Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1949

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1949. ‘Is erit onager homo’: quod significet verum rationale quod describitur, constat ex significatione ‘onagri’ quod sit verum rationale: in Verbo pluries memorantur equi, equites, muli, asini, et nemini adhuc notum est quod significent intellectualia, rationalia et scientifica, qui quod illa significent, ex Divina Domini Misericordia, suis locis, multis confirmabitur; ejusdem generis est onager, est enim mulus deserti seu asinus silvestris, et significat rationale hominis, non rationale in suo complexu sed modo verum rationale: rationale consistit a bono et vero, hoc est, ex illis quae sunt charitatis et ex illis quae sunt fidei; rationale verum est id quod per ‘onagrum’ significatur; hoc nunc est quod per ‘Ismaelem’ repraesentatur et 1 describitur in hoc versu.

[2] Nemo credere potest quod verum rationale separatum a bono rationali, tale sit, nec scivissem quod tale, nisi per vivam experientiam instructus; sive dicas verum rationale, sive hominem cujus rationale tale est, idem est: homo cujus rationale tale est ut solum in vero sit, etiamsi in vero fidei, non simul in bono charitatis, est prorsus talis; est vir morosus, nihil patiens, contra omnes, unumquemvis videns sicut in falso, ilico increpans, castigans, puniens, non miseretur, non se applicat et studet flectere animos, nam ex vero spectat omne, et nihil ex bono; verbo est durus homo: unice quod emollit duritiem ejus, est bonum quod est charitatis nam anima veri est bonum, quod cum accedit et insinuat se vero, fit aliud ut vix cognoscatur. Per ‘Isacum’ repraesentatur Rationalis Homo Domini, qui ex bono, non ex vero separato a bono. Inde est quod Ismael expulsus, et dein habitavit in deserto, et mater ei uxorem accepit e terra Aegypti, Gen. 21:9-21, quae omnia sunt repraesentativa 2 tali rationali praediti.

[3] Onagrorum mentio fit in propheticis Verbi, ut apud Esaiam,

Palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula erit pro speluncis, usque in saeculum gaudium onagrorum, pascuum gregum, 32:14;

ubi de vastatione intellectualium quae cum vastata quoad vera, vocantur ‘gaudium onagrorum’, et quoad bona ‘pascuum gregum’, ita ut non rationale:

apud Jeremiam,

Onagri steterunt super collibus, sorbuerunt ventum sicut ceti, consumpti sunt oculi eorum, quia non herba, 14:6;

ubi de siccitate seu non bono et vero: de onagris praedicatur quod ‘sorbeant ventum’ cum inania captantur loco realium quae sunt vera; ‘consumpti oculi’ pro quod verum quid sit, non capiatur:

[4] apud Hoscheam,

Quia illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius sibi, Ephraim mercede meretricia expetiverunt amores, 8:9;

ibi de Israele seu Ecclesia spirituali: ‘Ephraim’ pro intellectuali ejus; ‘ascendere Assyriam’ pro ratiocinari de vero num veram; ‘onager solitarius’ pro rationali sic destituto veris:

apud eundem,

Quia ille inter fratres sicut onager erit, veniet orientalis ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus; ille depraedabitur thesaurum omnium vasorum desiderii, 13:15;

ubi de ‘Ephraim’ per quem intellectuale Ecclesiae spiritualis significatur, cujus rationale sicut ‘onager’, de cujus dissipatione agitur:

apud Davidem,

Jehovah Deus emittet fontes in fluvios, inter montes ibunt, potum praebent omni ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, Psalmi 104:10, 11;

‘fontes’ pro cognitionibus; ‘ferae agrorum 3 ’ pro bonis; ‘onagri’ pro veris rationis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quod.

2. The Manuscript inserts hominis.

3. The Manuscript has agri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Romanos 6:23

Studie

       

23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.