Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3579

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

3579. ‘Et dabit tibi Deus de rore caeli’: quod significet ex Divino Vero; ‘et de pinguedinibus terrae’: quod significet ex Divino Bono, constat ex significatione ‘roris caeli’ quod sit verum, de qua sequitur; et ex significatione ‘pinguedinum’ quod sint bonum, de qua n. 353, trumque Divinum in supremo sensu, in quo praedicantur de Domino. Cum multiplicatione veri et fructificatione boni ita se habet: rationale cum influit in naturale, ibi suum bonum sistit in forma communi; per hoc bonum producit ibi vera, paene sicut vita condit fibras in homine, et eas disponit in formas secundum usus; bonum illud per 1 haec vera, in ordinem caelestem disposita, producit iterum bonum, et per hoc bonum iterum vera, quae derivationes sunt; talis idea naturalis haberi potest de formatione veri a bono, et iterum boni per veram, per quod denuo verum; sed (t)idea spiritualis non potest haberi nisi ab illis qui in altera vita sunt, nam ibi formantur ideae a luce caeli, in qua est intelligentia.

[2] Quod 2 ros' significet verum, constat 3 quoque ex Verbo alibi; ut apud Zachariam,

Semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, 8:12;

ubi de nova Ecclesia; ‘vitis dabit fructum suum’ pro quod spirituale Ecclesiae seu (t)verum fidei dabit bonum, et ‘terra dabit proventum suum’ pro quod caeleste Ecclesiae 4 seu bonum charitatis dabit verum; ‘ros quem caeli dabunt’ sunt illa:

apud Haggaeum, Propter domum meam, quae est vastata, ... super vobis clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, 1:9,

10; ‘caelorum ros et terrae proventus’, qui inhibiti, pro similibus:

(Odkazy: Haggai 1:9-10)


[3] apud Davidem,

Ex utero aurorae tibi ros nativitatis tuae, Ps. 110:3, 4;

de Domino; ‘ros nativitatis’ pro caelesti amoris:

apud Mosen,

Benedicta a Jehovah terra ejus de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, Deut. 33:13;

de Josepho; ‘pretiosa caeli’ sunt spiritualia, n. 3166, quae sunt ‘ros’; ‘abyssus jacens infra’ sunt naturalia:

apud eundem,

Habitavit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra frumenti et musti, etiam caeli ejus stillabant rorem, Deut.

33:28;

ibi etiam ‘ros quem stillabant caeli’ pro spiritualibus quae sunt veri.

[4] ‘Ros’ in genuino sensu est boni verum quod ex statu innocentiae et pacis, per ‘mane’ enim seu auroram, quando ros descendit, significantur illi status, n. 2333, 2405, 2540, 2780; inde etiam manna quae e caelo, erat cum rore qui matutino tempore descendebat, ut constare potest apud Mosen,

In matutino fuit positio roris circa castra, et cum desiit roris positio, ecce super faciebus deserti contusum rotundum, contusum sicut pruina super terra, Exod. 16:13, 14: Quando descendit ros super castra noctu, descendit man super eo, Num. 11:9;

‘manna’ quia erat panis caelestis, in supremo sensu significabat Dominum quoad Divinum Bonum, inde apud homines caeleste amoris, nam hoc a Divino Domini, n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; ‘ros’ in quo et cum quo manna descendebat pro Divino Vero in supremo sensu, et pro spirituali vero apud homines in sensu respectivo; ‘matutinum tempus’ est status pacis in quo illa bona 5 n. 92, 93, 1726, 2780, 3170.

(Odkazy: Arcana Coelestia 92-93; Exodus 16:13-14)


[5] Quia ‘ros’ significat verum quod a bono, seu quod idem, spirituale quod a caelesti, ideo quoque verum spirituale in Verbo comparatur rori, nam quae significant etiam comparationi ejusdem rei inserviunt; ut apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah ad me, Quiescam et spectabo in habitaculo Meo, sicut calor serenus super luce, sicut nubes roris cum calet messis, 18:4:

apud Hosheam,

Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Jehudah? quia sanctitas vestra sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, 6:4; 13:3:

apud eundem,

Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet radices sicut Libanon. 14:6 [King James Version, 5]:

apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut guttae super herba, 5:6 [King James Version, 5:7]:

apud Davidem,

Sicut oleum bonum super capite,... quod descendit super os vestium Aharonis, sicut ros Hermonis qui descendit super 6 montes Zionis, quia ibi praecepit Jehovah benedictionem vitae usque in saeculum, Ps. 133:2, 3:

apud Mosen,

Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum, sicut stillae super gramen, et sicut guttae super herbam, Deut. 32:2;

ibi ‘ros’ pro multiplicatione veri ex bono, et pro fructificatione boni per verum; et quia ros est qui quovis mane fertilem facit agrum et vineam, ipsum bonum et verum significantur per ‘frumentum et mustum’, de quibus sequitur.

-----
Footnotes:

1. illa

2. The Manuscript inserts caeli

3. ab his locis in Verbo

4. quod est charitatis bonum

5. The Manuscript inserts et vera; without which addition illa bona refers to the only two things mentioned, caeleste amoris and spirituale verum

6. montem in the Manuscript, monte, in the First Latin Edition, montes Hebrew

-----

(Odkazy: Genesis 27:28; Hosea 14:5; Psalms 133:2-3)

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 3593, 3600, 4231, 4242, 7571, 8455, 9086, 9272, 9325, 9828, 10445

De Divino Amore et de Divina Sapientia 377

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 23, 24, 121, 186, 246


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 69, 177, 242, 375, 376, 411

Other New Christian Commentary

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: