Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5215

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9684

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9684. ‘Et candelabrum e regione mensae super latere habitaculi versus austrum’: quod significet illuminationem regni spiritualis per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini illis qui in bono, constat ex significatione ‘candelabri’ quod sit Dominus quoad Divinum Verum, ita Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, et inde illuminatio regno spirituali Ipsius, de qua sequitur; ex significatione ‘mensae super 1 qua panes facierum’ cujus e regione candelabrum, quod sit Dominus quoad bonum caeleste, ita ipsum illud bonum, ex quo et per quod Dominus influit in regnum 2 spirituale, seu in caelum medium, de qua etiam sequitur; et ex significatione ‘super latere habitaculi versus austrum’ quod sit in caelo 3 ubi Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini est in maxima luce; habitaculum enim extra velum, ubi candelabrum, est caelum medium, n. 9594, et ‘austrum’ seu meridies est ubi Divinum Verum est in sua luce, n. 9642. Quod in habitaculo prope velum esset candelabrum, et quoque mensa super qua panes facierum, et quod candelabrum ad latus versus austrum ac mensa 4 ad latus versus septentrionem, arcana caeli sunt, quae non manifestari possunt nisi sciatur quod habitaculum repraesentaverit caelum, et quae in habitaculo caelestia et spiritualia quae in caelo; quid candelabrum repraesentavit, prius n. 9548 ostensum est, et quid mensa super qua panes facierum, n. 9527, 9545; et quid significat austrum seu meridies, n. 9642, et quid septentrio, n. 3708 inde constare potest quod per ‘candelabrum super latere habitaculi versus austrum’ significetur illuminatio regni spiritualis per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini.

[2] Sed ut ipsa arcana pateant, dicetur quomodo 5 se res habet in caelis 6 : Dominus apparet illis qui e regno caelesti sunt, ut Sol, at illis qui a regno spirituali ut Luna; Dominus ut Sol apparet ad mediam altitudinem e regione oculi dextri, et ut Luna etiam ad mediam altitudinem e regione oculi sinistri; ex Domino ut Sole est lux illis qui in regno Ipsius caelesti, et ex Domino ut Luna est lux illis qui in regno spirituali; de utroque illo regno videantur loca citata n. 9277; lux in caelis est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini quod receptum ab angelis qui e regno spirituali sunt vocatur verum fidei ex bono charitatis erga proximum 7 ; ex hoc bono et illo vero consistit caelum medium, quod caelum spirituale vocatur; candelabrum in habitaculo repraesentabat Lunam, ex qua lux illis qui e regno spirituali 8 , ita repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum ibi nam, ut dictum est, Dominus apparet illis qui ex eo regno 8 ut Luna 9 : his nunc 10 constare potest cur candelabrum positum erat versu austrum, austrum enim seu meridies est ubi Divinum Verum est in luce n. 9642, et cur mensa super qua panes facierum, versus septentrionem septentrio enim est ubi Divinum Verum est in obscuro, n. 3708, e similiter tunc Divinum Bonum, quod per panes super illa mens; significatur; id bonum fit bonum spirituale per receptionem Divini Veri 11 , sicut lucis ex luna 12 ; haec arcana sunt quae per candelabrum et ejus situm versus austrum, et per mensam super qua panes facierum et ejus situm versus septentrionem, significantur.

[3] Quod ‘candelabrum’ sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, constat ex Apocalypsi, Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, indutum talari, et circumcinctum ad ubera zona aurea, 1:12-14;

‘Filius hominis’ est Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Humano Ipsius, n. 2803, 2813, 3704: et alibi in eodem libro, Gloria Dei illustrabit civitatem sanctum Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus, 21:23;

‘gloria Dei’ est Divinum Verum procedens a Domino, 13 n. 9429, ‘lucerna quae Agnus’, hoc est, Dominus, est fides, et inde intelligentia veri et sapientia boni, quae a solo Domino, n. 9548, ‘nova Hierosolyma’ est Nova Domini Ecclesia, n. 2117.

[4] Quod Dominus sit Sol 14 illis qui in regno caelesti 15 ac appareat ut Luna illis qui in regno spirituali 16 , videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 5097, 7083, 7173, 7270, 8644, 8812; quod inde in Verbo per ‘solem’ significetur Dominus quoad caeleste bonum, et per ‘lunam’ Dominus quoad spirituale bonum, n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696, 7083, 8644, et quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem e regione oculi dextri, ac 17 ut Luna etiam ad mediam altitudinem e regione oculi sinistri, n. 1531, 4321 fin. , 7078, 7171; inde est quod oriens in caelo sit ubi Dominus apparet ut Sol, et austrum 18 ubi Dominus apparet ut Luna; quod lux a Domino ut Sole et Luna sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, n. 1053, 1521-1533, 1619-1632 19 , 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415, 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644, 8707, 8861, 9399, 9407; et quia lux a Domino ut Sole ac ut Luna est Divinum Verum procedens ab Ipso, ideo calor a Domino ut Sole ibi est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, n. 3338, 3339, 3636, 3643, 5215, 6032;

[5] inde constare potest qualis differentia est inter regnum caeleste et regnum spirituale Domini quoad receptionem Divini Veri, quod nempe sit sicut inter lucem a sole et inter lucem a luna; quod ideo qui in spirituali regno 20 sunt in obscuro sint quoad verum fidei et bonum amoris respective, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289, 6500, 6945, 7233; quod illi imprimis per Adventum Domini in mundum salvati sint, n. 2661, 2716, 3969, 6372, 6854, 6914, 7035, 7091, 7828 21 , 7932, 8018, 8054, 8159, 8321, 9596, et quod illis illuminatio sit in 22 Divino Humano Domini, n. 2716, 2833, 2834; at 23 quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt 24 salventur qui in bono vitae per vera 25 fidei, n. 2954, 6435, 6647, 6648, 7977, 7992, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. et

3. The Manuscript inserts illa.

4. illo

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. coelo

7. Dominus apparet coelestibus, hoc est, illis qui in intimo coelo, ut Sol, et spiritualibus, hoc est, illis qui in medio coelo, ut Luna; Dominus ut Se apparetad mediam altitudinem in plano oculi dextri, et ut Luna etiam a mediam altitudinem in plano oculi sinistri; ex Domino ut Sole est lux illis qui in intimo coelo, et ex Domino ut Luna, est lux illis qui in medio coelo; lux est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, quod receptum a angelis medii coeli vocatur verum fidei, seu verum spirituale, et calor est bonum Divini amoris Domini, quod receptum ab angelis medii coeli, vocatur bonum charitatis erga proximum, seu bonum spirituale

8. in medio coelo

9. The Manuscript inserts, et inde lux est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini.

10. quibus

11. The Manuscript inserts procedentis ex Domino.

12. The Manuscript inserts, nam Lux a Domino est sibi semper similis, sed variatur apud unumquemvis secundum receptionem.

13. The Manuscript inserts videatur.

14. The Manuscript inserts coelestibus seu.

15. intimo coelo

16. spiritualibus, seu illis qui in medio coelo

17. et quod Dominus

18. et quod austrum in coelo sit

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. coelo

217826, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

22. ex

23. et

24. Domini

25. sunt per verum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.