Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 242

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

242. "Et secundum Animal simile Vitulo," significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem. - Per Bestias terrae significantur variae affectiones naturales; Sunt etiam: et per "vitulum" significatur affectio sciendi; haec affectio per vitulum repraesentatur in mundo spirituali, quare etiam illa per "vitulum" significatur in Verbo, ut apud Hoscheam:

"Rependemus Jehovae Vitulos labiorum nostrorum," (14:3 (B.A. 2)); 1

"vituli labiorum" sunt confessiones ex affectione veri. Apud Malachiam:

"Exorietur vobis timentibus Nomen Meum sol justitiae, et sanitas in alis ut crescatis sicut Vituli saginati," (3:20 (B.A. 4:2));

comparatio fit cum "vitulis saginatis," quia per illo significantur qui impleti cognitionibus veri et boni ex affectione sciendi illas. Apud Davidem:

"Vox Jehovae saltare facit cedros Libani sicut Vitulum," (Psalm. 29:6)

per "cedros Libani" significantur cognitiones veri; inde dicitur quod "vox Jehovae illas saltare faciat sicut vitulum;" "vox Jehovae" est Divinum Verum, hic afficiens. Quoniam Aegyptii amaverunt scientias, ideo fecerunt sibi vitulos in signum affectionis illarum; sed postquam coeperunt colere vitulos ut deos, tunc per illos in Verbo significantur affectiones sciendi falsa (Ut Jeremias 46:20-21; 2 Psalm. 68:31 (B.A. 30); et alibi).

Simile itaque significatur per Vitulum quem filii Israelis sibi fecerunt in deserto, (Exodus 32);

Tum simile per Vitulos Samariae, (1 Regnum 12:28-32; Hoschea 8:4, 5; 10:5);

quare dicitur apud Hoscheam:

"Faciunt sibi fusile ex argento, sacrificantes hominem. Vitulos osculantur," (13:2);

"facere sibi fusile ex argento" significat falsificare verum, "sacrificare hominem" significat destruere sapientiam, et "osculari vitulos" significat agnoscere falsa ex affectione. Apud Esajam:

"Ibi pascet Vitulus, ibi cubabit, et consumet ramos ejus," (27:10).

(Simile per Vitulum significatur Jeremias 34:18-20). 3

Quoniam omnis Divinus cultus est ex affectionibus veri et boni, et inde cognitionibus illorum, ideo Sacrificia, in quibus cultus Ecclesiae apud filios Israelis principaliter constabat, fiebant ex variis Bestiis, ut ex agnis, capris, haedis, ovibus, hircis, vitulis, bobus; et ex vitulis, quia significabant affectionem sciendi vera et bona, quae est affectio prima naturalis: haec significabatur per "Sacrificia ex Vitulis," (Exodus 29:11-12; Leviticus 4:3, 13, seq.; 8:14, 4 seq.; 9:2; 16:3; 5 23:18; Numeri 8:8, seq.; 15:24; 28:19-20; Judicum 6:25-28; 6 1 Samuelis 1:25; 16:2; 1 Regnum 18:23-26, 33).

Visum est secundum Animal simile Vitulo, quia Divinum Verum Verbi, quod per illud significatur, afficit animos, ac sic instruit et imbuit.

Poznámky pod čarou:

1. 3 pro "13"

2. 20, 21 pro "20, 22"

3. xxxiv. pro "xxiv."

4. 14 pro "15"

5. 3 pro "1"

6. 28 pro "29"

  
/ 962  
  

Bible

 

Psalmi 68:31

Studie

       

31 Laudabo nomen Dei cum cantico ; et magnificabo eum in laude ;