Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4918

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

4918. ‘Et ecce gemini in utero illius’: quod significet quod utrumque Ecclesiae, constat ex significatione ‘geminorum’ quod sint utrumque, nempe bonum et verum, de qua n. 3299; et ex significatione ‘uteri’ quod sit ubi conceptum jacet bonum et verum, proinde ubi id quod est Ecclesiae; ‘uterus’ in genuino sensu significet intimum amoris conjugialis in quo innocentia, quia uterus correspondet 1 illi amori in Maximo Homine; et 2 quoniam amor conjugialis originem ducit ab amore boni et veri, qui est conjugii caelestis, et hoc conjugium est ipsum caelum seu regnum Domini, et regnum Domini in terris est Ecclesia, ideo per ‘uterum’ etiam significatur Ecclesia; Ecclesia enim est ubi est conjugium boni et veri; inde est quod ‘aperire uterum’ sit inde doctrinae Ecclesiarum, n. 3856, ut et facultas recipiendi vera et bona quae sunt Ecclesiae, n. 3967; et ‘ex utero exire’ quod sit renascitur seu regenerari, n. 4904, hoc est, Ecclesia fieri; qui enim renascitur seu regeneratur, is fit Ecclesia:

[2] 3 quia per ‘exire ex utero’ significatur renascentia, et inde Ecclesia, Dominus in Verbo vocatur ‘Formator ab utero, Eductor ab utero’, et illi qui regenerati sunt et 4 facti Ecclesia, dicuntur ‘portati ab utero’; ut apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Factor tuus, formator tuus ab utero, adjuvat te, (o)44:2:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, 44:24 5 :

apud eundem,

Dixit Jehovah, Formator meus ab utero in servum Suum, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur, 49:5:

apud Davidem,

Jehovah Eductor meus ab utero, Ps. xxii (x)10 [King James Version, 9]:

apud Esaiam,

Attendite ad Me domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, et lati a vulva 6 ,

46:3:

apud Davidem,

Abalienati sunt impii ab utero, et aberrant a ventre verbis mendacii, Ps. 57:4 [King James Version, Ps. 57:3];

ubi ‘abalienari ab utero’ est a bono quod est Ecclesiae, et ‘aberrare a ventre’ est a vero:

apud Hosheam,

Dolores parturientis venient illi, ille filius non sapiens, quia tempore non stat in utero filiorum, xiii

13; ‘non stare in utero filiorum’ pro non in bono veri quod est Ecclesiae:

(Odkazy: Hosea 13:13; Isaiah 49:6; Psalms 22:9, 22:9-10, Psalms 58:3)


[3] apud eundem,

Sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, a ventre, et a conceptione, 9:11;

pro quod prorsus peribit verum Ecclesiae; ‘a partu’ quod natum, a ventre quod gestatum, ‘a conceptione’ quod ortum:

apud Esaiam,

Novi perfide agendo perfide acturus esses, et praevaricatoris ab utero vocatum tibi, 48:8;

pro quod a primo Ecclesiae talis:

apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim: in ventre autem gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum, Apoc. 12:1, 2; ‘mulier’ est Ecclesia, n. 252, 253, 255; ‘sol quod circumdata’ est bonum amoris, n. 30-(x)38, 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696; ‘luna quae sub pedibus’ est verum fidei, n. 30-38, 1529, 1530, 2120, 2495, 4696; ‘stellae’ sunt cognitiones boni et veri, n. 2495, 2849, 4697; quod ‘stellae duodecim’, est quia duodecim sunt omnia, ita omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272, 3858, 3913; ‘in ventre gerens’ est verum Ecclesiae conceptum; ‘parturiens et cruciata ad pariendum’ est quod 7 difficulter receptum.

-----
Footnotes:

1. ei

2. quia

3. The Manuscript inserts et

4. seu

5. The Manuscript inserts 2

6. The Manuscript deletes a ventre and inserts a vulva

7. The Manuscript inserts tam

-----

(Odkazy: Arcana Coelestia 252-253, 1529-1530, 2129-2130, Genesis 38:27; Psalms 22:9-10; Revelation 12:1-2)

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 4925, 6433, 8043, 9042

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 121


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 433, 865

Other New Christian Commentary

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: