Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 962

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 962  

← Předchozí   

962. SECUNDUM MEMORABILE:-

Quoniam a Domino datum est mihi videre mirabilia quae in Caelis et sub Caelis sunt, et mandato me oportet memorare quod visum est. Visum est Palatium magnificum, et in ejus intimo templum; in medio hujus erat mensa et auro, super qua erat Verbum, cui adstabant bini angeli. Circum illam erant solia in triplici ordine: solia primi ordinis erant obtecta panno holoserico purpurei coloris, solia secundi ordinis panno holoserico caerulei coloris, et solia tertii ordinis panno albo.

Sub tecto alte super mensam apparuit aulaeum expansum, fulgens ex lapidibus pretiosis, ex quorum splendore effulsit sicut iris cum serenatur Caelum post pluviam. Subito tunc visi sunt totidem ex Clero sedentes super soliis, omnes induti veste ministerii sacerdotalis. Ad unum latus erat cimeliarchium, ubi stetit Angelus custos, et inibi in pulchro ordine jacebant vestes splendidae.

Erat Concilium convocatum a Domino; et audivi vocem e Caelo dicentem, "Deliberate."

Sed dicebant, "De quibus."

Dictum est, "De Domino et de Spiritu Sancto." At cum de illis cogitabant, non erant in illustratione; quare supplicabant; et tunc Lux descendit e Caelo, quae primum illuminabat occipitia illorum, et postea tempora, et demum facies illorum; et tunc inchoabant; ac ut mandatum est, primum de Domino.

Et Propositio et Ventilatio prima fuit, "Quis assumpsit Humanum in Maria Virgine."

Et Angelus stans ad mensam super qua erat Verbum, legit coram illis haec apud Lucam:

Angelus dixit ad Mariam, "Ecce concipies in utero, et paries Filium; et vocabis nomen Ejus Jesum: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et Maria dixit ad Angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco. Et respondens Angelus dixit, Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei," (1:31-32, 34-35);

tum etiam quae apud Matthaeum 1:20-25, et quae ibi in versu 25, legit alte. Praeter haec legit plura ex Evangelistis, ubi Dominus quoad Humanum Suum vocatur "Filius Dei," et ubi Ipse ex Humano Suo Jehovam vocat "Patrem" Suum; ut et ex Prophetis, ubi praedicitur quod Ipse Jehovah in mundum venturus esset, inter quae etiam haec duo, apud Esajam.

"Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus ut liberet nos; Hic Jehovah Quem exspectavimus: exultemus et laetemur in Salute Ipsius," (25:9).

"Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro: revelabitur enim Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul: ecce Dominus Jehovih in forti venit; sicut Pastor gregem Suum pascet," (40:3, 5, 10-11).

Et Angelus dixit, "Quoniam Ipse Jehovah in Mundum venit, et assumpsit Humanum, et per id salvavit et redemit homines, ideo Ipse apud Prophetas vocatur 'Salvator' et 'Redemptor.' "Et tunc coram illis legit haec sequentia:

"Tantummodo inter te Deus, et praeterea non Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis salvator," (Esaias 45:14-15);

"Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me; Deus justus et Salvator, non praeter Me," (Esaias 45:21-22);

"Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator," (Esaias 43:11);

"Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me," (Hoschea 13:4);

"Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus," (Esaias 49:26; 60:16);

"Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius," (Esaias 47:4);

"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius," (Jeremias 50:34);

"Jehovah, Petra mea et Redemptor meus," (Psalm 19:15 (B.A. 14));

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus," (Esaias 48:17; 43:14; 49:7; 54:8);

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum," (Esaias 63:16);

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso, (Esaias 44:24);

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus," (Esaias 44:6);

"Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur," (Esaias 54:5);

"Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnabit Rex: et hoc Nomen Ipsius Jehovah Justitia nostra," (Jeremias 23:5-6; 33:15-16);

"In die illo erit Jehovah in Regem super totam terram: in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum," (Sacharias 14:(8,) 9).

Ex his et illis sedentes super soliis confirmati unanimiter dixerunt, quod Ipse Jehovah assumpserit Humanum ad salvandum et redimendum homines.

Sed tunc audita est vox ex Romano Catholicis, qui occultaverant se in angulo templi, dicens, "Quomodo potest Jehovah Pater Homo fieri; estne Creator universi."

Et convertit se unus ex sedentibus super soliis secundi ordinis, et dixit, "Quis tunc."

Et ille et angulo respondit, "Filius ab aeterno."

Sed responsum tulit, "Estne Filius ab aeterno secundum vestram confessionem etiam Creator universi; et quid Filius aut Deus natus ab aeterno; et quomodo apud eundem: potest Divina Essentia, quae est Una et Individua, separari, ac aliquid Ejus descendere et suscipere Humanum, et non simul tota.

Altera Ventilatio de Domino erat, annon sic Deus Pater Ipse unum sunt, sicut anima et corpus unum sunt. Dixerunt, quod hoc consequens sit, quia a Patre est Anima.

Et tunc unus ex illis qui sedebant super soliis in tertio ordine, legebant et Symbolica Fide, quae Athanasiana vocatur, haec: "Tametsi noster Dominus Jesus Christus Filius Dei est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est Unus Christus, imo est prorsus Unus, est Una Persona; quoniam sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Deus et Homo est Unus Christus.'"

Dixit legens, quod haec Fides recepta sit in universo Christiano orbe etiam a Romano Catholicis. Et dixerunt tunc, "Quid pluribus opus est; sunt Deus Pater et Ipse Unum, sicut Anima et Corpus unum sunt." Et dixerunt, "Quia ita est, videmus quod Humanum Domini sit Divinum, quia est Humanum Jehovae; tum quod Dominus quoad Divinum Humanum adeundus sit, et quod sic et non aliter adiri possit Divinum quod Pater vocatur."

Hoc illorum conclusum confirmavit Angelus per plura adhuc ex Verbo, inter quae fuerunt haec; apud Esajam:

"Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis, Cujus Nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis," (9:5 (B.A. 6));

apud eundem:

"Tu Pater noster; Abraham non cognovit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a Saeculo Nomen Tuum," (63:16);

et apud Johannem:

"Jesus dixit, Qui credit in Me, credit in Ipsum Qui misit Me; et qui videt Me, videt Ipsum Qui misit(1) Me," (Johannes 12:44-45);

"Dixit Philippus ad Jesum, Monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem. Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me," (Johannes 14:8-11);

et demum hoc:

"Jesus dixit, Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me," (Johannes 14:6).

His auditis dixerunt omnes uno ore et corde, quod Humanum Domini sit Divinum, et quod Hoc adeundum sit ut adeatur Pater; quoniam Jehovah Deus, Qui est Dominus ab aeterno, per Illud Se misit in mundum, et Se fecit visibilem oculis hominum, et sic accessibilem; pariter fecit Se visibilem et sic accessibilem in forma Humana coram antiquis, sed tunc per Angelum.

Post haec sequebatur Deliberatio de Spiritu Sancto. Et primum detecta est plurium idea de Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto, quae erat sicut Deus Pater sederet in alto, et Filius ad dextram Ejus, et a Se emitterent Spiritum Sanctum ad illustrandum et docendum homines.

At tunc audita est vox e Caelo, dicens, "Non sustinemus illam cogitationis ideam; quis non scit quod Jehovah Deus sit Omnipraesens: qui hoc scit et agnoscit, etiam agnoscet quod Ipse illustret et doceat, et quod non sit Deus intermedius, distinctus ab Ipso, et minus a duobus, ut persona a persona; quare removeatur prior idea quae est vana, et recipiatur haec quae est justa, et videbitis hoc clare."

Sed tunc iterum audita est vox ex Romano Catholicis, qui se in angulo templi occultaverant, dicens, "Quid tunc est 'Spiritus Sanctus,' Qui in Verbo nominatur apud Evangelistas et apud Paulum, a Quo tot docti e Clero, imprimis a nostro, se dicunt duci; quis hodie in Christiano orbe Spiritum Sanctum et Ejus operationem negat."

Ad haec convertit se unus et illis qui super soliis secundi ordinis sedebant, et dixit, "Spiritus Sanctus est Divinum procedens a Jehovah Domino. Vos dicitis quod Spiritus Sanctus sit Persona per se et Deus per se; sed quid est Persona exiens et procedens a Persona, nisi operatio exiens et procedens. Non potest una persona et altera per alteram exire et procedere, sed operatio potest. Aut quid est Deus exiens et procedens a Deo nisi Divinum exiens et procedens. Non potest unus Deus ab altero per alterum exire et procedere, sed Divinum potest. Estne Divina Essentia Una et Individua: et quia Divina Essentia seu Divinum Esse est Deus, estne Deus Unus et Individuus."

His auditis, sedentes super soliis unanimiter concluserunt quod Spiritus Sanctus non sit Persona per se, nec Deus per se, sed quod sit Sanctum Divinum exiens et procedens et Unico Deo Omnipraesente, Qui est Dominus.

Ad haec dixerunt Angeli stantes ad mensam auream, super qua erat Verbum, "Bene; non legitur ullibi in Veteri Foedere quod Prophetae locuti sint Verbum ex Spiritu Sancto, sed et Jehovah Domino; et ubi in Novo Foedere dicitur 'Spiritus Sanctus,' intelligitur Divinum procedens, quod est Divinum illustrans, docens, vivificans, reformans et regenerans."

Post hoc successit altera ventilatio de Spiritu Sancto, quae erat, A Quo procedit Divinum, quod vocatur Spiritus Sanctus; num ex Divino quod Pater vocatur, vel ex Divino Humano quod Filius. Et cum hoc ventilabant, affulsit lux e Caelo, ex qua viderunt, quod Sanctum Divinum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, procedat ex Divino in Domino per Ipsius Humanum glorificatum, quod est Divinum Humanum, comparative sicut omne activum procedit et anima per corpus apud hominem.

Hoc Angelus stans ad mensam confirmavit ex Verbo per haec:

"Quem misit Pater, verba De loquitur: non ex mensura dedit Illi Spiritum; Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius, (Johannes 3:34-35);

"Exibit Virga de trunco Jischaji; quiescet super Ipso Spiritus Jehovae, Spiritus Sapientiae et Intelligentiae, Spiritus Consilii et Virtutis," (Esaias 11:1-2);

Quod Spiritus Jehovae datus sit super Illum, et quod esset in Illo, (Esaias 42:1; 59:19-20; 61:1; Luca 4:18);

Quando venerit Spiritus Sanctus, Quem Ego missurus sum vobis a Patre," (Johannes 15:26);

"Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet Mea sunt; propter hoc dixi, quod ex Meo accepturus sit et annuntiaturus vobis," (Johannes 16:14-15);

"Si abivero, mittam Paracletum ad vos," (Johannes 16:7);

Paracletus est Spiritus Sanctus, (Johannes 14:26);

"Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat," (Johannes 7:39);

Post glorificationem, "Jesus inspiravit, et dixit discipulis, Accipite Spiritum Sanctum," (Johannes 20:22).

Quoniam Divina Operatio Domini et Divina Omnipraesentia Ipsius per "Spiritum Sanctum" intelligitur, ideo cum ad discipulos locutus est de Spiritu Sancto, Quem a Deo Patre missurus est, etiam dicit,

"Non relinquam vos orphanos; abeo et venio ad vos: et in die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me et Ego in vobis," (Johannes 14:18, 20, 28).

Et mox antequam abivit a mundo, dixit,

"Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad Consummationem saeculi," (Matthaeus 28:20).

His coram illis lectis, dixit Angelus, "Ex his et pluribus aliis et Verbo, patet quod Divinum quod vocatur Spiritus Sanctus procedat ex Divino in Domino per Divinum Humanum Ipsius."

Ad haec sedentes super soliis, dixerunt, "Hoc est Divina Veritas."

Demum factum est Decretum, hoc: -"Quod et deliberatis in hoc Concilio clare viderimus, et inde pro Sancta Veritate agnoscamus, quod in Domino nostro Jesu Christo sit Divina Trinitas, quae est, Divinum a Quo Quod vocatur Pater, Divinum Humanum Quod est Filius, et Divinum procedens Quod est Spiritus Sanctus: ita est Unus Deus in Ecclesia."

Postquam haec in magnifico illo Concilio conclusa sunt, surrexerunt; et venit Angelus custos ex cimeliarchio, et apportabat cuivis ex illis qui super soliis consederunt vestes splendidas, hic et ibi intertextas filis aureis; et dixit, "Accipite vestes nuptiales." Et deducti sunt in gloria in Novum Caelum Christianum, cum quo Ecclesia Domini in terris, quae est Nova Hierosolyma, conjuncta erit.

(Vers. 21.) "GRATIA DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS AMEN."

(Odkazy: Revelation 15:5)


Přejděte do sekce / 962  

← Předchozí   

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Apocalypsis Revelata 21, 839


   Parallel Passages:

Summaria Expositio 120

Vera Christiana Religio 188

Other New Christian Commentary

Přeložit: