Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 281

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

281. "Quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo," significat liberationem ab Inferno, et salvationem per conjunctionem cum Ipso. - Quid in specie significatur per singula illa, non opus est per Sensum spiritualem evolvere, ut quid per occisum esse," "redimere nos Deo," et quid per "sanguinem Ipsius," sunt enim arcana, quae non apparent in Sensu literae; satis est quod sit Redemptio quae ita describitur; et quia Redemptio, est liberatio ab Inferno, et salvatio per conjunctionem cum Domino; sunt haec quae significantur. Hic solum ex Verbo confirmabitur, quod Ipse Jehovah in mundum venerit, natus sit Homo, et factus Redemptor et Salvator omnibus qui per vitam charitatis et ejus fidem conjunguntur Divino Humano Ipsius, et quod Jehovah sit Dominus ab aeterno; proinde quod Divinum Humanum Domini, cum Quo erit conjunctio, sit Divinum Humanum Ipsius Jehovae: hic itaque adducentur loca quae confirmant quod Jehovah et Dominus unum sint; et quia unum sunt et non duo, quod Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, per assumptionem Humani, sit Redemptor et Salvator; hoc patet ex his:

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum," (Esaias 63:16);

"Sic dixit Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus," (Esaias 44:6); 1

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus et Formator tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso," (Esaias 44:24);

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus," (Esaias 48:17)

"Jehovah Petra mea et Redemptor meus, (Psalm. 19:15 (B.A. 14)); 2

"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius," (Jeremias 50:34);

"Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur," (Esaias 54:5);

Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus, fortis Jacobi," (Esaias 49:26; 60:16);

"Quod ad Redemptorem nostram, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius," (Esaias 47:4);

"Cum misericordia aeternitatis miserebor: sic dixit Redemptor tuus Jehovah," (Esaias 54:8);

"Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis," (Esaias 43:14);

"Dixit Jehovah Sanctus Israelis, Redemptor vester," (Esaias 49:7);

"Redemeras me Jehovah (Deus) veritatis," (Psalm. 31:6 (B.A. 5));

"Speret Israel in Jehovah, quia plurima cum Ipso Redemptio est, Ille Redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus," (Psalm. 130:7-8);

"Domine surge in auxilium nobis, et Redime nos propter misericordiam Tuam," (Psalm. 44:27 (B.A. 26));

"Dixit Jehovah Deus, "E manu Inferni Redimam eos, e morte Redimam eos," (Hoschea 13:4, 14);

"Jehovah exaudi vocem meam, Redimet animam meam," (Psalm. 55:18-19 (B.A. 17-18)).

(Tum Psalm. 49:16 (B.A. 15)); Psalm. 69:19 (B.A. 18); Psalm. 71:23; Psalm. 103:1, 4; Psalm. 107:2; Jeremias 15:20-21).

Quod Dominus quoad Humanum Suum sit Redemptor, in Ecclesia non negatur, quia est secundum Scripturam, et quoque hanc:

"Quis venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui: annus Redemptorum Ejus venit, Hic redemit eos," (Esajas 63:1, 4, 9); 3

"Dicite filiae Sionis, Ecce Salus tua venit, ecce merces Illius cum Illo; et vocabunt illos, populus sanctitatis, Redempti Jehovae," (Esaias 62:11-12);

"Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit, et fecit Redemptionem populo Suo," (Luca 1:68).

(Praeter alibi.)

Plura adhuc loca confirmantia, quod Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, in mundum venerit, et susceperit Humanum, ad redimendum homines, videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (37-46). Jehovah etiam dicitur Salvator in multis locis, quae ob copiam afferre non vacat.

Poznámky pod čarou:

1. 6 pro "2"

2. xix. pro "xv."

3. lxiii. pro "liii."

  
/ 962  
  

Bible

 

Esaias 63:9

Studie

       

9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.