Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 780

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

780. [Vers. 2.] "Et bestia quam vidi erat similis pardo." Quod significet ratiocinia discordantia, et usque apparentia sicut cohaereant, constat ex significatione "bestiae ex mari ascendentis," de qua hic agitur, quod sint ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (de qua supra, n. 774), hic itaque ratiocinia illa; et ex significatione "pardi," quod sint illa discordantia, et usque apparentia sicut vera. Quod talia significentur per "pardum," est quia pardus quoad pellem est maculis distinctus et variegatus, ex qua variegatione apparet non impulcher; et quia animal saevum est et insidiosum, et prae reliquis celer ad rapiendum, et quia tales etiam sunt qui per ratiocinia solerter callent confirmare dogma de separatione fidei a bonis operibus per ratiocinia ex naturali homine, quod tametsi cum veris discordat, usque per illa faciunt ut illud appareat sicut cum veris cohaereat, ideo illa bestia quoad corpus "similis pardo" apparuit.

(Odkazy: Revelation 13:2; The Apocalypse Explained 774)


[2] Quia haec significantur per "pardum," velim primum per aliqua illustrare quomodo illi qui fidem separant a vita ejus, quae sunt bona opera, per ratiocinia faciunt ut discordantia appareant sicut cohaerentia. Haeretica describuntur multis in locis in Verbo per "idola," quae fabricator per varia format, usque ut appareant in figura hominis, sed quibus tamen non potest indi vita, qua videant, audiant, moveant manus ac pedes, et loquantur. Hoc quoque factum vidi in mundo spirituali a quibusdam qui fidem separaverunt a bonis operibus, et perstitit hoc opus per plures horas; et postquam idolum factum est, apparuit quidem id in conspectu plurium sicut imago hominis, sed coram oculis angelorum sicut monstrum: voluerunt etiam aliquid vitae per artes indere, sed non potuerunt.

[3] Quod talia in mundo spirituali fiant, est quia omnia quae ibi apparent sunt repraesentativa spiritualium, quae sistuntur in formis quales existunt in mundo; inde apparent omnis generis bestiae terrae, et aves caeli; etiam inde apparent domus, in illis conclavia, inque his varia decoramenta; tum horti et paradisi pleni arboribus fructiferis et floribus; apparent etiam mensae, et super illis omnis generis edulia; et innumera alia, quae tamen omnia ex origine spirituali sunt, et inde spiritualium repraesentativa. Ex eo est quod ibi a quibusdam formentur plura, per quae effigiantur spiritualia. Inde est quod etiam illi sistere voluerint fidem separatam a bonis operibus sub imagine hominis, ut ex apparentia illa simplicibus persuaderent ut dogma illud haereticum esset Divinum Verum: nam omne verum a Domino in sua forma est homo; inde angeli, quia receptiones Divini Veri a Domino sunt, formae humanae sunt; immo quicquid apud angelum ex Divino Vero est, talis formae est. (Quod ita sit, constare potest ex pluribus in opere De Caelo et Inferno, in specie ex illis quae ibi, n. 460, dicta sunt.) Quod "idola" in Verbo significent doctrinalia falsa ex propria intelligentia, apparentia sicut vera, videatur supra (n. 587). Haec dicta sunt, ut sciatur quod omnibus haeresibus, et imprimis universali huic de separatione fidei a bonis operibus, per ratiocinia possit induci apparentia, sicut forent ex veris et non ex falsis.

(Odkazy: Heaven and Hell 460; The Apocalypse Explained 587)


[4] Sed illustretur hoc per exemplum. Quis non potest adduci ad credendum quod sola fides sit unicum medium salutis, quia homo non potest a se facere bonum quod in se est bonum? Hoc apparet cuivis ad primum visum quod sit consequens, ac ita cohaerens cum vero; et tunc nescit quod sit ratiocinium ex naturali homine confirmans separationem fidei a bonis operibus, ex quo ratiocinio persuasus homo cogitat quod non opus habeat attendere ad suam vitam, quia habet fidem; sed qui in illa persuasione est, non scit quod facere bonum ex Verbo, hoc est, quia mandatum est in Verbo, sit facere bonum a Domino; et quod sic faciat bonum a se sed usque credat quod sit a Domino. Sed de his plura in sequentibus. Ex paucis his videri potest quomodo per ratiocinia facile induci potest apparentia sicut falsum illud, quod universaliter in Ecclesia Christiana regnat, concordet cum hoc vero, quod omne bonum quod in se bonum est, sit a Domino, et nihil ab homine, et quod ideo homo possit desistere a faciendo bonum, et usque salvari; cum tamen prorsus discordat.

[5] Quod talia per "pardum" significentur, constare potest a sequentibus: Apud Jeremiam,

"Num convertet Aethiops cutem suam, aut pardus maculas suas? Etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere" (xiii. 23)

"Num convertet Aethiops cutem suam?" significat quod malum non possit mutare naturam suam; "Aethiops" est malum in sua forma, quia totus niger; et "cutis," quia est extremum hominis, et correspondet ejus sensuali, est natura ejus; "aut pardus maculas suas?" significat quod falsum mali nec possit mutare; "pardus" hic est falsum ex malo, est enim verum falsificatum per ratiocinia, et "maculae" sunt falsificata; quia utrumque est contra bonum, dicitur, "Etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere:" dicitur quod utrumque sit contra bonum, nempe malum et falsum mali, quia est malum voluntatis, et inde falsum intellectus; malum voluntatis est malum ex natura, et falsum intellectus fit malum per actum, nam voluntas agit per intellectum et facit malum.

(Odkazy: Jeremiah 13:23)


[6] Apud Esaiam

"Erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius; quare commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo..; vitulus, etiam leo juvenis et saginatum una, et puer parvus ducet eos" (xi. 5, 6):

haec de Domino et de Ipsius regno, ac de statu innocentiae et pacis ibi; quod haec de Domino dicta sint, patet a versu 1, hujus capitis, ubi dicitur quod "virga exibit ex trunco Jischaji, et surculus ex radicibus ejus [fructum] feret:" quod "justitia cingulum lumborum Ipsius erit, et veritas cingulum feminum Ipsius, significat quod Divinum Bonum procedens ex Divino Amore Domini conjunget illos in caelo et in ecclesia qui in amore in Ipsum sunt, et quod Divinum Verum procedens ex Ipso conjunget illos in caelo et in ecclesia qui in amore erga proximum sunt; per "justitiam," cum de Domino, intelligitur Divinum Bonum, ac per "lumbos Ipsius" intelliguntur illi qui in amore in Ipsum sunt, per "veritatem" intelligitur Divinum Verum, per "femina Ipsius" intelliguntur qui in amore erga proximum sunt, ac per "cingulum" significatur conjunctio cum illis in caelo et in ecclesia: "quare commorabitur," significat statum pacis, qui est quum nihil mali ab inferno timetur, quia non damnum inferre potest; "lupus cum agno, et pardus cum haedo," significat quod non aliquod malum et falsum nociturum sit illis qui in innocentia et in charitate a Domino sunt; per "lupum" significatur malum quod innocentiae oppositum est, et illum destruere conatur, et per "pardum" intelligitur falsum charitati oppositum, quod per ratiocinia pro fide charitatem destruere conatur, per "annum" significatur innocentia, et per "haedum" charitas; "vitulus etiam et leo juvenis et saginatum una," significat quod falsum infernale non nociturum sit innocentiae naturalis hominis, nec ulli affectioni boni ejus; per "vitulum" significatur innocentia naturalis hominis, per "saginatum" seu "bovem" significatur affectio naturalis hominis, et per "leonem" falsum infernale quoad potentiam et cupidinem destruendi Divinum Verum: "et puer parvus ducet eos," significat statum innocentiae et amoris in Dominum in quo erunt; "puer" significat innocentiam et simul amorem in Dominum, amor enim in Dominum unum facit cum innocentia; nam qui in illo amore, etiam in innocentia sunt, ut sunt illi qui in tertio caelo sunt, qui etiam inde coram oculis aliorum apparent sicut infantes et pueri.

(Odkazy: Isaiah 11:5-6)


[7] Apud Jeremiam,

"Percussit" magnates Hierosolymae "leo de silva, lupus camporum devastabit eos, pardus vigilans contra urbes eorum, omnis qui exiverit discerpetur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, validae factae aversiones" (v. 6):

haec dicta sunt de falsificatione veri in ecclesia; et per "magnates Hierosolymae" intelliguntur illi qui reliquis praeibunt in docendis veris et bonis, et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam: per "leonem e silva," qui percussit magnates, significatur dominium falsi infernalis; per "lupum," qui devastabit, significatur dominium mali inde; utrumque, tam falsum quam malum, destruens vera et bona ecclesiae: per "pardum," qui "vigilat contra urbes," significantur ratiocinia a falsis mali contra vera doctrinae; "urbes" significant doctrinalia, ita vera doctrinae: quod "discerpetur omnis qui exiverit," significat quod quisquis recedit a veris doctrinae a falsis periturus sit: per "praevaricationes" quae multiplicatae, significantur falsificationes veri; per "aversiones" quae validae factae, significantur adulterationes boni; quod falsificationes veri et adulterationes boni per "praevaricationes" et "aversiones" significentur, constat ex versu sequente, ubi dicitur quod "moechati sint, et domum meretricis turmatim intraverint," per quae falsificationes et adulterationes illae significantur.

(Odkazy: Jeremiah 5:6)


[8] Apud Habakuk,

"Cujus leves sunt prae 1 pardis equi,..acuti sunt prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus" (i. 8):

haec de devastatione ecclesiae per adulterationem veri; "gens Chaldaea," de qua haec dicuntur, illam significat: "cujus leves sunt prae pardis equi," significat cupidinem seducendi per ratiocinia, et inde solertiam seducendi; cupido et solertia illorum significatur per quod "leves" et celeres sint, ratiocinia ex naturali homine significantur ibi per "equos;" et quia haec per "equos" significantur, et similia per "pardos," ideo dicitur quod "equi eorum prae pardis leves sint;" "acuti sunt prae lupis vesperae," significat astutiam fallendi per fallacias; fallaciae sensuum hic significantur per "lupos vesperae," quia fallaciae sunt ex sensuali homine, qui in tenebris falsa sicut vera videt; "ut diffundant se equites ejus" significat ut vera Verbi per adulterationem fiant haeretica; per "equites" significantur haereses, quia per "equos" ratiocinationes, per quas confirmantur falsa.

(Odkazy: Habakkuk 1:8)


[9] Apud Danielem,

Tertia bestia e mari ascendens erat "sicut pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo illius" (vii. 6):

describitur ibi per quatuor bestias e mari ascendentes successiva devastatio ecclesiae; et per tertiam hanc bestiam, quae "sicut pardus," significantur similia quae per "pardum" in hoc loco Apocalypseos, nempe ratiocinia discordantia, et usque apparentia sicut cohaereant; "cui alae quatuor, quales avibus, super tergo illius," significat apparentiam intellectus boni et veri ex applicatione sensus litterae Verbi.

(Odkazy: Daniel 7:6)


[10] Apud Hoscheam,

"Ego novi te in deserto, in terra siccitatum; cum pascuum eorum, tunc saturati sunt; cum saturati sunt, tunc elatum est cor eorum; propterea obliti sunt Mei, ideo factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo" (xiii. 5-7):

"Ego novi te in deserto, in terra siccitatum," significat statum absque bono et absque veris; "desertum" est status absque bono, et "terra siccitatum" est status absque veris; "cum pascuum eorum, tunc saturati sunt," significat quando illis data sunt bona et vera, hoc est, de illis instructi ex Verbo, usque ad plenam nutritionem animae; "cum saturati sunt, tunc elatum est cor eorum," significat cum ex plenitudine illa extulerint se super omnes, credendo quod ideo illis solis caelum et non aliis: "propterea obliti sunt Mei" significat quod fastus obliteraverit ea, et inde recesserit desiderium, et cum hoc cor eorum a Domino: "ideo factus sum illis sicut leo" significat inde devastationem omnis veri ecclesiae: "et sicut pardus super via observabo" significat falsificationem veri per ratiocinia ex naturali homine; per "pardum" significatur falsificatio per ratiocinia, per "viam" verum ducens ad bonum, et per "observare" intentio pervertendi. Ita dicitur de Domino in sensu litterae Verbi ex apparentia Veri, in qua tamen insitum latet genuinum Verum, quod est sensus spiritualis Verbi, quod Ipse non sit sicut leo, qui ecclesiam devastat, nec sicut pardus qui vera per ratiocinia falsificat, sed homo qui id facit quando corde effertur. Ex his constare potest quid per "pardum" in Verbo significatur.

(Odkazy: Hosea 13:5-7)

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 779, 781, 802, 827, 1029


Přeložit: