scientifica desint in quibus veri bona, constat ex significatione ‘pascui quod gregi’ quod sint scientifica in quibus veri bona, ita ‘nullum pascuum’ sunt scientifica in quibus non 1 veri bona. Pascuum in sensu interno est id quod sustentat vitam spiritualem, et imprimis est verum scientificum, hoc enim desiderat anima hominis sicut corpus cibum; nutritiones inde sunt, quare ‘pascere’ est instrui, n. 5201; quod scientifica et vera sustentent 2 animam hominis, patet manifeste a desideriis sciendi apud hominem, tum quoque a correspondentia ‘cibi’ cum scientificis, n. 1480, 3114, 4792, 5147, 5293, 5340, 3 5342, 5576, 5579, 5915, quae correspondentia etiam se manifestat apud hominem cum vescitur cibis, si hoc fit inter loquendum et audiendum, aperiuntur vasa recipientia chylum et plenius nutritur quam si solus; vera spiritualia, et in illis instructiones talem effectum apud homines haberent si in affectione boni fuissent; quod vera nutriant vitam spiritualem, apprimis manifestum est apud spiritus bonos et angelos in caelo; hi et illi in continuo desiderio sciendi et sapiendi sunt, et cum spiritualis is cibus illis deest, sunt in desolatione, ac in vitae pigritia, inque fame, nec recreantur et in beatum vitae suae elevantur quam cum satisfit desideriis eorum. Ut autem scientifica cedant nutritioni salutiferae animae, erit in illis vita ex veri bonis; si non inde vita, scientifica quidem sustentant vitam interiorem hominis, sed vitam ejus naturalem, non autem spiritualem.

[2] Quod ‘pascuum’ in sensu interno sit id quod sustentat vitam hominis spiritualem, patet etiam ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Dedi te in foedus populi; ad restituendum terram, ... ad dicendum vinctis, Exite, eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, Esai 49:8, 9 4 ; ‘super viis pascere’ pro instrui in veris; quod ‘viae’ sint vera, videatur n. 627, 2333, et quod ‘pascere’ sit instrui, n. 5201; ‘in omnibus clivis pascuum’ pro sustentari ex bono, ‘clivi’ enim sicut ‘montes’ sunt bona amoris, n. 795, 796, 1430, 2722, 4210:

[3] apud Jeremiam,

Vae pastoribus perdentibus et dispergentibus gregem pascui Mei, 23:1;

‘pascuum’ pro talibus quae sustentant vitam spiritualem:

apud eundem,

Facti sunt principes Zionis sicut cervi, non invenerunt pascuum, Thren. 1:6;

‘non invenerunt pascuum’ pro quod non boni verum:

[4] apud Ezechielem,

Ego, Ego quaeram gregem Meum, ... in pascuo bono pascam eos, et in montibus celsitudinis Israelis erit caula eorum; 5 ita cubabunt in caula bona, et pascuum pingue pascent super montibus Israelis, 34:11, 14;

‘pascuum bonum et pingue super montibus Israelis’ pro bonis veri: apud eundem,

Num parum vobis, pascuum bonum depascitis, reliquum autem pascuorum vestrorum conculcatis pedibus, 34:18;

similiter:

apud Hoscheam,

Ego novi te in deserto, in terra siccitatis: cum pascuum eorum, tunc saturati sunt; saturati sunt, et elatum est cor eorum, (13:5, ) 6:

apud Joelem,

Suspirat bestia, perplexa sunt armenta bovis, eo quod non pascuum illis, etiam greges pecudum desolati sunt, 1:18:

apud Davidem,

Jehovah Pastor meus, ... in pascuo herbae cubare faciet me, ad aquas 6 quietum deducet me, animam meam recreabit, Ps. 23:1-3:

apud eundem,

Jehovah fecit nos, et non nos, populum Suum, et gregem pascui Sui; 7 ideo Ipsius nos, populus Ipsius, et grex pascui Ipsius, Ps. 100:3;

[5] ‘pascuum’ in illis locis pro veris in quibus homo instruitur, ibi pro talibus quae spectant vitam spiritualem; vita enim spiritualis talis est ut si deficit ei id pascuum, languescat et quasi marcescat, quasi corpus cum ei deficit cibus. Quod ‘pascuum’ sit bonum et verum quae recreant et sustentant animam seu spiritum hominis, liquet a Domini verbis apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur; et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet, 10:9;

‘pascuum’ pro bonis et veris quae illis qui agnoscunt Dominum, et ab Ipso Solo quaerunt vitam.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Hebrew = ibi

6. Hebrew genitive plural

7. These words (but Ejus instead of Ipsius twice), preceded by (vel juxta Keri), are in the margin of Hebrew Word. This signifies a correction of Hebrew text, changing et non nos, meaning "and not we ourselves", into et Ipsi nos, meaning "and to Him we belong".

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 1:5

Studie

       

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.