Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 422

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Poznámky pod čarou:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 674

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

674. (Vers. 8.) "Et impletum est Templum fumo ex gloria Dei et virtute Ejus," significat intimum Caeli plenum Divino Vero spirituali et caelesti a Domino. -Per "Templum" significatur intimum Caeli, de quo supra (669); per "fumum" significatur Divinum in ultimis, de quo sequitur; per "gloriam" significatur Divinum Verum spirituale (249, 629); et per "virtutem" significatur Divinum Verum caeleste (373); inde per "impletum est Templum fumo ex gloria Dei et virtute Ejus," significatur intimum Caelum plenum Divino Vero spirituali et caelesti. Quod "fumus" significet Divinum verum in ultimis, est quia "ignis", a quo fumi sunt, significat amorem; "ignis Altaris holocausti" amorem caelestem (395, 494); et "ignis Altaris suffitus" amorem spiritualem (277, 392, 394); quod "fumus" illa significet, constare potest ex his locis:

"Creabit Jehovah super omne habitaculum montis Zionis nubem interdiu, ac Fumum et splendorem ignis noctu; nam super omni gloria obtegumentum," (Esaias 4:5);

Commoti sunt postes liminum a voce clamantium Seraphim. ac domus impleta est Fumo, (Esaias 6:4);

"Ascendit Fumus suffituum cum precibus sanctorum 1 e manu Angeli coram Deo," (Apocalypsis 8:4);

"Linum Fumigans non exstinguet; in veritatem proferet judicium," (Esaias 42:3).

Quod "fumus" in opposito sensu significet falsa concupiscentiarum, videatur supra (422); et falsa oriunda ex fastu propriae intelligentiae (452); praeterea "fumus" significat simile cum "nube" in multis locis.

674b. Et nemo potuit ingredi in Templum donec consummarentur septem plagae septem Angelorum" significat in eo gradu ibi, ut ultra non sustineri posset, et hoc usque dum post devastationem finis illius Ecclesiae visus. -Per quod "nemo posset ingredi in Templum" significatur quod intimum Caeli plenum esset Divino Vero Spirituali et Caelesti, in eo gradu ut ultra non sustineri posset; per "Templum" significatur, hic ut supra, intimum Caeli; per "donec consummarentur septem plagae septem Angelorum" significatur hoc usque post devastationem finis Ecclesiae (658); et per "septem plagas septem Angelorum" significantur mala et falsa quae devastant Ecclesiam et faciunt finem ejus (657).

Poznámky pod čarou:

1. sanctorum pro "Angelorum"

  
/ 962