Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 567

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

567. CAPUT XIII.1. Et Vidi ex Mari Bestiam ascendentem, habentem capita septem, et cornua decem, et super cornubus suis decem diademata, et super capitibus suis nomen blasphemiae.

2. Et Bestia, quam vidi, erat similis pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis; et dedit illi Draco virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam.

3. Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem, et plaga mortis ejus sanata est; et admirata est tota terra post Bestiam.

4. Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae, et adoraverunt Bestiam, dicentes, Quis similis est Bestiae, quis potest pugnare cum ea.

5. Et datum ei os loquens magna et blasphemias, et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos.

6. Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum, blasphemare Nomen Ipsius, et Tabernaculum Ipsius, et eos in Caelo habitantes.

7. Et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos; et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem.

8. Et adorabunt eam omnes habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni, occisi a fundatione mundi.

9. Si quis habet aurem audiat.

10. Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit; si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi: hic est patientia et fides sanctorum.

11. Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra, et habebat cornua duo similia Agno, et loquebatur sicut Draco.

12. Et potestatem prioris Bestiae omnem facit coram illo, et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus.

13. Et facit signa magna, ut et ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus;

14. Et seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram Bestia, dicens habitantibus super terra facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit.

15. Et datum ei dare spiritum imagini Bestiae, ut et loquatur imago Bestiae, et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur.

16. Et facit omnes parvos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos, ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum.

17. Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus.

18. Hic sapientia est; habens intelligentiam computet numerum Bestiae, numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenta sexaginta sex.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

CONTINUATUR IN HOC CAPITE DE DRACONE, ET DESCRIBITUR DOCTRINA ET FIDES, QUAE PER ILLUM INTELLIGITUR; QUALIS ILLA EST APUD LAICOS, ET POSTEA QUALIS APUD CLERICOS:

PER "BESTIAM EX MARI ASCENDENTEM" DESCRIBITUR DOCTRINA ET FIDES ILLA APUD LAICOS (a vers. 1 ad 10);

ET PER "BESTIAM E TERRA," ILLA APUD CLERICOS (vers. 11-17);

TUM DE FALSIFICATIONE VERI VERBI AB HIS (vers. 18).

CONTENTA SINGULORUM VERSUM.

1. "Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem," significat Laicos, in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione (567); "habentem capita septem," "significat insaniam ex meris falsis (568); "et cornua decem,"

significat potentiam multam (569); "et super cornubus suis decem diademata," significat potentiam falsificandi multa vera Verbi (570); "et super capitibus suis nomen blasphemiae," significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam (571).

2. "Et Bestia quam vidi, similis pardo," significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis (572); "et pedes ejus sicut ursi," significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto (573); "et os ejus sicut os leonis," significat ratiocinationes ex falsis sicut ex veris (574); "et dedit illi Draco virtutem suam. et thronum suum, et potestatem magnam," significat quod haereticum illud per receptionem a Laicis valeat et regnet (575).

3. "Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem," significat quod doctrina de sola Fide non concordet cum Verbo, ubi toties Opera mandantur (576); "et plaga mortis ejus sanata est," significat medelam ejus, de qua (577); "et admirata tota terra post Bestiam," significat quod tunc doctrina et fides illa cum gaudio recepta sit (578).

4. "Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae," significat agnitionem quod sit qualis est data ab antesignanis et docentibus, qui fecerunt illam valere per receptionem a communi caetu (579); "et adoraverunt Bestiam," significat agnitionem a communi caetu, quod sancta veritas sit (580); "dicentes, Quis similis Bestiae, quis potest pugnare cum ea," significat excellentiam illius doctrinae, quia a nemine contradici potest (581).

5. "Et datum ei os loquens magna et blasphemias," significat quod doceat mala et falsa (582); "et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos," significat copiam docendi et faciendi mala et falsa doctrinae istius usque ad finem illius Ecclesiae, dum principium Novae (583).

6. ("Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum et Nomen Ipsius," significat effata illorum, quae sunt scandala, contra Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini, et simul contra omne Ecclesiae ex Verbo, per quod Dominus colitur) (584); "et Tabernaculum Ipsius et eos in Caelo habitantes," significat scandala contra Ecclesiam caelestem Domini et contra Caelum (585).

7. "Et datum ei bellum facere cum sanctis et vincere illos," significat quod impugnaverint Divina vera Verbi et prostraverint illa (586); "et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem," significat sic dominium super omnia Ecclesiae, tam quae ejus doctrinae quam quae ejus vitae sunt (587).

8. "Et adorabunt(1) eam omnes habitantes super terra quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni," significat quod omnes haereticum illud pro sancto Ecclesiae agnoverint, praeter illos qui crediderunt in Dominum (588); "occisi a fundatione mundi," significat Divinum Humanum Domini non agnitum ab instauratione Ecclesiae (589).

9. "Si quis habet aurem audiat," significat quod ad haec attendant qui volunt sapere (590).

10. "Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit," significat quod qui haereticum illud alios a bene credendo et a bene vivendo abducit, a suismet falsis et malis in Infernum abducatur (591); "si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi," significat quod qui per falsa destruit animam alterius, per falsa destruatur et pereat (592); ("hic est patientia et fides sanctorum," significat quod homo Novae Ecclesiae Domini per tentationes ab illis exploretur qualis est quod vitam et quoad fides) (593).

11. "Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra," significat Clericos qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et Salvatione (594); "et habebat duo cornua similia Agno, et loquebatur sicut Draco," significat qua loquantur, doceant et scribant ex Verbo, sicut Divinum Verum Domini foret, et tamen est verum falsificatum (595).

12. "Et potestatem prioris Bestiae omnem facit 1 coram illo," significat quod confirmaverint dogmata, et quod per id valeant (596); "et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus," significat quod constabilitum sit ex confirmationibus quod pro sancto Ecclesiae agnosceretur, quod a communi caetu receptum est (597).

13. "Et facit signa magna," significat testificationes quod vera sint quae docent, tametsi sunt falsa, (598); "ut (et) ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus," significat contestationes quod falsa illorum sint vera (599).

14. "Et(3) seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram Bestia," significat quod per testificationes et contestationes inducant homines Ecclesiae in errores (600); "dicens habitantibus super terra facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit," significat quod adducant homines Ecclesiae pro doctrina recipere, quod Fides sit unicum medium salutis, propter causam de qua (601).

15. "Et datum et dare spiritum imagini Bestiae, ut et loquatur imago Bestiae," significat quod permissum sit illis confirmare doctrinam illam per Verbum, ex quo sicut vivificata docetur (602); "et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur," significat quod pronuntient damnationem super illos qui non doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae agnoscunt (603).

16. "Et facit omnes parvos et magnos. et divites et pauperes, et liberos et servos," significat omnes in illa Ecclesia ex quacunque conditione, eruditione et intelligentia sunt (604); "ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum," significat quod nemo pro Christiano Reformato agnoscatur, nisi qui fide et amore recipit doctrinam illam (605).

17. "Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem, aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus," significat quod nemini liceat ex Verbo docere nisi qui agnoscit illam, ac jurat in fidem et amorem ejus, aut in tale quod ei conforme est (606).

18. "Hic sapientia est," significat quod sapientis sit ex illis quae in hoc capite dicta et explicata sunt, videre et intelligere, qualis est doctrina et fides de Deo et de Salvatione apud Clericos (607); "habens intelligentiam computet numerum Bestiae," significat quod qui in illustratione a Domino est, cognoscere possit quale confirmationum istius doctrinae et fidei ex Verbo apud illos (608); "numerus enim hominis est," significat quale Verbi et inde Ecclesiae (609); "numerus ejus sexcenta sexaginta sex," significat quale hoc, quod ab illis omne verum Verbi falsificatum sit (610)

EXPLICATIO.

(Vers. 1) "Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem," significat Laicos in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione. - Quid et qualis fides Draconis, videatur (537). De eadem fide continuatur in hoc capite; et per "hanc Bestiam," quae "visa est ascendere ex Mari," intelligitur illa fides apud Laicos, at per "Bestiam ex terra" (de qua vers. 11), intelligitur illa fides apud Clericos. Quod continuetur hic de Dracone, patet ex his in hoc capite: quod "Draco dederit Bestiae ascendenti ex Mari virtutem suam, et thronum, et potestatem magnam," (vers. 2); et quod "adoraverint Draconem, qui dedit potestatem Bestiae," (vers. 4) et de "Bestia ex Terra," quod illa "locuta sit sicut Draco," (vers. 11); et quod "potestatem prioris Bestiae omnem fecerit coram Dracone," (vers. 12). Quod sint Laici qui per "Bestiam ex Mari" intelliguntur, et Clerici qui per "Bestiam ex Terra," est quia per "mare" significatur Externum Ecclesiae, ac per "terram" Internum ejus (398, et alibi); ac in externis doctrinae Ecclesiae sunt Laici, et in internis ejus sunt Clerici; quare etiam "Bestia ex Terra" in sequentibus vocatur" Pseudopropheta." Quod sint qui in Ecclesiis Reformatorum, est quia de Reformatis agitur usque ad cap. 16, inclusive, et de Romano Catholicis cap. 17 et 18; et postea de Ultimo Judicio, et demum de Nova Ecclesia. Quod visi sint ut "Bestiae," est quia Draco est bestia, et quia "bestia" in Verbo significat hominem quoad ejus affectiones, bestiae innocuae et utiles illum quoad affectiones bonas, ac bestiae noxiae et inutiles illum quoad affectiones malas; quare homines Ecclesiae in genere dicuntur "oves," ac caetus ex illis "grex," et docens vocatur "pastor." Inde etiam est quod Verbum quoad ejus potentiam, affectionem, intellectum et sapientiam, supra describatur per "quatuor Animalia," quae erant "Leo, Vitulus, Aquila et Homo," (4); 2 et quod Intellectus Verbi per "Equos," (6). Causa est, quia affectiones hominis in mundo spirituali e longinquo apparent sicut bestiae, ut prius saepius dictum est; ac bestiae in se spectatae non sunt nisi quam formae affectionum naturalium, homines autem non solum sunt formae affectionum naturalium, sed etiam simul spiritualium. Quod homines quoad affectiones intelligantur per "bestias," constare potest ex his locis:

"Pluviam benevolentiarum stillare facis 3 haereditatem Tuam laborantem confirmabis, Bestia (Caetus Tuus) habitabunt in ea," (Psalm. 68:10-11 (B.A. 9-10));

"Mihi omnis Fera sylvae, Bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, Bestia agrorum Meorum Mecum," (Psalm. 50:10 (,11));

"Aschur cedrus in Libano, alta facta est altitudo ejus, in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes Bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae," (Ezechiel 31:3-6, 10, 13; 4 Daniel 4:7-13);

"Feriam illis foedus in die illo cum Bestia agri, et cum Avi caelorum, et desponsabo te Mihi in aeternum," (Hoschea 2:18-19); 5

"Gaude et laetare, ne timete Bestiae agrorum Meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti," (Joel 2:21-22); 6

"In die illo erit magna tumultuatio, Jehudah pugnabit contra Hierosolymam, et erit plaga Equi, Muli, Cameli, et omnis Bestiae; deinde omnis residuus ascendet Hierosolymam," (Sacharias 14:13-16); 7

"Abominabuntur eum Avis, et omnis Bestia terrae eum contemnet," (Esaias 18:6);

"Tu, fili hominis, dic Avi omnis alae, et omni Bestiae agri, Congregamini ad sacrificium Meum super montibus Israelis; sic dabo gloriam Meam inter gentes," (Ezechiel 39:17-21);

"Jehovah congregat expulsos Israelis, omnis Bestia agrorum Meorum venite," (Esaias 56:8-9);

"Jehovah perdet Aschurem, requiescet in medio ejus omnis Fera gentis, tam Platea quam Anataria in malogranatis ejus," (Zephanias 2:13 (, 14));

"Oves dispersae sunt sine Pastore, et in cibum omni Ferae agri," (Ezechiel 34:5, 8);

"Super facies agri projiciam te, et habitare faciam super te omnem Avem Caelorum, et satiabo ex te Feram omnis terrae," (Ezechiel 32:4); (Tum, 5:17; 29:5; 33:27; 39:4; Jeremias 15:3; 16:4; 19:7; 27:5-6) 8

"Hostis opprobio afficit Jehovam: ne des Bestiae animam turturis," (Psalm. 74:18-19);

"Vidi in visione quatuor Bestias ascendentes ex Mari; prima erat sicut Leo cui alae aquilae, altera similis Urso, tertia sicut Pardus, et quarta terribilis," (Daniel 7:2-7); 9

Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum, "et erat cum Bestiis, et Angeli ministrabant Ipsi," (Marcus 1:12-13);

non erat cum bestiis, sed cum Diabolis, qui hic per "bestias" intelliguntur.

Praeter aliis in locis, ubi "bestiae" et "ferae" nominantur, ut Esaias 35:9; 43:20; Jeremias 12:4, 8-10; Ezechiel 8:10; 34:23, 25, 28; 38:18-20; Hoschea 4:2-3; 13:8; Joel 1:16, 18, 20; Habakuk 2:17; Daniel 2:37-38; Psalm. 8:7-9 (B.A. 6-8); Psalm. 80:14 (B.A. 13); Psalm. 104:10-11, 14, 20, 25; Psalm. 148:7, 10; Exodus 23:28-30; Leviticus 26:6; Deuteronomius 7:22; 32:24. 10

In illis locis per "bestias" significantur homines quoad affectiones. Per "hominem et bestiam" simul significatur homo quoad affectionem spiritualem et quoad affectionem naturalem, in sequentibus locis: Jeremias 7:20; 21:6; 27:5; 31:27; 32:43; 33:10-12; 36:29; 11 50:3; Ezechiel 14:13, 17, 19; 25:13; 32:13; 36:11; Zephanias 1:2-3; Sacharias 2:8 (B.A. 4); 12 8:9-10; Jonas 3:7-8; Psalm. 36:7 (B.A. 6); Numeri 18:15.

Per omnes bestias quae sacrificabantur, significatae sunt affectiones bonae; similiter per bestias quae comedebantur; et vicissim, per bestias quae non comedendae erant, (Leviticus 20:25-26).

Poznámky pod čarou:

1. facit pro "fecit"

2. (cap. iv) pro "cap. iv. et Homo, cap. iv."

3. facis pro "faciam"

4. 3-6 pro "2 ad 6"

5. 18, 19 pro "8, 9"

6. 2:21, 22 pro "1:21, 22, 23"

7. 13-16 pro "13, 14, 15"

8. 27:5, 6 pro "24:5, 8"

9. 2-7 pro "3, 4, 5"

10. 22 pro "27" et xxxii. pro "xxii."

11. 36:29 pro "38:14"

12. 8 pro "7, 8"

  
/ 962  
  

Bible

 

Jeremias 21:6

Studie

       

6 Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiæ pestilentia magna morientur.