Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1861

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1861. ‘Et ecce furnus fumi’: quod significet densissimum falsum, et ‘fax ignis’ quod significet cupiditatum aestus, constat ex significatione ‘furni fumi’ quod sit densum falsum; et a significatione ‘facis ignis’ quod sit cupiditatum aestus: ‘furnus fumi’ dicitur quia homo, cumprimis homo Ecclesiae, qui cognitiones veri habet, et usque non agnoscit sed corde negat, inque contrariis vero vitam agit, non aliter apparet ac furnus fumi, ipse ut ‘furnus’, et falsum ex odiis ut ‘fumus’; cupiditates ex quibus falsa, non aliter ac ‘faces ignis ex tali furno’, sicut etiam constat ex repraesentativis in altera vita, de quibus ab experientia n. 814, 1528; sunt cupiditates odiorum, vindictarum, crudelitatum, et adulteriorum, magis eorundem quando cum dolis mixta sunt, quae tales apparent et fiunt.

[2] Quod per ‘furnum fumum et ignem’ talia in Verbo significentur, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam, ... quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi; in excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra et factas est populus sicut cibus ignis, vir fratri suo non parcent, 9:[16, ] 17, 18 [KJV 17, 18, 19];

ubi ‘ignis’ pro odiis, ‘elatio fumi inde’ pro talibus falsis; odium describitur per quod ‘vir fratri suo non parcent’; qui cum inspiciuntur ab angelis, non aliter apparent quam hic sunt descripti:

[3] apud Joelem,

Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, 3:3, 4 [KJV 2:30, 31];

ubi ‘ignis’ pro odio, ‘columnae fumi’ pro falsis, ‘sol’ pro charitate ‘luna, pro fide:

[4] apud Esaiam,

Erit terra in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus, 34:9, 10;

‘pix ardens’ pro diris cupiditatibus, ‘furnus’ pro falsitatibus:

[5] apud Malachiam, Ecce dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens; non relinquet iis radicem et ramum, 3:19;

‘ardens furnus’ pro similibus; ‘radix’ pro charitate, ‘ramus’ pro veritate quae non relinquentur:

[6] apud Hoscheam,

Ephraim reus factus in Baale, ... erit sicut gluma e turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario, 13:1, 3;

‘Ephraim’ pro intelligente qui sic factus:

[7] apud Esaiam,

Erit robustus in stuppam, et opus ejus in favillam, succendentur ambo pariter, et nemo exstinguens, 1:31;

pro qui in amore sui, seu quod idem, in odio contra proximum, quod ita ex cupiditatibus suis ‘succendentur’:

apud Johannem, Babylon facta habitaculum daemonum, ... clamabant videntes fumum combustionis ejus, ... fumus ascendit in saecula saeculorum, Apoc. 18:2, 18; 19:3 1 :

[8] apud eundem,

Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol, et aer e fumo putei, Apoc. 9:2:

apud eundem,

Ex ore equorum exivit ignis, et fumus, et sulphur; ab his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, quod exibat ex ore eorum, Apoc. 9:17, 18:

apud eundem,

Qui adorat bestiam, ... bibat ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. 14:9, 10:

apud eundem,

Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum illi est aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei, Apoc. 16:8[, 9];

similiter quod Conjecti sint in stagnum ignis ardens in sulphure, Apoc. 19:20; 20:14, 15; 21:8;

[9] illis locis ‘ignis’ pro cupiditatibus, ‘fumus’ pro falsitatibus, quae ultimis temporibus regnabunt; qualiter se habent in altera vita, visa sunt Johanni cum visus interior ei apertus fuit; similia quoque spiritibus videntur et animabus post mortem: exinde constare potest quid ignis infernalis, quod nihil aliud sit quam odium, vindicta et crudelitas, seu quod idem, amor sui, quae talia fiunt; homo quamdiu in vita corporis est, cum talis, utcumque apparet extus alius, si inspiceretur ab angelis prope, coram oculis eorum non aliter appareret, nempe odia ejus ut ‘faces ignis’, et falsa inde ut ‘faces fumi’.

[10] De hoc igne ita Dominus apud Matthaeum,

Omnis arbor non faciens fructum bonum, exscinditur, et in ignem conjicitur, 3:10; Luc. 3:9;

per ‘bonum fructum’ intelligitur charitas, qua qui se deprivat, se ‘exscindit et conjicit in talem ignem’:

apud eundem,

Mittet Filius Hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, 13:41, 42, 50; similiter:

apud eundem,

Rex dicit iis qui e sinistris, Discedite a me maledicti, iniquitatem aeternum, paratum diabolo et angelis ejus, 25:41;

similiter:

[11] Quod mitterentur in Ignem aeternum, Gehennam ignis, et quod vermis eorum non moriatur, et ignis non exstinguatur, Matth. 18:8, 9; Marcus 9:43-49;

similiter:

apud Lucam, Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti in aquam, e refrigeret linguam, quia crucior in flamma hac, 16:24;

similiter.

[12] Qui arcana regni Domini non norunt, putant quod Dominus demittat impios in infernum, seu in ignem talem qui est odiorum, ut dictum; sed aliter prorsus se res habet; est ipse homo, et ipse spiritus diabolicus, qui se praecipitat; sed quia ita apparet, secundum apparentiam, immo secundum fallacias sensuum, ita locutum est in Verbo, cumprimis coram Judaeis, qui nihil prorsus capere volebant nisi quod esset secundum sensus, qualescumque fallaciae essent; quare sensu litterae, cumprimis propheticae, talibus plenus est,

[13] sicut apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Judicate mane judicium, et eripite spoliatum e manu oppressoris, ne exeat sicut ignis furor Meus et ardeat, et nemo exstinguens, propter malitiam operum eorum, 21:12;

‘judicare judicium’ est verum dicere, ‘eripere spoliatum e manu oppressoris’ est bonum charitatis facere, ‘ignis’ pro poena inferna eorum qui haec non faciunt, hoc est, qui in falso odii degunt; in sensu litterae talis ignis et furor tribuitur Jehovae, sed in sensu interno prorsus contrarium est:

[14] similiter apud Joelem,

Dies Jehovae, ... ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, 2:1, 3:

apud Davidem,

Ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso, ... et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. 18:9, 10 [KJV Ps. 18:8, 9]:

apud Mosen,

Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. 32:22;

ubi ‘ignis’ pro odiis, ‘fumus’ pro falsis, quae apud hominem; quae tribuuntur Jehovae seu Domino ex causis de quibus dictum; apparet quoque ita infernis quod Jehovah seu Dominus hoc faciat, sed prorsus contrarium est; ii sunt qui sibi hoc faciunt, quia in odiorum ignibus sunt; inde patet, nisi sensus internus Verbi sciatur, quam facile homo in phantasias possit labi.

[15] Similiter se habuit cum fumo et igne qui visus populo e monte Sinai cum Lex promulgaretur; Jehovah enim seu Dominus apparet unicuique qualis est, angelis caelestibus sicut sol, angelis spiritualibus sicut luna, bonis omnibus sicut lux variae jucunditatis et amoenitatis, at malis sicut fumus et sicut ignis consumens; et quia Judaei cum promulgaretur Lex, nihil charitatis habebant, sed apud eos amor sui et mundi regnabant, proinde non nisi quam mala et falsa, ideo apparuit iis ut fumus et ignis, cum in eodem instanti angelis ut sol et lux caelestis;

[16] quod ita apparuerit Judaeis quia tales, constat apud Mosen,

Habitavit gloria Jehovae super monte Sinai; ... et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17;

apud eundem,

Mons Sinai fumabat totus ille, coram quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus illius sicut fumus fornacis, et contremuit totus mons valde, Exod. 19:18;

et alibi, Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne, usque ad cor caeli, tenebrae, et nubes, et caligo; et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 4:11, 12; 5:19;

tum, Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, ... et dixistis, ... Quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic? si addentes nos audire 2 vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25].

[17] Similiter se haberet si quis alius qui in odio et odiorum spurcis degit, videret Dominum; non aliter Ipsum videre posset quam ex odio et ejus spurcis, quae sunt recipientia radiorum boni et veri ab Ipso, quae radios boni et veri in talem ignem, fumum et caliginem, verterent. Ex iisdem locis quoque patet quid ‘fumus fumi’ et quid ‘fax ignis’, quod nempe densissimum falsum et spurcissimum malum, quae ultimis temporibus Ecclesiam occupabant.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The First Latin Edition has videre, probably a printer’s error. Swedenborg has audire in all other cases, which matches the Hebrew.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 814

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

814. Continuatio de Infernis Hic de Infernis eorum qui in odiis, vindictis et crudelitate vitam transegerunt TALES qui odium internecinum habent et inde vindictam spirant, nec spirant nisi necem alterius, prius non acquiescendo, tenentur in inferno profundissimo cadaveroso, ubi fetor graveolentus sicut a cadaveribus; et mirum, quod tales ibi fetore isto in tantum delectentur ut praeferant jucundissimis odoribus; talis est eorum dira natura, et inde phantasia; ex quo inferno talis fetor actualiter exhalat. Cum aperitur hoc infernum, quod raro fit et modo parumper, inde tantus fetor exundat ut spiritus in vicinia nequeant morari: quidam genii, seu potius furiae, inde emissi, ut scirem quales sunt, tali venenoso et pestifero halitu infectabant sphaeram, ut spiritus qui circum me non manere possent, et simul habebat effectum in ventriculum ut evomerem. Se manifestabant per 1 infantem non impulchrae faciei, cum latente pugione, quem ad me mittebant ferentem vas in manu; inde dabatur scire quod animus iis necandi, vel pugione vel veneno, sub specie innocentiae; at ipsi erant corpore nudo nigerrimo: sed mox rejecti sunt in infernum suum cadaverosum; tunc observare datum, quomodo delapsi. Pergebant ad sinistrum in plano sinistri temporis, et quidem ad multam distantiam absque descensu, et postea delapsi, primum in ignem qui apparuit, tum in fumum igneum sicut fornacis, mox sub ista fornace versus interiora, ubi plures cavernae tenebrosissimae, deorsum tendentes; in via continue volvebant et intendebant mala, et quidem praecipue contra innocentes absque causa; cum per ignem lapsi, multum lamentati sunt. Ut dignoscantur unde et quales cum emissi, habent circulum quendam cui affixi aculei quasi aenei, quos premunt manibus et contorquent, quod indicium quod tales sint, et ligati.

Poznámky pod čarou:

1. Swedenborg D. 1283 has ‘per visionem infantis’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.