Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 321

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

321. "Et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo" significat exstinctionem vitae spiritualis et inde damnationem. -Per "Mortem" hic significatur mors spiritualis, quae est exstinctio vitae spiritualis: et per "Infernum" significatur damnatio, quae sequitur illam mortem. Est quidem cuivis homini ex creatione, et inde ex nativitate, vita spiritualis; sed vita illa exstinguitur, cum negatur Deus, sanctitas Verbi, et vita aeterna; exstinguitur in voluntate, sed remanet in intellectu, aut potius in facultate intelligendi; per hanc distinguitur homo a bestiis. Quoniam "Mors" significat exstinctionem vitae spiritualis, ac "Infernus" damnationem inde, ideo "Mors" et "Infernus" nominantur simul in aliquibus locis, ut in his:

"E manu Inferni redimam eos, e Morte liberabo eos: ero pestis tua Mors, ero exitium tuum Inferne," (Hoschea 13:14);

"Circumdederunt me funes Mortis; funes Inferni circumdederunt me; praevenerunt me laquei Mortis," (Psalm. 18:5-6 (B A. 4, 5); Psalm. 116:3); 1

"Sicut pecus in Inferno ponentur, Mors pascet eos; Infernus pro habitaculo illi, verum Deus redimet animam meam e manu Inferni," (Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15));

"Habeo claves Inferni et Mortis," (Apocalypsis 1:18).

Poznámky pod čarou:

1. 3 pro "1"

  
/ 962  
  

Bible

 

Actus Apostolorum 4:12

Studie

       

12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.