Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5215

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10300

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10300. ‘Salitum’: quod significet desiderium veri ad bonum, constat ex significatione ‘salis’ quod sit desiderium, quod amoris veri ad bonum, de qua 1 sequitur, inde salitum est in quo desiderium illud. Causa quod desiderium veri ad bonum esse debeat, est quia desiderium illud est conjunctivum utriusque, quantum enim verum desiderat bonum, tantum ei conjungitur; conjunctio veri et boni est quod vocatur conjugium caeleste, quod est ipsum caelum apud hominem, quapropter cum in cultu Divino ac in omnibus et singulis ejus, est desiderium conjunctionis illius, est caelum in omnibus et singulis ibi, ita Dominus; hoc significatur per quod suffimentum esset salitum; quod 2 ‘sal’ id significet, est a natura conjunctiva ejus, conjungit enim omnia et inde dat illis saporem, immo conjungit aquam et oleum, quae alioquin non conjunguntur.

[2] Cum notum est quod per ‘salem’ significetur desiderium conjunctionis veri et boni, sciri potest quid significatur per Domini verba apud Marcum, Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur; bonum est sal, si autem sal insulsum fit, quonam id condietis? habete in vobis salem, 9:49, 50;

‘omnis igne salietur’ est quod quisque ex genuino amore desiderabit, ‘omne sacrificium sale salietur’ est quod 3 desiderium ex genuino amore erit in omni cultu; ‘sal insulsum’ 4 significat desiderium ex alio amore quam genuino, ‘habere in se salem’ est desiderium veri ad bonum; quod ‘ignis’ sit amor, videatur n. 4906, 5071 fin. , 5215, 6314, 6832, 10055, et quod sacrificium sit cultus in genere, n. 922, 6905, 8680, 8936; quis scire potest quid sit igne saliri, et cur sacrificium saliretur, et quid quod in se haberent salem, nisi sciatur quid ignis, quid sal et saliri? similiter apud Lucam,

[3] Omnis ex vobis qui non abnegat omnes 5 facultates suas, non potest Meus esse discipulus; bonum est sal, si vero sal infatuatum fuerit, per quid condietur? neque in terram, neque in sterquilinium commodum est; foras projicient id, 14:[33, ] 34, 35; ‘abnegare omnes facultates suas’ est amare Dominum super omnia; ‘facultates’ 6 sunt quae sunt propria homini, ‘sal infatuatum’ est desiderium ex proprio, ita ex amore sui et mundi; tale desiderium est sal infatuatum, non commodum ad quicquam, ut quoque apud Matthaeum,

Vos estis sal terrae; quod si sal infatuetur, per quid salietur? ad nihil conducit amplius nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus, 5:13, 14.

[4] Quod in omni cultu erit desiderium veri ad bonum, etiam significatur per quod omne munus minhae saliretur, et quod super omni munere esset sal foederis Jehovae, Lev. 2:13;

per ‘minham et munus’ quod est sacrificium, significatur cultus, ut supra; 7 et sal ibi vocatur ‘sal foederis Jehovae’ quoniam per ‘foedus’ significatur conjunctio, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 9416; desiderium etiam est ipse ardor amoris, ita continuum ejus, et amor est conjunctio spiritualis.

[5] Sicut desiderium veri ad bonum conjungit, ita desiderium falsi ad malum disjungit, et quod disjungit hoc etiam destruit, inde per ‘salem’ in opposito sensu significatur destructio et devastatio veri et boni, ut apud Jeremiam,

Maledictus vir qui ponit carnem bracchium suum; non videbit cum veniet bonum, sed habitabit 8 in locis aestuosis, in terra salsuginosa, quae non habitatur, 9 17:5, 6;

‘ponere carnem bracchium suum’ est fidere sibi, suo 10 proprio, et non Divino, n. 10283, et quia 11 proprium est amare se prae 12 Deo et 13 proximo, est amor sui 14 qui ita describitur, inde 15 dicitur quod non visurus cum 16 veniet bonum, et quod 17 habitabit in locis aestuosis et in terra 18 salsuginosa, hoc est, in spurcis amoribus et 19 illorum desideriis, quae destruxerunt bonum et verum Ecclesiae:

apud Zephaniam,

[6] Erit sicut Gomorrha, locus derelictus urticae, et fovea salis, et vastitas in aeternum, 2:9;

‘locus derelictus urticae’ pro ardore et ustione vitae hominis 20 ex amore sui, ‘fovea salis’ pro 21 falsi desiderio; quod quia destruit verum et bonum, dicitur 22 ‘vastitas in aeternum’; dicitur quod erit sicut Gomorrha, quoniam per illam et 23 Sodomam significatur amor sui, n. 2220.

[7] Quod uxor Lothi versa fuerit in statuam salis quia vertit facies ad illas urbes, Gen. 19:26, significabat vastationem veri et boni, nam ‘vertere facies’ ad aliquid est in sensu interno amare, n. 10189; inde est quod Dominus dicat, Ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, Luc. 17:31, 32:

et apud Moschen, Sulfur et sal et combustio tota terra ejus, juxta eversionem Sodomae et Gomorrhae, Deut. 29:22 [KJV 23];

per ‘terram’ ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelligitur Ecclesia, videatur in locis citatis n. 9325.

[8] Inde nunc erat quod urbes quae non habitarentur amplius, post destructionem earum consererentur sale, Jud. 9:45. Ex his patet quod per ‘salem’ in genuino sensu significetur desiderium veri ad bonum, ita conjunctivum, et in opposito desiderium falsi ad malum, ita destructivum.

[9] Qui itaque scit quod ‘sal’ sit desiderium veri ad bonum, et conjunctivum eorum, etiam scire potest quid significat quod aquae Jerichuntis sanatae fuerint ab Elisaeo per injectionem salis in exitum earum, 2 Reg. 2:19-22;

per ‘Elisaeum’ enim, sicut per Eliam, repraesentabatur Dominus quoad Verbum, n. 2762, 8029, et per ‘aquas’ significantur vera Verbi, 24 per ‘aquas Jerichuntis’ vera Verbi in sensu litterae, similiter per ‘exitum aquarum’; ac per ‘salem’ significatur desiderium 25 veri ad bonum, et conjunctio utriusque, inde sanitas.

Poznámky pod čarou:

1Arcana Coelestia 9207

2. salitum

3. omnis cultus Divinus

4. est

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. ibi sunt quae proprii hominis

7. ibi etiam sal

8. aestuosis in locis in deserto

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. proprii

12. Divino

13. The Manuscript inserts prae.

14. quod intelligitur

15. dicetur

16. venit

17. habitet

18. salsuginea

19. The Manuscript inserts in.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. ejus

22. The Manuscript inserts erit.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 10238,

25. illorum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.