Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10406

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10406. ‘Et formavit illud caelo’: quod significet ex propria intelligentia, constat ex significatione ‘formare caelo’ cum de idolo, quod sit concinnare falsum doctrinale ex propria intelligentia, quod fit per applicationem sensus litterae Verbi ad favorem amorum sui et mundi; cum enim hi regnant, tunc homo non in aliqua illustratione est e caelo, sed ex sua intelligentia desumit omnia, ac eo confirmat ex sensu litterae Verbi, quem falsificat per sinistram applicationem et perversam interpretationem, ac postea favet illis quia ex se.

[2] In Verbo passim memorantur sculptilia et fusilia; qui Verbum modo secundum litteram capiunt putant quod solum idola per illa ibi intelligantur; verum non idola intelliguntur 1 sed falsa doctrinalia Ecclesia, talia quae formantur ab ipso homine, ducente quodam amore ejus; formatio falsorum illorum, ut cohaereant et appareant sicut forent vera, 2 significatur per ‘sculptile’; conjunctio eorum ad favorem amorum externorum, ut mala appareant sicut bona, significatur per ‘fusile’; quia utrumque per vitulum aureum intelligitur, ideo hic dicitur quod Aharon formaverit illum caelo, per quod intelligitur formatio falsorum ut appareant sicut vera, et 3 per quod fecerit 4 aurum vitulum fusilis, ac postea quod projecerit 5 id in ignem et exiverit vitulus, vers. 24, 6 intelligitur conjunctio ad favorem amorum externorum ut mala appareant sicut bona. Ita quoque se habet cum omni doctrinali quod fit ex homine et non ex Domino; et tunc fit ex homine cum ille pro fine habet suam gloriam aut suum lucrum, at ex Domino cum pro fine habetur bonum proximi ac bonum regni Domini.

[3] Talia significantur per ‘sculptilia’ et ‘fusilia’ in sequentibus locis:

apud Esaiam,

Immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui, et amictum fusilis auri tui, 30:22;

‘tegmen sculptilium argenti’ est apparentia falsorum sicut forent vera' ‘amictas fusilis auri’ est apparentia malorum sicut forent bona, ‘tegmen’ enim et ‘amictus’ sunt apparentiae externae, quae inducuntur, seu quibus investiuntur; ‘argentum’ est verum, et ‘aurum’ bonum, ideo ‘sculptilia’ dicuntur ‘argenti’, et ‘fusile’ ‘auri’; quod ‘argentum’ sit verum, et ‘aurum’ bonum, videatur n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9874, 9881:

apud eundem,

[4] Sculptile fundit artifex, ac conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile quod non commovetur, 40:19, 20;

describitur hic formatio falsorum ut cohaereant et appareant sicut forent vera; ‘sculptile’ est id falsum, ‘artifex’ est homo qui ex propria intelligentia id format, ‘conflator auro obducit’ est cum facit ut appareat sicut bonum, ‘catenas argenti conflat’ est per cohaerentiam, ‘quod non commovetur’ est quod non infirmari ac destrui potest propterea 7 :

apud eundem,

[5] Formatores sculptilis vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; quis formavit deum, et fusile fudit, ut non prosit? omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi; fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud, sic operatur per bracchium roboris sui, fabricat lignum, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, et facit in formam viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, 44:9-14;

describitur etiam hic quomodo falsa doctrinalia formantur, ut cohaereant et appareant sicut vera et sicut bona; per singula ibi describitur 8 quomodo id fit cum 9 ex propria intelligentia, ducente voluptate, cupiditate, et amore; quod ita sit, videre possunt illi qui sciunt quod omnia in Verbo sensum internum 10 habeant, per quem spiritualiter intelliguntur; ad quid alioquin talis descriptio formationis sculptilis? ut appareat sicut verum et sicut bonum, significatur per quod faciat in forma viri juxta pulchritudinem hominis, ‘vir’ enim in sensu interno est verum, et ‘homo’ 11 bonum illius veri:

[6] apud Jeremiam,

Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, 10:14, 51:17;

quod hic ‘sculptile’ sit quod ex propria intelligentia, et ‘fusile’ quod secundum amorem, patet manifeste, nam dicitur ‘stultus factus est 12 homo a scientia’ ac ‘pudore affectus est omnis conflator a sculptili’, ac quod 13 fusile mendacium sit; ‘scientia’ ibi est propria intelligentia, et ‘mendacium’ est falsum mali; quia non Divinum in illis, dicitur ‘neque spiritus in 14 illis’:

[7] apud eundem,

Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, contra thesauros ejus, ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, 50:37, 38;

quod ‘terra sculptilium’ sit Ecclesia ubi falsa regnant, constat etiam manifeste ex singulis ibi in 15 sensu spirituali intellectis, sine quo sensu quid foret quod gladius esset contra equos, contra currus, contra thesauros, et siccitas super aquas, nisi verba sonantia absque aliquo spiritu in illis? at ex singulis in 16 sensu interno intellectis patet quod describatur ibi destructio Ecclesiae quoad vera, et sic quod falsa ibi regnatura sint, quae sunt ‘terra sculptilium’, ‘gladius’ enim est falsum pugnans ac destruens vera, ‘equi’ sunt intellectuale quod illustratur, ‘currus’ sunt doctrinalia, ‘thesauri’ sunt cognitiones veri et boni, ‘aquae super quas siccitas’ sunt vera 17 quod non amplius sint, et ‘terra’ est Ecclesia; quod ‘gladius’ sit verum pugnans contra falsum, ac in opposito sensu falsum pugnans contra 18 vera, ac destruens illa, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294, quod ‘equi’ sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 6534, quod ‘currus’ sint doctrinalia, n. 5321, 8146, 8148, 8215, quod ‘thesauri’ sint cognitiones veri et boni, n. 10227, 19 quod ‘aquae’ sint vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, 9323, 10238, et quod ‘terra’ sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325; inde patet quid ‘siccitas super aquas ut exarescant’ et quid ‘terra sculptilium 20 ’:

[8] apud Habakuk,

Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et fusile et doctor mendacii; quia fabricator figmenti sui confidit super hoc, 2:18; ex his etiam patet quod per ‘sculptile et fusile’ non intelligantur sculptile et fusile sed falsum quod fingitur, ac malum cui falsum patrocinatur, dicitur enim ‘fabricator figmenti sui, et doctor mendacii’.

[9] Similia per ‘sculptile’ et ‘fusile’ significantur in his sequentibus: apud Esaiam,

Cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus projecit in terram, 21:9:

apud eundem,

Pudefient pudore 21 confidentes sculptili, dicentes fusili, Vos dii nostri, 42:17:

apud eundem,

Indicavi tibi, et audire feci te, ne diceres, Idolum meum fecit hoc; sculptile meum et fusile meum praecepit ea, 48:5:

apud Hoscheam,

Vocaverunt seipsos, et iverunt e faciebus suis; balibus 22 sacrificarunt, et sculptilibus 23 suffierunt, 11:2:

apud Micham,

Omnia sculptilia Samariae contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne; et omnia idola ejus ponam vastitatem, 1:7.

[10] Quoniam falsa et mala doctrinae, quae per ‘sculptilia et fusilia’ significantur, a propria hominis intelligentia fabricantur ducente amore ejus, ideo etiam in Verbo vocantur ‘opus manuum hominis’, ‘opus manuum artificis’, et ‘opus manuum fabri’, ut in his locis:

apud Hoscheam,

Nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2:

apud Moschen,

Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, Deut, 27:15:

apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis, Ps. 115:4; Ps. 135:15:

apud Jeremiam,

Suffiverunt diis aliis, et incurvaverunt se operibus manuum suarum, 1:16:

apud eundem,

Filii Israelis provocarunt Me ad iram per opus manuum eorum, 32:30, 44:8:

et apud eundem,

Lignum de silva excidit, opus manuum fabri per securim; argento et auro exornant illud, clavis et malleis firmant illa, 10:3, 4;

[11] ‘opus manuum’ est quod ex proprio hominis, ita quod ex proprio ejus intellectu, et ex propria ejus voluntate, et illa sunt ex proprio utriusque quae sunt amoris sui, inde origo omnium falsorum in Ecclesia. Quia ex proprio hominis omnia falsa sunt, et per ‘opus manuum’ significatur id quod inde est, ideo vetitum fuit movere ferrum, securim, aut caelum super lapides, ex quibus altare, et quoque templum, ut patet apud Moschen, Si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud, Exod. 20:22 [KJV 25]:

tum alibi, Si aedificaveris Jehovae altare lapidum, non movebis super eos ferrum, Deut. 27:5: et in libro 1 Regum, Aedificata est domus lapide integro, prout allatus, nam malleus et securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo, cum aedificabatur, 6:7.

Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per quod Aharon formaverit aurum caelo et fecerit illud vitulum fusilis.

Poznámky pod čarou:

1. verum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. mox

4. illum

5. aurum

6. The Manuscript inserts per quod.

7. The Manuscript inserts inde constare potest, quid in sensu interno est sculptile.

8. The Manuscript inserts aliquid.

9. The Manuscript inserts nempe.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts est.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. sculptile, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. The manuscript has eis.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. spirituali sensu

17. quae non amplius sunt

18. vera altered to verum

19. The Manuscript inserts et.

20. The Manuscript inserts illa.

21. The Manuscript inserts omnes, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

22. sacrificabant

23. suffiebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 355

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

355. (Vers. 2.) "Et vidi, et ecce equus albus." - Quod significet intellectum veri ex Verbo, constat ex significatione "equi", quod sit intellectuale; et ex significatione "albi", quod dicatur de vero.

(Quod "equus" significet intellectuale constare potest ex illis quae allata et ostensa sunt in opusculo De Equo Albo: et quod "album" dicatur de vero, videatur supra, n. 196.) Dicitur quod "equus albus" visus sit quando Agnus aperuit primum sigillum, et quod "equus rufus" cum secundum, "equus niger" cum tertium, et "equus pallidus" cum quartum; et quia per "equum" significatur intellectuale, in specie quoad Verbum, inde constare potest quod intellectus veri ex Verbo, et ejus quale apud homines ecclesiae, per "equos" hic describatur. Sive dicas quod id describatur, seu illi qui in eo sunt, idem est; nam homines, spiritus et angeli subjecta sunt, in quibus id. Inde sciri potest quid in hoc capite, et in proxime sequentibus, in sensu interno seu spirituali describitur, quod nempe Verbum quoad intellectum. Hoc quoque patet ex versu nono hujus capitis, ubi, postquam visi sunt quatuor illi equi, et tunc apertum sigillum quintum, dicitur quod "viderit animas occisorum propter Verbum Dei": et quoque ex capite 19 hujus Libri, ubi dicitur quod

Nomen Ejus qui sedit super equo albo vocetur "Verbum Dei" (vers. 13).

Quod intellectuale per "equum" significetur, et quod intellectus veri ex Verbo per "equum album", ostensum videatur in opusculo supra citato De Equo Albo; sed quia ibi solum pauca loca ex Verbo adducta sunt, confirmantia quod "equus" significet intellectuale, ideo velim hic plura adducere, ut plena sit confirmatio; quae sunt sequentia:

[2] - Apud Ezechielem,

"Congregate vos a circuitu super sacrificium meum quod sacrifico vobis:... satiabimini super mensa mea, equo et curru, forti et omni viro belli;... sic dabo gloriam meam inter gentes" (39:17, 20, 21):

agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione eccleSiae apud gentes; agitur enim de captivitate spirituali, in qua fuerunt gentes, et de liberatione ab illa: per "sacrificium" quod sacrificaretur, significatur omnis cultus quo colitur Dominus; per "satiari super mensa mea", significatur omni cibo spirituali, qui quia est intellectus veri ex Verbo et ex doctrina inde, dicitur "equo et curru"; per "equum" significatur intellectus veri ex Verbo, et per "currum" significatur doctrina inde; et quoque dicitur "forti et omni viro belli", et per "fortem" significatur verum ex bono quod destruit malum, et per "virum belli" significatur verum ex bono quod destruit falsum: nisi talia significarentur, quid foret quod satiarentur "equo et curru, forti et omni viro belli"?

[3] Similiter in Apocalypsi,

"Congregamini ad cenam magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis" (19:17, 18):

agitur ibi in praecedentibus de Verbo et ejus sensu spirituali; hic nunc invitantur ad discendum vera et ad percipiendum bona; et per "cenam magni Dei" significatur instructio in veris et inde perceptio boni a Domino; et per "carnes regum", "chiliarchorum", "fortium", "equorum" et "sedentium super illis" significantur omnis generis vera quae ex bono; ("caro" significat bonum, "reges" Divina vera in genere, "chiliarchi" eadem in Specie, "fortes" vera naturalia, "equi" vera intellectualia, et "sedentes super illis" vera spiritualia;) quod ibi non intelligantur carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum et sedentium super illis, cuivis patet.

[4] Apud Habakuk,

"Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira tua? num contra mare excandescentia tua? quod equitas super equis tuis, currus tui salus:... calcasti mare equis tuis, lutum aquarum multarum" (3:8, 15):

quis non videt quod per "equos" hic non intelligantur equi? dicitur enim de Jehovah, quod "equitet super equis suis", et quod "calcet mare equis suis", et quod "currus Ipsius sint salus": sed hoc dicitur quia per "equitare super equis" significatur quod Jehovah, hoc est, Dominus, sit in intellectu Verbi sui in sensu ejus spirituali; et quia inde est doctrina veri, quae docet viam salutis, additur "Currus tui salus" ("currus" significant doctrinam); et per "calcare mare equis significatur quod Jehovah, hoc est, Dominus, sit in intellectu Verbi sui in sensu naturali (nam "mare" ibi id significat, in genere omnia quae sunt naturalis hominis et pro naturali homine); et quia ibi sunt Divina vera in suo ultimo, ideo additur "lutum aquarum multarum" ("lutum" significat ultimum ex quo et in quo, et "aquae" significant vera).

[5] Apud Sachariam,

"Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma; et exscindetur arcus belli; contra loquetur pacem gentibus" (9:10):

agitur ibi de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae apud gentes: quod tunc nihil ecclesiae residuum fuerit apud Judaeos, describitur per "Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli"; per quae significatur quod amplius non verum in doctrina, nec intellectus veri, et inde nulla pugna et resistentia contra falsum; per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam veri, per "currum" ipsa doctrina, et per equum" ipse intellectus, ac per "arcum belli" pugna et resistentia contra falsum: instauratio ecclesiae apud gentes significatur per quod "loquetur pacem gentibus"; per "gentes" significantur omnes qui in bono amoris in Dominum sunt (videatur supra, n. 331), "pax" significat id bonum, et inde omnia ecclesiae.

(Quod "Ephraim" significet ecclesiam quoad intellectum veri, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 1 6237, 6267, 6296; et quod "Hierosolyma" significet ecclesiam quoad doctrinam, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6; et supra, n. 223.)

[6] Apud eundem,

"In die illo... percutiam omnem equum stupore, et equitem amentia; et super domum Jehudae aperiam oculum meum, omnem autem equum populorum percutiam caecitate" (12:4):

agitur ibi de devastatione ecclesiae prioris, et de instauratione novae; devastatio ecclesiae prioris describitur per "In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem amentia, et omnem equum populorum percutiam caecitate"; quod per "equum" ibi significetur intellectus veri apud homines ecclesiae, et per "equitem" affectio veri spiritualis unde intellectus, patet; quid alioqui foret, quod "equus percuteretur stupore, et equus populorum caecitate"? "Stupor" dicitur de intellectu quando nulla ei perceptio boni, ac "caecitas" de illo quando ei nulla apperceptio veri; per "domum Jehudae" significatur ecclesia apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in doctrina veri ex Verbo (videatur supra, n. 119, 211); quare dicitur, "Super illam aperiam oculum meum", per quod significatur illustrare ut videant vera.

[7] Apud eundem,

"In die illo erit super tintinnabulis equorum sanctitas Jehovae" (14:20):

agitur etiam ibi de adventu Domini, et invitatione omnium ad ecclesiam, ac per "tintinnabula equorum" significantur scientifica et cognitiones ac inde praedicationes, quae sunt ex intellectu veri; et quia omnis intellectus veri est ex Domino, et inde ipsae cognitiones et praedicationes, ideo dicitur quod "super tintinnabulis equorum erit sanctitas Jehovae." Quia "tintinnabula" significabant talia, ideo etiam

Tintinnabula auri erant super fimbriis pallii Aharonis circumcirca (Exodus 28:34, 35).

[8] Apud Mosen,

"Erit Dan (serpens) super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum: salutem tuam exspecto, Jehovah" (Genesis 49:17, 18):

est propheticum Israelis patris de tribu Danis, per quam tribum significantur ultima ecclesiae, ita illi qui in ultimis veri et boni sunt, qui dicuntur sensuales; sunt enim in ecclesia qui sunt spirituales, et qui naturales, ac naturales sunt interiores, medii et ultimi; ultimi sunt sensuales; hi non ultra sensum litterae Verbi quoad cogitationem se elevant: hi per "Danem" intelliguntur; quales sunt, describitur per id propheticum, quod nempe "Dan sit serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum"; per "serpentem super via" et "aspidem super semita" significatur sensuale quoad verum et quoad bonum; per "calcaneos equi" significantur ultima intellectus veri et boni, et per "equitem" ratiocinatio ex illis; et quia sensuale in se spectatum non videt vera quoniam non capit spiritualia, et inde facile in falsa labitur nisi a Domino jugiter ab illis detineatur, ideo dicitur, "et cadet eques ejus retrorsum, salutem tuam exspecto, Jehovah." (Quod per "Danem" significentur ultima ecclesiae, videatur n. 1710, 6396, 10335; quod per "serpentem" significetur sensuale, quod ultimum intellectus, n. 6398, 6949, 8624 fin. , 10313, et supra, n. 70; quod per "viam" significetur verum, n. 627, 2333, 10422, et supra, n. 97; et quod per "calcaneum" significetur ultimum naturale, seu naturale corporeum, n. 259, 4938, seq.; quid sensuale, et quales sensuales homines in utroque sensu, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50.)

[9] Apud Sachariam,

"Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus exeuntes ab inter duos montes, et montes erant montes aeris: ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, robusti. ...Dixit angelus, Hi quatuor venti caelorum exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae: in quo equi nigri, exeuntes in terram septentrionis; et albi exiverunt post eos, et grandinati exiverunt in terram austri, et robusti exiverunt et quaesiverunt ire ad peragrandum terram:... et dixit, Vide exeuntes ad terram septentrionis, quiescere fecerunt spiritum meum in terra septentrionis:... et longinqui venient, et aedificabunt in templo Jehovae" (Sachariam 6:1-8, 15):

hoc propheticum non intelligitur ab aliquo nisi sciatur quid significant "currus" et "equi", et quid "rubrum", "nigrum", "album", "grandinatum" et "robustum", tum quid "terra septentrionis" et "terra austri"; agitur ibi de ecclesia propaganda apud illos qui nondum in aliqua luce veri erant, quia non habuerunt Verbum; per "septentrionem" intelligitur obscurum veri quod illis, per "austrum" clarum veri; per "equos" intelligitur intellectus eorum; per "rubrum", "nigrum", "album" et "grandinatum", intelligitur quale ejus in principio et quale ejus postea; per "rufum" quale intellectus eorum quoad bonum in principio, per "nigrum" quale intellectus eorum quoad verum in principio, et per "album" quale intellectus eorum quoad verum postea, et per "grandinatum" quale ejus quoad verum et bonum tandem; per "robustum" intelligitur quale ejus quoad potentiam resistendi malis et falsis; ex his nunc constare potest quid significatur per quod "equi 2 nigri exierint ad terram septentrionis, et albi exierint post eos", et quod "quiescere fecerint spiritum meum in terra septentrionis", quod nempe illi recipiant et intelligant qui ex bono vitae in affectione sciendi vera ecclesiae sunt, nec alii illustrantur; illustratio et receptio ab illis intelligitur per "quiescere fecerunt spiritum meum in terra septentrionis": per quod "grandinati exierint in terram austri, ac robusti ad peragrandum terram", significatur quod illi qui ex bono vitae in affectione sciendi vera ecclesiae sunt, in lucem veniant, ac quod resistant malis et falsis et faciant ecclesiam: inde est, quod quatuor illi equi dicantur "quatuor venti caelorum exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae"; "venti" significant omnia Divina vera, et "exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae" significat quod ab Ipso procedant; (quod "venti" significent omnia Divina vera, videatur n. 9642, et in opere De Caelo et Inferno 141-153; et quod "exire" significet procedere, in Arcanis Caelestibus, n. 5337, 7124, 9303); per "longinquos qui aedificabunt in templo Jehovae" 3 significantur qui prius remoti fuerunt a veris et bonis ecclesiae, quod accedent ad ecclesiam: (quod per "longinquos" illi significentur, videatur n. 4723, 4 8918; et quod per "templum Jehovae" significetur ecclesia, n. 3720: porro, quod per "septentrionem" significetur obscurum veri, et quod per "austrum" sive "meridiem" clarum veri, ita quoque illi qui in obscuro et in claro veri sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno 143-151): quid per "rubrum" et "nigrum" in utroque sensu significatur, videbitur in explicationibus ad versus quartum et quintum hujus capitis; et quid per "album", videatur supra (n. 196): per "montes aeris", inter quos currus et equi exiverunt, significatur bonum amoris in naturali homine; hoc dicitur, quia gentes, de quibus hic agitur, non in bono spirituali sed in bono naturali fuerunt, antequam illustrati sunt. (Quod per "montem" significetur bonum amoris, videatur n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438; et quod per "aes" bonum naturale, supra, n. 70.)

[10] Apud Hiobum,

"Oblivisci fecit illam Deus sapientiam, nec impertitus est illi intelligentiam: quo tempore in altum se attollit, ridet equum et equitem ejus" (39:17, 18):

haec dicuntur de "ave", per quam significatur intelligentia ex proprio, quae in se nulla intelligentia est; nam homo ex proprio non videt nisi falsa, et non vera, et ex veris est intelligentia et non ex falsis; quare dicitur de illa, quod oblivisci fecerit illam Deus sapientiam, nec impertitus est illi intelligentiam, et cum se in altum attollit, ridet equum et equitem ejus", hoc est, intellectum veri ac intelligentem.

[11] Apud Davidem,

"Praeda facti sunt fortes corde, dormitarunt somnum suum;... prae increpatione tua, Deus Jacobi, obdormivit et currus et equus" (Psalmuss 76:6, 7 [B.A. 5, 6):

per "fortes corde" significantur qui in veris ex bono sunt; per quod "praeda facti sint, et dormitaverint somnum suum", significatur quod a malis in falsa lapsi sint; per "increpationem Dei Jacobi", significatur inversio status eorum ab ipsis; et per "obdormivit et currus et equus", significatur quod intellectuale eorum sopitum sit, quia factum mere naturale; quod per "vigilare" significetur vitam spiritualem sibi comparare, et per "dormire" habere vitam naturalem absque spirituali, videatur supra (n. 5 187).

[12] Apud Ezechielem,

"Javan, Thubal et Meschech... cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam: ex Bethogarma equos, equites et mulos dederunt negotiationibus tuis" (27:13, 14):

agitur ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni quae ecclesiae externae et internae: per "Javan, Thubal et 6 Meschech" significantur qui in cultu externo, et ii "ex Bethogarma" qui in cultu interno; quare dicitur quod hi "dederint negotiationibus Tyri equos, equites et mulos", et quod illi dederint "animam hominis et vasa aeris negotiationem"; et per "animam hominis" significatur verum fidei quoad cognitionem, et per "vasa aeris" significantur vera boni naturalis; ac per "equos, equites et mulos" significatur intellectus veri et boni, per "equos" intellectus veri, per "equites" intelligentia, et per "mulos" rationale. (Quod per "mulum" significetur rationale, videatur n. 2781, 5741, 9212.) Quisque videre potest quod per "negotiationes Tyri", quae in illo capite et alibi enumerantur, non intelligantur negotiationes cum talibus, ut cum vasis aeris, equis et mulis, et cum pluribus aliis, sed quod intelligantur negotiationes spirituales, quae fiunt per cognitiones veri et boni: Verbum enim est Divinum et de Divinis agit, et non de terrestribus; quare continet spiritualia, quae sunt caeli et ecclesiae, quae exprimuntur in sensu ultimo, qui est sensus litterae, per naturalia quae correspondent illis.

(Quod "negotiari" et "mercari" in Verbo significet cognitiones veri et boni comparare et communicare, videatur a. 2967, 4453; et quod simile " 7 emere" et "vendere", n. 2967, 4397, 4453, 5371, 5374, 8 5406, 5410, 5426, 5886, 6143, 7999, 9039.)

[13] Apud Esaiam,

"Qui duxit eos per abyssos, sicut equus in deserto non offenderunt, sicut bestia in valle descendit, spiritus Jehovae duxit eum" (63:13, 14):

agitur in eo capite de Domino, et de Ipsius pugna cum infernis et subjugatione eorum; hic autem de salvatione eorum qui in amore et fide in Ipsum sunt: hi comparantur "equo in deserto", et "bestiae in valle", quia per "equum" significatur intellectus veri, et per "bestiam" affectio boni; omnes enim comparationes in Verbo ex correspondentiis sunt.

[14] In Apocalypsi,

"Vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et insidens ei vocabatur.... Verbum Dei: et exercitus qui in caelo sequebantur Ipsum super equis albis" (19:11-16):

quod per "equum album" significetur intellectus Verbi, similiter per "equos albos" quibus insidebant qui sequebantur, constat; nam "insidens equo albo" erat Dominus quoad Verbum; dicitur enim "Et Sedens super illo vocabatur Verbum Dei"; et in versu 16 ibi, "Habebat super vestimento et super femore suo nomen scriptum, Dominus dominorum et Rex regum." Dominus vocatur Verbum, quia Verbum significat Divinum Verum procedens ab Ipso. (Sed haec in Apocalypsi plenius explicata videantur in opusculo De Equo Albo 1; et unde est quod Dominus dicatur Verbum, n. 14 ibi.) Quoniam "currus "et "equi" significant doctrinam ex Verbo et ejus intellectum, et omnis doctrina veri et ejus intellectus est e caelo a Domino, ideo dicitur de Ipso, quod "equitet super Verbo", "super nubibus", "super caelo", "super cherubo", et quod "faciat equitare", ut in sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Accinge gladium tuum super femur, Potens in decore tuo et in honore tuo conscende, et equita super Verbo veritatis et mansuetudinis justitiae" (Ps. 45 9 45 [B.A. 3, 4):

haec dicta sunt de Domino.

Apud eundem,

"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalmuss 68:5 [B.A. 4]);

apud Esaiam,

"Ecce Jehovah equitans super nube..., et venit in Aegyptum, et commovebuntur idola Aegypti coram Ipso" (19:1, 2);

apud Davidem,

"Psallite Domino... equitanti super caelo caeli antiquitatis" (Ps. 68 [33,] 34 [B.A. 32 33]);

Deus "equitavit super cherubo, volavit, et vectus super alis venti" (Psalmuss 18:11 [B.A. 10]);

apud Habakuk,

"Jehovah, ... equitas super equis tuis, currus tui salus;... calcasti mare equis tuis" (3:8, 15);

apud Esaiam,

"Tunc deliciaberis in Jehovah, et equitare te faciam in excelsa terrae" (58:14);

Apud Mosen,

"Jehovah solus duxit eum et equitare fecit eum super excelsa terrae" (Deuteronomius 32:12, 13);

et apud Hoscheam,

"Equitare faciam Ephraimum" (10:11):

in illis locis per "equitare" significatur intelligentiam et sapientiam dare, quia per "currum" significatur doctrina veri, et per "equos" intellectus ejus.

[15] Apud Esaiam,

"Tunc adducent omnes fratres 10 vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru, et super rhedis cameratis, super mulis et super veredariis, ad montem sanctitatis meae Hierosolymam" (66:20):

agitur ibi de instauratione ecclesiae novae a Domino; quare non intelligitur quod adducent fratres suos super equis, super curru, super rhedis cameratis, super mulis et super veredariis, ad Hierosolymam; sed intelligitur quod omnes qui in bono sunt, instruendi sint in Divinis veris, et per illa intelligentes et sapientes facti introducendi sint in ecclesiam; per "fratres". enim significantur omnes qui in bono sunt, per "equos" significatur intellectus veri, per "currum doctrina veri, per "rhedas cameratas" cognitiones veri, per "mulos" rationale internum quod spirituale, et per "veredarios" rationale externum quod naturale; et per "Hierosolymam" significatur ecclesia ubi doctrina Divini Veri, quae "mons sanctitatis" dicitur ex amore veri. Ex significatione "curruum" et "equorum" constare potest, unde est

Quod Elias et Elisaeus dicti fuerint "currus Israelis et equites ejus"; et quod puero Elisaei visus sit mons plenus equis et curribus igneis circum Elisaeum (2 Regnum 2:11, 12; 6:17; 13:14):

causa est quia uterque, tam Elias quam Elisaeus, repraesentarunt Dominum quoad Verbum, et per "currus" significatur doctrina e Verbo, et per "equites" intelligentia. (Quod Elias et Elisaeus repraesentaverint Dominum quoad Verbum, videatur n. 7643, 8029, 9372 11 ).

[16] Quod "currus" et "equi" significent doctrinam et intellectum ejus, adhuc constare potest a Sensu eorum opposito, in quo "currus" et "equi" significant doctrinas falsi et scientifica falsa ex intellectuali perverso: pleraque enim in Verbo oppositum sensum habent, ex quo videri potest quid eadem in genuino sensu significant.

Quod "currus" et "equi" in illo sensu talia significent, constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Ezechielem,

"Ecce adducturus contra Tyrum... regem Babelis a septentrione cum equo et cum curru, et cum equitibus;... filias tuas in agro gladio occidet:... prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui, ... per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas; populum gladio occidet" (26:7, 8, 10, 11):

per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri; et per "regem Babelis" destructio veri per falsa et profanatio; per "Septentrionem" a quo venturus, significatur unde omne falsum, in specie infernum ex quo exsurgit; per "currum", "equos" et "equites", significantur doctrinale falsi et ratiocinationes ex illis; per "filias quas in agro gladio occidet", significantur affectiones veri quas per falsa exstinguet, "filiae" enim sunt affectiones veri, "ager" est ecclesia ubi illae, "gladius" est pugna falsi contra verum, et "occidere" est exstinguere; inde patet quid significatur per "prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum ("pulvis" est malum falsi): per "muros" qui prae voce equitis, rotae et currus commovebuntur, significantur vera tutantia, quae in genere sunt, quod Deus sit, et quod Verbum sit Divinum, et quod vita aeterna sit; hi muri seu haec vera dicuntur "commoveri prae voce equitis, rotae et currus", quando in dubium veniunt per falsa doctrinae et per ratiocinationes ex illis: per "ungulas equorum" per quas conculcabit omnes plateas, significantur extrema naturalis hominis, quae vocantur sensualia, ex quibus omnes falsitates; "plateae" quas per illas conculcabit, sunt vera doctrinae ecclesiae, quae prorsus destruet: per "populum" qui gladio cadet, significantur omnes qui in veris sunt, et abstracte omnia vera.

[17] Apud Jeremiam,

"Gladie contra mendaces ut stultescant, gladie contra fortes ut consternentur, gladie contra equos ejus et contra currus ejus, ... gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, quia terra sculptilium illa" (50 [36,] 37, 38, 37):

per "gladium" significatur pugna veri contra falsum ac falsi contra verum et inde vastatio, hic vastatio; per "mendaces" et per "fortes" significantur falsa et ratiocinationes ex illis, similia per "equos" et "currus"; per "thesauros" qui diripientur, significantur omnia doctrinae; per "siccitatem super aquas ut exarescant", significatur desolatio veri ("siccitas" est desolatio, et "aquae" sunt vera): et quia omnia falsa ex propria intelligentia sunt, ideo dicitur, "quia terra sculptilium illa"; "terra" ibi significat haeresin, et "sculptilia" significant quae ex propria intelligentia. (Quod haec per "sculptilia", "fusilia" et "idola" significentur, videatur n. 8869, 8941, 10406, 10503.)

[18] Apud eundem,

"Ecce sicut nubes ascendet, et sicut procella currus ejus, celeres sunt prae aquilis equi ejus; Vae nobis, quia devastati sumus; ablue a malitia cor tuum, ... ut, serveris; quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis?... Vastitas erit tota terra, ... prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs; intrarunt nubes, et in petras ascenderunt, tota urbs deserta" (4:13, 14, 27, 29):

describitur hic vastatio ecclesiae per falsa mali; falsa significantur per "nubem", et cupido ratiocinandi ex falsis contra vera per "equos qui prae aquilis veloces", ac doctrinalia falsi per "currus qui sicut procella": quod inde omne ecclesiae et omne doctrinae ejus pereat, significatur per quod "vastitas erit tota terra, et prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs"; "terra" est ecclesia, et "urbs" est doctrina ejus, "vox equitis et sagittariorum" est ratiocinatio ex illis et impugnatio, et "fugere" est perire: quod dein mere falsum ac fides falsi regnatura sint, significatur per "intrarunt nubes ac in petras ascenderunt"; "nubes" sunt falsa, ac "petrae" sunt eorum fides: quod devastatio ecclesiae et ejus doctrinae ita describatur, patet, nam dicitur, "Vae nobis, quia devastati sumus;... quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis? Vastitas erit tota terra, tota urbs deserta."

[19] Apud eundem,

"Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a lateribus terrae;... vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant" (6:22, 23; cap. 50:41-42 12 ):

Similiter hic describitur devastatio ecclesiae per falsa mali "terra septentrionis", et "latera terrae" sunt unde illa, "terra septentrionis" unde falsa, et "latera terrae" unde mala; per "septentrionem" enim significatur quod remotum a veris est, et per "latera terrae quod remotum a bonis; quare dicitur "gens" de his et "populus" de illis, nam per "gentem" intelliguntur qui in malis, et per "populum" qui in falsis (videatur supra, n. 331(b)): ratiocinatio eorum significatur per quod "vox eorum sicut mare resonet", et quod "super equis equitent."

[20] Apud Ezechielem,

"Venies e loco tuo e lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes, ... et ascendes contra populum meum Israelem, sicut nubes ad obtegendum terram" (38:15, 16):

haec de Gogo, per quem significatur cultus externus absque ullo interno; "latera septentrionis" significant hic ut supra remotum a bonis et veris, et sic unde falsa mali; et quia inde ratiocinantur et impugnant vera ecclesiae, et exstinguunt illa, dicitur "equitantes equis omnes, ... et ascendes contra populum meum Israelem, sicut nubes ad obtegendum terram"; "equitantes equis" sunt ratiocinationes, "ascendere contra populum Israelem", et "obtegere terram", significat impugnare vera ecclesiae, et exstinguere illa; "nubes" sunt falsa mali.

[21] Apud Danielem,

"In tempore finis collidet rex meridiei cum" rege septentrionis; "ideo quasi procella irruet in illum rex septentrionis, cum curru et cum equitibus, et cum navibus multis, et veniet in terras, et inundabit et penetrabit" (11:40):

agitur in illo capite de pugna regis septentrionis cum rege meridiei, et per "regem septentrionis" intelligitur falsum ex malo, ac per "regem meridiei" verum ex bono; quare patet quod illa, quae in eo capite dicuntur, non dicta sint de aliquo futuro bello inter duos reges, sed de pugnis falsi ex malo contra verum ex bono: "currus et equites" cum quibus "irruet rex septentrionis" sunt impugnationes veri ex falsis mali; "naves multae" cum quibus etiam irruet, sunt scientifica et doctrinalia falsi; destructio ecclesiae per illa significatur per "veniet in terras, et inundabit et penetrabit."

(Quod "naves" significent scientifica et doctrinalia in utroque sensu, videatur n. 1977, 6385; et quod "inundare" significat immersionem in falsa et mala, n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853.)

[22] Apud Jeremiam,

"Dispergam per te gentes, et perdam per te regna, et dispergam per te equum et equitem ejus, et dispergam per te currum et vectum in eo" (51:20, 21);

et apud Haggaeum,

"Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium; et evertam currum et equitantes in eo, et descendent equi et equites eorum, vir gladio fratris sui" (2:22):

haec dicta sunt de destructione falsi et mali, et non de destructione alicujus gentis et regni, nam per "gentes" significantur mala, et per "regna" similiter ac per "populos" falsa, est etiam propheticum et non historicum; inde patet quid per "equum et equitem", ac per "currum et vectum in eo", significatur, quod nempe per "equum et equitem" intellectuale perversum et inde ratiocinatio, ac per "currum et vectum in eo" doctrina falsi seu haeresis, et qui in illa sunt.

[23] Apud Nahum,

"Vae urbi sanguinum, tota mendacio et rapina plena;... vox scuticae et vox sonitus rotae, et equus hinniens et currus saltitans, eques ascendere faciens, et splendor gladii, et fulgur hastae, et multitudo confossorum, et acervus cadaveris, ... prae multitudine scortationum scorti, ... vendentis gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas" (3:1-4):

agitur ibi de violentia illata Divino Vero ac de destructione ejus per falsa mali, id enim per "urbem sanguinum", de qua sequentia dicuntur, significatur (videatur supra, n. 329(f)); quare etiam dicitur "tota mendacio et rapina plena", "mendacium" est falsum, et "rapina" est violentia per id illata; et quia "bella" significant pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum et falsi contra verum, ideo omnia quae sunt belli, ut "scutica", "equus", "currus", "gladius" et "hasta", significant varia quae illius belli sunt; quid autem singula in specie significant, non hujus loci est exponere, modo quid "equus", "eques" et "currus": "vox sonitus rotae", significat ratiocinia ex falsis et malis; "equus hinniens et currus saltitans" significat cupidinem destruendi vera ("equus" est intellectuale perversum ex quo, et "currus" est doctrina falsi ex qua): "hinnire et saltitare", est ferri cupidine et jucundo ad id, et "eques ascendere faciens" est impugnatio: inde dicitur "multitudo confossorum et acervus cadaveris"; "confossi" dicuntur qui perierunt ex falsis, et "cadavera" qui ex malis: et inde quoque dicitur, "prae multitudine scortationum scorti vendentis gentes per scortationes, et familias per praestigias"; per "scortationes" significantur falsificationes veri, per "scortum" haeresis, per "vendere gentes" significatur abalienare bona, et per "vendere familias per praestigias" significatur abalienare vera ("gentes" sunt bona, "familiae" vera inde, et "praestigiae" sunt falsa mali per quae).

[24] Apud Habakuk,

"Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudines terrae, ... cujus leves sunt prae pardis equi, et acuti sunt prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus; unde equites ejus e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad comedendum, tota ad violentiam veniet;... illa reges illudet et dominatores risui illi" (1:6, 8-10):

per "Chaldaeos" intelliguntur qui profanant vera et sic vastant ecclesiam, quare vocatur "gens amara et praeceps, pergens in latitudines terrae"; "latitudines terrae" sunt vera ecclesiae (videatur in opere De Caelo et Inferno 197): eorum cupiditas et astutia pervertendi vera et destruendi illa per ratiocinia ex falsis prorsus remotis a veris, significantur per "cujus leves prae pardis equi, et acuti prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus, unde equites ejus e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad comedendum"; cupiditas significatur per quod "equi ejus leves sint prae pardis", et astutia per quod "equi sint acuti prae lupis vesperae", et utrumque per quod "advolent sicut aquila": quia cupiditas et astutia est ad destruendum vera, ideo dicitur, "tota ad violentiam veniet": quod irrideant vera et bona, significatur per quod "reges illudet et dominatores risui illi"; "reges" significant vera, ac "domini" et "dominatores" bona.

[25] Apud Davidem,

"Hi in curru, et isti in equis, nos vero in nomine (Jehovae) Dei nostri gloriabimur" (Psalmuss 20:8, 9 [B.A. 7]);

apud eundem,

"Non rex servatur per multitudinem exercitus mendacium equus quoad salutem" (Psalmuss 33:16, 17);

apud eundem,

Jehovah "non in robore equi delectatur, non in femoribus viri beneplacitum Ipsius" (Psalmuss 147:10):

per "gloriari in curru et in equis", et per quod "Jehovah non delectetur robore equi", significantur omnia quae ex propria intelligentia, ex qua mere falsa; et per "femora viri significantur quae ex propria voluntate, ex qua mere mala.

[26] Apud Amos,

"Non tenens arcum consistet, neque celer pedibus eripiet se; neque equitans equo eripiet animam suam, sed fortis corde suo fugiet nudus in die illo" (2:15, 16):

etiam hic describitur propria intelligentia, et fiducia ex facultate loquendi et ratiocinandi ex falsis; per "tenens arcum non consistet", et per "celer pedibus non eripiet se", significatur qui scit alacriter ratiocinari ex doctrina falsi, et ex scientia ac memoria naturalis hominis, non ideo servabitur; simile significatur per "equitans equo non eripiet animam suam": per "fortem corde" qui "fugiet nudus in die illo", significatur qui fidet suis falsis quod absque Omni vero erit; per "fortem corde" intelligitur qui fidet suis falsis, et per "nudum" intelligitur qui absque omni intellectu veri (videatur supra, n. 240).

[27] Apud Esaiam,

"Dicit Dominus Jehovih Sanctus Israelis, ... in quiescendo et in fiducia erit Virtus vestra: sed noluistis et dixistis, Non, sed super equo fugiemus, et ideo fugietis; et super veloce equitabimus, et ideo veloces reddentur persequentes vos" (30:15, 16):

agitur hic de fiducia in Dominum, et de fiducia in se; de fiducia in Dominum per haec verba", Dixit Dominus Jehovih Sanctus Israelis, In quiescendo et in fiducia erit virtus vestra"; et de fiducia in se per haec, "Et dixistis, Non, sed super equo fugiemus, et super veloce equitabimus"; per "fugere super equo", et "equitare super veloce", significatur cupere: et amare illa quae sui intellectus sunt et inde cogitationis et ratiocinationis: quod falsa tunc irruptura et occupatura, significatur per "ideo fugietis, ... et ideo veloces reddentur persequentes vos; "velox" et "festinum" significat quod fit ex cupiditate seu ex amore.

[28] Apud Sachariam,

Ponet Jehovah Jehudam "sicut equum gloriae suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, et ex illo arcus belli;... et erunt sicut potentes conculcantes caenum platearum... et proeliabuntur quia Jehovah cum illis, et pudefacient equitantes super equis" (10:3-5):

per "domum Jehudae" significatur regnum caeleste Domini, seu caelum et ecclesia quae in amore in Dominum; de hoc dicitur quod erit "sicut equus gloriae in bello", per quem significatur intellectus Divini Veri pugnans contra mala et falsa, quae destruet; per "equum" significatur intellectus, per "gloriam" Divinum Verum, et per "bellum" pugna contra falsa et mala, et destructio eorum: per "angularem, clavum et arcum belli" quae ex Jehuda, significantur vera; per "angularem" verum tutans, per "clavum" verum firmans, et per "arcum belli" verum pugnans ex doctrina: per quod erunt "sicut potentes conculcantes caenum platearum", significatur potentia dissipandi et destruendi falsa; "caenum platearum" significat falsa: per quod "pudefacient equitantes super equis", significatur annihilatio ratiocinationum, argumentationum et confirmationum quae ex proprio intellectu: quod hoc fiet a Domino et non ab illis, intelligitur per "proeliabuntur quia Jehovah cum illis."

3]):

agitur etiam hic de intelligentia ex proprio, et quod illa non salvet; per "Aschurem" significatur rationale, hic quod ex proprio; per "equitare super equo" significatur ratiocinatio ex proprio intellectus; et per "opus manuum" significatur ipsum proprium.

[30] Apud Ezechielem,

"Scortata est Ohola..., et dilexit amasios suos, Assyrios propinquos, vestitos hyacintho, ... equites equitantes equis" (23:5, 6, 12, 23):

"Ohola", quae ibi est Samaria, significat ecclesiam ubi falsificata sunt vera; "scortationes" ejus, de quibus in eo capite, significant falsificationes; per "Assyrios" significantur ratiocinia per quae; et quia per "equitare equis significatur ratiocinari ex falsis, quae ex propria intelligentia, ideo dicitur "dilexit Assyrios, equites equitantes equis"; per "hyacinthum" quo vestiti significatur falsum apparens sicut verum, quod fit imprimis per applicationem sensus litterae Verbi ad principia falsi.

[31] Apud Jeremiam,

"A Dane auditus est rhonchus equorum ejus, a voce hinnituum robustorum ejus contremuit tota terra, et venerunt et consumpserunt terram et plenitudinem ejus, (urbem) et habitantes in ea" (8:16)

quid per "Danem" intelligitur, supra in hoc articulo dictum est, quod nempe verum in suo ultimo; hoc verum in ecclesia est quod continetur in sensu litterae Verbi; qui in hoc solo manent, et non id legunt ex doctrina genuini veri, quae ducat et illustret, in omnis generis errores auferri possunt; hi qui auferuntur in errores seu falsa, intelliguntur hic per "Danem", confirmatio falsorum inde per "rhonchum equorum ejus", et falsificationes veri per "vocem hinnituum robustorum ejus"; "robusti" dicuntur ex fiducia, quia ex sensu litterae Verbi, quod falsum sit verum: quod inde ecclesia quoad ejus vera et bona vastetur, significatur per "contremuit tota terra, et venerunt et consumpserunt terram et plenitudinem ejus et habitantes in ea"; "terra" est ecclesia, "plenitudo ejus" sunt vera, et "habitantes in ea" sunt bona.

[32] Apud Esaiam,

Sustulit signum gentibus e longinquo, et sibilavit illi ab extremitate terrae, et ecce cito velox adveniet... cujus tela acuta, et omnes arcus ejus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, et rotae ejus sicut procella" (5:26, 28):

etiam hic agitur de illis qui in ultimis sunt quoad intellectum veri et quoad perceptionem boni; ultima illa vocantur sensualia, quae sunt ultima naturalis hominis (de quibus videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 13 : ex illis separatis a spirituali homine scaturiunt omnia mala et falsa quae in ecclesia et in ejus doctrina; mala inde significantur per "gentes quae venient e longinquo", et falsa per illum qui "venit ab extremitate terrae"; "longinquum" et "extremitas terrae" significant illa quae remota sunt a veris et bonis ecclesiae: per "tela quae acuta", et per "arcus qui tensi", significantur falsa doctrinae parata ad destruendum vera; et per "ungulas equorum quae sicut rupes reputantur", et per "rotas ejus quae sicut procella", significantur ultima veri qualia sunt quae in sensu litterae Verbi, ac argumentationes et confirmationes falsi per illa"; "ungulae equorum" sunt ultima intellectus, hic intellectus perversi, quia separati ab intellectu spiritualis hominis, quae quia ex sensu litterae Verbi sunt, dicitur "quae sicut rupes reputantur"; ac "rotae" sunt argumentationes et confirmationes per illa, quae quia validae apparent, dicitur "quae sicut procella."

[33] In Libro Judicum,

"Cor meum ad legislatores Israelis, ... qui equitatis super asinabus albis, et sedetis super 14 middin, et qui ambulatis super via, meditamini:... stellae de viis suis pugnarunt cum Sisera, ... tunc contusae sunt plantae equorum, complosi plausus robustorum ejus" (5:9, 10, 20, 22):

haec in Cantico Deborae et Baraki, in quo agitur de pugna veri contra falsum, et de illius victoria; per "legislatores Israelis" significantur vera ecclesiae; per "equitare super asinabus albis et sedere super 15 middin", significatur perceptio boni ac intellectus veri ("asinae albae" significant rationale quoad bonum, et " 16 middin" rationale quoad verum); et "ambulare super via et meditari", significant vitam veri; "stellae de viis suis pugnarunt cum Sisera", significant cognitiones veri, et pugnam ex illis contra falsa mali; "plantae equorum quae contusae", et "plausus equorum qui complosi", significant falsa quae ex ultimo naturali seu sensuali, et argumentationes inde, quod destructa.

[34] Apud Amos,

"Num current in petra equi? num arabit bobus? quia convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium" (6:12):

"Num current in petra equi?" significat num aliquis intellectus veri; "num arabit bobus?" significat num aliqua perceptio boni: quod haec significentur, patet, nam sequitur, "quia convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium"; "convertere in fel judicium" significat in falsum vertere verum, et "convertere fructum justitiae in absinthium" significat bonum in malum.

[35] Apud Davidem,

"Posuisti oppressionem super lumbos nostros, equitare fecisti hominem in capite nostro; introivimus in ignem et aquas; eduxisti tamen nos in latitudinem" (Psalmuss 66:11, 12):

describitur ita captivitas spiritualis, et inde liberatio; captivitas spiritualis est quando mens occluditur ne percipiat bonum et intelligat verum, liberatio ab illa est quando mens aperitur; per "oppressionem super lumbos" significatur quod nulla perceptio boni amoris, "lumbi" enim et "femora" significant bonum amoris: per "equitare facere hominem in capite nostro" significatur quod nullus intellectus veri; per "hominem" hic significatur intelligentia ex proprio, quae nulla intelligentia est, et simile per "caput": quia haec significantur, ideo dicitur, "intravimus in ignem et aquas"; "in ignem" est in mala quae ex amore sui, et "in aquas" est in falsa: liberatio inde intelligitur per "eduxisti tamen nos in latitudinem"; "latitudo" significat verum, ut supra.

[36] Apud Esaiam,

"Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur, et confidunt super curru sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam ( 17 non) quaerunt;... nam Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non spiritus" (31:1, 3):

per "Aegyptum" in Verbo significatur scientificum quod in naturali homine, et inde quoque naturalis homo; et quia naturalis homo cum scientifico quod in illo non habet aliquem intellectum, sed modo cogitationem ex memoria, quae est species imaginationis ex objectis visus et auditus, quae quia est infra spiritualem, in quo tamen resident omnia bona et vera caeli et ecclesiae, inde per "Aegyptum" in plerisque locis significatur scientificum falsum; nam cum spiritualis homo non influit, vertuntur scientifica naturalis hominis in mere falsa, et cogitationes ejus in confirmationes falsi et in ratiocinationes ex illis contra vera: inde constare potest quid per "equos Aegypti" et per "currus" ejus significatur, nempe quod per "equos" scientifica falsa, et per "currus" doctrinalia ex quibus ratiocinationes contra vera; qui itaque tales sunt, non quaerunt aliunde vera quam ex se; proprium enim cujusvis in naturali homine residet, et non proprium in spirituali; quapropter pro veris arripiunt falsa et pro bonis mala, et haec dicunt bona et illa dicunt vera, ac sibi, quia suo proprio, fidunt: haec significantur per "Vae descendentibus in Aegyptum, et super equis innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi valde"; "equi ibi sunt scientifica falsa, et "currus" sunt doctrinalia inde, ac "equites" sunt ratiocinationes ex illis contra vera: quare etiam dicitur, "Aegyptus est homo et non Deus, et equi ejus sunt caro et non spiritus", per quod significatur quod mere naturale et non spirituale eis insit, inde nec aliquid vitae; "homo" significat naturalem hominem, et "caro" proprium ejus, "Deus" et "spiritus" significant Divinum spiritualem 18 hominem et inde vitam; et quoniam illi sibi confidunt, et non Domino, dicitur "Non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam ( 19 non) quaerunt.

[37] Ex his nunc videri potest quid significatur per "equos, currus et exercitus Pharaonis", apud Mosen,

"Gloriosus reddar in Pharaone et in exercitu ejus, ... et in equitibus ejus... Et persecuti sunt Aegyptii" filios Israelis, "et venerunt post illos equi Pharaonis, currus ejus, et equites ejus, in medium maris;... et Jehovah... removit rotam curruum ejus, ut ducerent cum difficultate ... et cum Moses extendit manum super mare reversae sunt aquae, et operuerunt currus et equites cum universo exercitu Pharaonis" (Exodus 14:17, 18, 23, 25, 20 2728);

et apud eundem,

"Cecinit Moses et filii Israelis canticum hoc Jehovae;... Cantando cantabo Jehovae, quia exaltando exaltavit Se, equum et equitem ejus projecit in mare, ... et currus et exercitum ejus" (Exodus 15:1, 4, 19, 21):

quid per "equos et currus Pharaonis seu Aegypti" significatur, supra dictum est; per "exercitum" ejus significantur omnia falsa in genere et in specie; et per "mare" significatur damnatio et infernum, ubi omnes sunt in proprio, quia in naturali homine separato a spirituali, et inde in omnis generis malis et falsis. Simile per "equos Aegypti" significatur in his, apud Mosen,

"Si 21 dixeris, Ponam super me regem ponendo 22 pones super te regem quem elegerit Jehovah Deus tuus...; modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos" (Deuteronomius 17:14-16):

haec dicta sunt de rege, quia per reges repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et per "reges" inde significantur vera ex bono a Domino (videatur supra, n. 31); et quia vera ex bono resident in spirituali homine, ut supra dictum est, et scientifica quae sunt naturalis hominis ei inservient sicut servi suo 23 domino, inde dicitur, "modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos", per quae significatur, modo ne a spirituali homine fiat naturalis, et semet ipsum ducat, et suo proprio fidat et non Domino; ita ne vera quae spiritualis hominis serviant naturali, et non scientifica quae naturalis hominis spirituali, hoc enim secundum ordinem est, illud autem contra ordinem. Similia per "equos Aegypti" significantur alibi in Verbo (Ut Jeremias 46:4, 9; Ezechiel 17:15; 23:20).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.
22. The editors made a correction or note here.
23. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232