Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 710

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

710. [Vers. 2.] "Et in utero habens." - Quod significet nascentem doctrinam ex bono amoris caelestis, constat ex significatione "in utero habere", cum de ecclesia, quae significatur per "mulierem", quod sit nascens doctrina veri ex bono amoris caelestis; per "uterum" enim significatur amor conjugialis intimus, et inde amor caelestis in omni complexu; et per "embryonem qui in utero", verum doctrinae ex bono amoris caelestis, per illum enim simile significatur quod per "filium masculum" quem peperit, de quo in versu quinto sequenti, per quem doctrina veri ex bono amoris significatur, cum differentia quod embryo, quia adhuc in utero, plus trahat a bono innocentiae quam postquam natus est; inde per illum aeque significatur doctrina veri ac per "filium", sed per hunc significatur ipsa doctrina, per illum autem nascens doctrina: ex his patet quod per "in utero habere" significetur nascens doctrina veri ex bono amoris caelestis.

[2] Quod "uterus" significet bonum amoris intimum, est quia omnia membra generationi dicata, tam apud mares quam apud feminas, significent amorem conjugialem, ac "uterus ejus intimum, quia ibi fetus concipitur, et incrementa capit, usque dum nascitur; est etiam intimum membrorum genitalium; ex eo etiam derivatur amor maternus, qui vocatur storge. Quoniam homo qui regeneratur etiam concipitur, et quasi in utero gestatur, et nascitur, et quoniam regeneratio fit per vera ex bono amoris, inde per "in utero gestare" in spirituali sensu significatur doctrina veri ex bono amoris; est etiam correspondentia uteri cum bono amoris intimo; universum enim caelum correspondet omnibus apud hominem (de qua correspondentia videatur in opere De Caelo et Inferno 87-102); ita quoque membra generationi dicata; haec ibi correspondent amori caelesti: hic amor e caelo etiam influit apud matres quae in utero gestant, et quoque embryones; inde apud matres existit amor infantis, et apud infantes innocentia. Ex his constare potest unde est quod "uterus" significet bonum amoris intimum, et quod "gestare in utero" significet doctrinam veri nascentem ex bono amoris.

[3] Quod talia per "uterum", et per "gestare in utero" significentur, constare potest ex sequentibus locis in Verbo:

- Apud Esaiam,

"Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, lati a vulva; usque ad senectutem Ego idem, et usque ad canitiem Ego portabo: Ego feci, Ego portabo, et Ego feram atque eripiam" (46:3, 4):

haec de reformatione ecclesiae, et de regeneratione hominum ibi a Domino: ecclesia significatur per "domum Jacobi" et per "domum Israelis", externa per "domum Jacobi" et interna per "domum Israelis", per "portatos ab utero" significantur qui a Domino regenerantur, et per "latos a vulva" significantur regenerati: quia homo qui regeneratur primum a Domino concipitur, et postea nascitur, et demum educatur et perficitur, et quia regeneratio similis est in eo generationi naturali hominis, ideo per "portari ab utero" significatur status hominis regenerandi a conceptione ad nativitatem; ipsa nativitas, et postea educatio et perfectio, significatur per "ferri a vulva; usque ad senectutem Ego idem, et usque ad canitiem Ego portabo": similia significantur per "Ego feci, Ego portabo, et Ego feram atque eripiam"; sed per priora intelligitur regeneratio per bona amoris et charitatis, et per posteriora intelligitur regeneratio per vera ex illis bonis; per "eripere" intelligitur auferre et removere mala et falsa quae ab inferno.

[4] Apud Hoscheam,

"Ephraim sicut avis avolabit gloria ejus, a partu, et a Ventre, et a conceptione: immo si educaverint filios suos, tum orbos faciam eos ab homine. .... Da illis, Jehovah, vulvam abortientem, et ubera arentia. .... Percussus est Ephraim, radix eorum exaruit; fructum non facient, etiam cum generaverint, occidam desideria ventris eorum" (9:11, 12, 14, 16):

per "Ephraim" intelligitur ecclesia quoad intellectum veri et boni; quod non amplius aliquis intellectus Divini Veri in ecclesia futurus sit, significatur per quod "Ephraim sicut avis avolabit gloria ejus"; per "gloriam" significatur Divinum Verum, per "avolare" significatur dissipari; dicitur "avolare" quia dicitur "avis", et "avis" quia per "avem" significantur talia quae intellectus et inde cogitationis sunt: "a partu, et a ventre et a conceptione", significat dissipationem omnis veri ab ultimis ejus ad prima; "partus" significat ultima ejus, quia id quod natum est; "a ventre et a conceptione" significat quod ante nativitatem; ita omnia ab ultimis ad prima, nam cum ultima pereunt etiam priora successive dilabuntur: "si educaverint filios suos, tum orbos faciam eos ab homine", significat tametsi comparaverint sibi vera, usque tamen futuri absque intelligentia; per "filios" significantur vera ecclesiae, per "hominem" significatur intelligentia; inde per "orbos facere ab homine" significatur quod usque non intelligentia:

[5] "Da illis, Jehovah, vulvam abortientem et ubera arentia", significat quod illis non amplius vera ex aliquo bono, sed falsa ex malo; "vulva abortiens" significat falsa ex malo loco veri ex bono; similiter "ubera arentia", sed "vulva" significat vera ex bono amoris, et "ubera" vera ex bono charitatis, hic falsa ex malo illis contraria: "Percussus est Ephraim, radix eorum exaruit", significat quod non amplius aliquis intellectus veri usque a primis; "Ephraim" hic ut supra est intellectus veri eccleSiae, et "radix" est primum ejus: "fructum non facient" significat non aliquod bonum, nam ubi non vera ibi non bonum: "etiam cum generaverint, occidam desideria ventris eorum", significat si vera sibi comparaverint quod usque peritura sint; "desideria ventris" significant vera comparata; "venter" pro utero dicitur ex apparentia tumescentiae ventris apud gravidas, sed usque "venter" dicitur ubi agitur de veris, ac "uterus" ubi de bono.

[6] Apud Davidem,

"Quoniam Tu eductor meus ex utero, fiduciam mihi faciens ex uberibus matris meae; super Te projectus sum [ab utero,] a ventre matris meae Deus meus Tu" (Psalmuss 22:10, 11 [B.A. 9, 10]):

etiam hic describitur regeneratio spiritualis hominis per talia quae sunt generationis naturalis ex matre; inde per "Tu eductor meus ab utero" significatur quod a Domino regeneratus sit et factus homo ecclesiae: per "fiduciam mihi facis ex uberibus matris meae" significatur quod ductus sit postea, et spiritualiter educatus; "ubera matris" significant nutritionem spiritualem in talibus quae ecclesiae sunt ("mater" est ecclesia): per "super Te projectus sum ad utero", significatur quod Dominus operatus sit omnia ex bono amoris; et per "a ventre matris meae Deus meus Tu" significatur quod operatus sit omnia per vera; nam, ut supra dictum est, "uterus" dicitur ubi agitur de bono amoris, ac "venter" ubi de veris ex illo bono; inde dicitur "Deus meus Tu", nam ubi agitur de bono amoris, vocatur Dominus "Jehovah", et ubi de veris, vocatur "Deus."

[7] Apud Evangelistas,

"Vae in utero gerentibus et lactantibus in diebus illis" (Matthaeus 24:19; Marcus 13:17; Luca 21:23):

agitur in illis capitibus de consummatione saeculi, per quam intelligitur finis ecclesiae, quando ultimum judicium: inde per "gerentes in utero" et per "lactantes diebus illis", super quibus lamentatio, intelliguntur illi qui tunc recipiunt bona amoris, et vera illius boni; "gerentes [in] utero" sunt qui recipiunt bonum amoris, et "lactantes" sunt qui recipiunt vera illius boni, nam "lac" quod lactatur significat verum ex bono amoris; quod dicatur "Vae illis", est quia non possunt custodire bona et vera illi qui recipiunt, praevalet enim tunc infernum, et aufert illa, unde profanatio; quod tunc praevaleat infernum, est quia in fine ecclesiae falsa mali regnant, et auferunt vera boni; homo enim tenetur in medio inter caelum et infernum, et ante ultimum judicium praevalet id quod ex inferno exsurgit super id quod e caelo descendit. (De qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 538, 540, 541, 546, 589-596; et in opusculo De Ultimo Judicio 73, 74.)

[8] Apud Lucam,

"Ecce venient dies in quibus dicent, 1 Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactarunt" (23:29):

haec similia significant, quia etiam de ultimo tempore ecclesiae dicta sunt; ac per "steriles" et per "ventres qui non genuerunt" significantur qui non genuina vera, hoc est, vera ex bono amoris, receperunt; et per "ubera quae non lactarunt" significantur qui non genuina vera ex bono charitatis: omnia enim vera sunt ex bono; ac bona sunt duplicis generis, bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, ac bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximum; simile per "ubera" significatur quod per "lac", nempe verum ex bono.

[9] Apud eundem,

"Mulier tollens vocem ex populo, dixit" de Jesu, "Beatus venter qui gestavit Te, et ubera quae lactasti: at" Jesus "dixit, Verum tamen beati qui audiunt Verbum Dei, et custodiunt illud" (11:27, 28):

quoniam "ventre gestare" et "ubera lactare" significant regenerationem hominis, ut supra dictum est, ideo respondit Dominus, "Beati qui audiunt Verbum Dei et custodiunt illud"; per quae describitur regeneratio quae fit per vera ex Verbo, et per vitam secundum illa; per "audire Verbum Dei" significatur discere vera ex Verbo, et per "custodire illud" significatur vivere secundum illa.

[10] Apud Johannem,

"Dixit... Nicodemus, Quomodo potest homo generari cum senex est? 2 Non potest in uterum matris suae secundum ingredi. Respondit Jesus, Amen. . dico tibi, nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum" caelorum; "quod natum est ex carne caro est, sed quod generatum est a spiritu spiritus est" (3:4-6):

quod Nicodemus pro generatione spirituali, de qua Dominus locutus est, intellexerit generationem naturalem, patet; quare Dominus docet illum de regeneratione, quod illa fiat per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, quod significatur per "generari aqua et spiritu"; "aqua" enim in spirituali sensu est verum ex Verbo, et " 3 spiritus" est vita secundum illa: quod homo nascatur naturalis, et fiat spiritualis per vitam secundum vera ex Verbo, significatur per "quod natum est ex carne caro est, sed quod generatum est a spiritu spiritus est": quod naturalis homo, nisi fiat spiritualis, non salvari possit, intelligitur per "Nisi quis generatus est ex aqua et spiritu, non possit ingredi in regnum caelorum."

[11] Quoniam Dominus solus reformat et regenerat hominem, ideo in Verbo vocatur "Formator ex utero":

- Ut apud Esaiam,

"Jehovah, Factor tuus et Formator.. ex utero, adjuvat te" (44:2, 24);

apud eundem,

"Jehovah ab utero vocavit me, a visceribus matris meae meminit nominis mei. .... Dixit Jehovah, Formator meus ab utero, in servum suum, ad redigendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur" (49:1, 5).

Dominus multis in locis in Verbo vocatur "Creator", "Factor" et "Formator ab utero", et quoque "Redemptor", ex eo quod hominem e novo creet, reformet, regeneret et redemerit: credi potest quod Dominus ita vocetur ex eo, quod creaverit hominem et quod formet illum in utero, sed usque est spiritualis creatio et formatio quae ibi intelligitur; nam Verbum non modo est naturale, sed etiam spirituale; naturale pro hominibus qui naturales sunt, et spirituale pro angelis qui spirituales sunt; ut quoque constare potest ex eo, quod haec, quae dicta sunt, de Israele dicta sint, et in sensu supremo de Domino: per "Israelem" intelligitur ecclesia, ita omnis homo ecclesiae; et quia Dominus novit quale cujusvis quoad bonum amoris et verum fidei, ideo dicitur, "Jehovah ab utero vocavit me, a visceribus matris meae meminit 4 nominis mei"; per "vocare" et "scire nomen" alicujus, significatur nosse qualis est; quoad bonum amoris est "ab utero", et quoad vera illius boni est "a visceribus matris meae": per "Jacobum" qui ad Ipsum redigetur, et per "Israelem" qui Ipsi congregabitur, significatur ecclesia; per "Jacobum" ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna; haec est in spirituali homine, illa in naturali.

[12] Apud Jeremiam,

"Priusquam formarem te in utero, noveram te; et priusquam exires ex utero, sanctificabam te, prophetam gentibus dabam te" (1:5 5 ):

haec quidem dicta sunt de propheta Jeremia, sed usque per "prophetam" in sensu spirituali intelligitur docens verum, et in sensu abstracto doctrina veri; inde per "formare in utero", et "nosse antequam exiret ex utero", significatur praevidentia quod in veris ex bono per regenerationem possit esse, ita quod Verbum recipere et docere possit: hoc quoque est "sanctificare et dare prophetam gentibus"; "gentes" sunt qui in bono et ex bono recipiunt vera.

[13] Apud Davidem,

"Super Te impositus sum ab utero, e visceribus matris meae Tu eductor meus" (Psalmuss 71:6);

per haec similia significantur.

Apud eundem,

"Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus ventris" (Psalmuss 127:3):

hic per "filios" intelliguntur illi qui in veris ex bono sunt, ut quoque alibi in Verbo: et per "fructum ventris" intelliguntur qui in bono sunt per vera, quibus caelum, quod est "hereditas" et quoque "merces."

[14] Apud Esaiam,

"Num obliviscitur mulier infantis sui, ut non misereatur filii ventris sui? etiam si 6 hi obliviscerentur, Ego tamen non obliviscar tui" (49:15):

hoc dicitur, quia in sensu spirituali intelligitur regeneratio; quare comparatio fit cum muliere, et ejus amore erga infantem suum; simile fit cum regenerato a Domino.

[15] Apud 7 Davidem,

"Juravit Jehovah Davidi Veritatem De fructu Ventris tui ponam super thronum tibi" (Psalmuss 132:11):

per "Davidem" hic, ut quoque alibi, intelligitur Dominus quoad regnum spirituale, quod est regium Ipsius; quare per "ponere super thronum de fructu ventris ejus", intelligitur qui ab Ipso regeneratur; is vocatur "fructus ventris ejus" ex eo, quia est in veris et in vita secundum illa; per "thronum", qui ei erit, intelligitur caelum: haec sunt quae in sensu spirituali per illa verba significantur; in sensu autem supremo per illa intelligitur Dominus ac Ipsius glorificatio.

[16] Apud eundem,

"Tu possides renes meos, obtexisti me in ventre matris meae" (Psalmuss 139:13):

per "possidere renes" significatur purificare vera a falsis (videatur supra, n. 167); et per "obtegere in ventre matris" significatur tutari a falsis mali quae ab inferno, et a principio regenerationis et dein continue.

[17] Apud eundem,

"Abalienati sunt impii ab utero, aberrant a ventre loquentes mendacium" (Psalmuss 58:4 [B.A. 3]):

hic non intelligitur quod impii abalienati sint ab utero, et quod aberrent a ventre, hoc est, a prima nativitate, nam nemo ex ea abalienatur a Deo et aberrat; sed "abalienari ab utero" significat quod recesserint a bono ad malum a primo die quando reformari possunt; et "aberrare a ventre" significat quod recesserint a veris ad falsa similiter; "loqui mendacium" etiam significat credere falsa: quod recesserint a primo die quando reformari possunt, est quia Dominus omnes, quicunque sint, conatur reformare, incipiendo a pueritia et continuando per adolescentiam in juventutem; sed quod illi statim recesserint, non passi se reformari.

[18] Apud Hoscheam,

"Ligata est iniquitas Ephraimi, reconditum peccatum ejus: dolores parturientis venient illi; ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum" (13:12, 13):

per "Ephraimum" significatur intellectus veri, hic intellectus perversus, qui est falsi pro vero; falsum ejus significantur per "iniquitatem", ac malum falsi per "peccatum ejus"; inde vocatur "filius non sapiens": quod reformationem non recipiat, significatur per quod "dolores parturientis venient illi", et per quod "tempus non stet in utero filiorum"; per "tempus non stat in utero filiorum" significatur quod non permaneat in statu reformationis.

[19] Apud Esaiam,

"Novi perfide agendo perfide acturus esses, et praevaricatoris nomine ab utero vocatum est tibi" (48:8):

haec de domo Jacobi, per quam intelligitur ecclesia perversa; "perfide agere" significat contra vera revelata; "et praevaricatoris nomine ab utero vocari" significat recessionem a veris a primo tempore quo reformari posset; per "vocari nomine" significatur quale ejus quoad illa.

3]):

quid per haec in sensu interno significatur, nemo scire potest, nisi qui scit quod Jacob et ejuS posteri usque a patribus eorum fuerint mere naturales, inde contra bonum caeli et ecclesiae; nam qui naturalis est et non simul spiritualis, ille est contra bonum illud; hoc enim comparatur solum per conjunctionem veri et boni primum in spirituali homine, et dein in naturali; per "Esavum" autem significatur bonum naturale in spirituali: nunc quia Jacob et posteri ejus tales fuerunt, et quia omne bonum tale rejecerunt, et hoc a primo tempore, ideo dicitur de Jacobo quod "in utero supplantaverit fratrem suum." Praeterea per "pugnam Jacobi Cum angelo" (de qua agitur Genesis 32:25-3224-314] ] :

sed quod usque futuri absque aliquo bono amoris caelestis et spiritualis, intelligitur per

Quod angelus tetigerit volam femoris Jacobi, et quod luxata sit vola femoris ejus in luctando cum angelo (Genesis 32:25, 3224, 31]):

per "femur" enim significatur conjunctio boni et veri, et per "luxationem" ejus, quod nulla conjunctio veri cum bono esset Jacobo et posteris ejus; hoc intelligitur per quod "Jacob potenter pugnaverit cum Deo." (Sed de his videantur Arcana Caelestia, n. 4281, ubi explicata sunt. Quod gens Israelitica et Judaica non electa fuerit, sed recepta ut ecclesiam repraesentaret, ob contumaciam qua patres eorum et Moses institerunt, ibi n. 4290, 4293, 7051, 7439, 10430, 10535, 10632.)

[21] Apud Mosen,

Collidebant filii inter se in ventre Rebeccae: et "dixit Jehovah, Duae gentes in utero tuo, et duo populi e visceribus tuis separabuntur, et populus prae populo valebit, et major 8 serviet minori. Et impleti sunt dies ad pariendum, et ecce gemini in utero ejus, et exivit primus rufus totus, sicut tunica pilosa, et vocabant nomen ejus Esau: et post ita exivit frater ejus, et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi, et vocabat nomen ejus Jacob" (Genesis 25:20-26):

haec historica involvunt illa quae nunc supra de Jacobo et ejus posteris dicta sunt; quod nempe mere naturales essent, et inde non in aliquo bono naturali ex spirituali, quod significatur per "Esavum"; quod Jacobi posteri absque illo essent, significatur per quod "Jacob exiens ex utero matris prehenderit calcaneum Esavi"; per "calcaneum" significatur ultimum naturale. (Sed haec quoque explicata sunt in Arcanis Caelestibus.)

[22] Apud eundem,

"A Deo patris tui et juvabit te, et cum Schaddai et benedicet tibi, bene dictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi cubantis infra, benedictionibus uberum et uteri" (Genesis 49:25):

haec benedictio Josephi a patre Israele, de qua etiam in Arcanis Caelestibus (n. 6428-6434); et ibi quod "benedictiones uberum" significent affectiones boni et veri, et "benedictiones uteri" conjunctionem boni et veri, ita regenerationem.

[23] Apud eundem,

"Ut" Jehovah "amet te, et benedicat tibi, et multiplicet te, benedicat fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo et musto tuo, oleo tuo, fetui boum tuorum, et arietum gregis tui." (Deuteronomius 7:13);

et alibi,

"Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, .... fetus bonum tuorum, et pecorum gregis tui" (Deuteronomius 28:4):

haec ad filios Jacobi, qui non aliter illa intellexerunt quam naturaliter, hoc est, secundum sensum litterae, quia mere naturales erant, et prorsus non spirituales; at per "benedictiones" illas significantur benedictiones spirituales, quae sunt caeli et inde vitae aeternae: nam per "fructum ventris" significatur bonum amoris et verum illius boni; per "fructum terrae" significatur omne ecclesiae; per "frumentum et mustum" significatur omne bonum et verum in naturali homine; per "fetum boum et pecorum gregis" significantur affectiones illorum exteriores et interiores; in genere per omnia illa significatur fructificatio et multiplicatio illorum.

[24] Apud Esaiam,

"Ecce Ego excitans contra eos Medum, qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur, quorum arcus juvenes allident, et fructus ventris non miserabuntur, filiorum non parcet oculus eorum" (13:17, 18):

per "Medum" intelliguntur illi qui nihili faciunt verum et bonum ecclesiae, et 9 illa quae inde intellectus et amoris sunt, destruunt; per "argentum" quod non aestimabunt, et per "aurum" quo non delectabuntur, significatur verum et bonum caeli et ecclesiae, per "argentum" verum et per "aurum" bonum eorum: quod "arcus illorum juvenes allident, et fructus ventris non miserabuntur", significat quod falsa doctrinae destruent omnem intellectum veri, et omne bonum amoris; per "arcum" significatur falsum doctrinae, per "juvenes" intelligentia veri, et per "fructum ventris" bonum amoris: quod "filiorum non parcet oculus eorum" significat quod perverSus eorum intellectus ac insania omne verum ecclesiae devastabit; "filii" sunt vera, et "oculus" est perversus intellectus qui insania. Sciendum est quod per "Medum" non intelligatur Medus, sed tales et talia in ecclesia quae devastant illam.

[25] Apud Matthaeum,

Pharisaei dicebant, "Licetne homini dimittere uxorem suam quavis ex causa? Respondens" Jesus, "dixit.., Annon legistis, quod Is qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos, et dixit, Propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam? quare non amplius sunt duo, sed una caro: quod ergo Deus copulavit, homo non separabit. .... Moses ob duritiem cordis vestri permisit dimittere uxores vestras; ab initio non fuit sic: dico vobis, quod quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, adulterium committat; et quicunque dimissam ducat, adulterium committat. Dixerunt.. discipuli.., Si sic causa cum uxore sua, non expedit matrimonium contrahere; sed dixit Jesus..., Non omnes capiunt verbum hoc, sed ii quibus datum est; sunt enim eunuchi qui ex utero matris nati sunt sic; et sunt eunuchi qui eunuchi facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui eunuchos fecerunt se ipsos propter regnum Dei: qui potest capere, ille capiat" (19:3-12):

quod arcana interiora his insint, constare potest ex Domini verbis, quod non omnes capiant verba haec, sed ii quibus datum est. Arcanum interius, quod illis quae a Domino dicta sunt, inest, homines parum capiunt, sed omnes angeli in caelo; causa est, quia hi illa Domini verba spiritualiter percipiunt, et arcana, quae insunt, spiritualia sunt: nempe, in caelis aeque ac in terris conjugia sunt, sed in caelis conjugia similium cum similibus fiunt; vir enim natus est ut ex intellectu agat, mulier autem ut ex affectione; ac intellectus apud viros est intellectus veri et boni, et affectio apud mulieres est affectio veri et boni; et quia omnis intellectus vitam trahit ex affectione, ideo copulantur ibi sicut copulatur affectio quae voluntatis cum correspondente cogitatione quae intellectus: intellectus enim apud unumquemvis est varius, sicut vera, ex quibus intellectus, sunt varia; in genere sunt vera caelestia, sunt vera spiritualia, sunt vera moralia, sunt vera civilia, immo sunt vera naturalia; et cujusvis veri sunt species et sunt varietates innumerabiles; et quia inde est quod nusquam unius intellectus sit similis alterius, nec unius affectio similis alterius, ut tamen usque intellectus et affectio unum agant, ideo copulantur in caelo ita ut correspondens affectio quae est mulieris conjungatur cum correspondente intellectu qui est viri: inde est [quod] vita utrique sit ex correspondentia, plena amore. Quia nunc binae affectiones variae non correspondere possunt uni intellectui, inde in caelo nusquam datur, nec dari potest, quod plures uxores sint uni viro.

[26] Ex his videri et concludi potest quid per illa Domini verba etiam spiritualiter intelligitur; ut quid per quod "vir relinquet patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam"; nempe, quod vir relinquet id malum et falsum quod ei ex religione est, et inquinat intellectum ejus, ita ex patre et matre; et quod intellectus ejus ab illis separatus conjungetur cum correspondente affectione quae uxoris; inde duo fiunt una affectio veri et boni; hoc intelligitur per "carnem unam", in qua duo erunt, "caro" enim in spirituali sensu significat bonum quod est amoris seu affectionis: "quare non amplius sunt duo, sed una caro", significat quod sic intellectus boni et veri ac affectio boni et veri non duo sed unum sint, similiter ac voluntas et intellectus quidem duo sunt, sed usque unum; et similiter ac verum et bonum, tum fides et charitas, quae quidem duo sunt, sed usque unum; nempe, quando verum est boni ac bonum est veri, tum quando fides est charitatis ac charitas est fidei; est etiam inde amor conjugialis:

[27] quod "Moses ob duritiem cordis permiserit dimittere uxorem ex quacunque causa", erat quia Israelitae et Judaei naturales erant, et non spirituales; et qui mere naturales sunt, illi etiam duri corde sunt, quia non in aliquo amore conjugiali, sed in lascivo, quale est adulterii: quod "quicunque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, adulterium committat", est quia fornicatio significat falsum, et apud mulierem affectionem mali et falsi, ita affectionem quae nullatenus concordat cum intellectu veri et boni; et quia ex illa discordantia amor conjugialis, qui est veri et boni, et inde caelum et ecclesia apud hominem, prorsus perit; nam cum conjunctio interior, quae est mentium et animorum, nulla est, conjugium dissolvitur: quod "qui dimissam ducit etiam adulterium committat", est quia per "dimissam propter fornicationem" intelligitur affectio mali et falsi, ut supra, quae non copulanda est cum aliquo intellectu veri et boni; inde enim intellectus pervertitur, et quoque fit falSi et mali, et conjunctio falsi et mali est adulterium spirituale, sicut conjunctio veri et boni est conjugium spirituale.

[28] Quod Dominus postea locutus sit de eunuchis, erat quia discipuli dixerunt, "Si sic est causa hominis cum uxore, non expedit matrimonium contrahere"; et quia conjugia apud gentem Judaicam, quae dura corde fuit ex eo quod in falsis ex malo essent, non erant conjugia sed adulteria in spirituali sensu intellecta, quare etiam illa gens a Domino "gens adultera" vocata est, ideo locutus est Dominus de "eunuchis", per quos intellecti sunt qui non volunt conjugium inire, hoc est, conjungi, cum affectione mali, quia sic intellectus veri et boni perverteretur et dissiparetur; ita per "eunuchos" intelliguntur tam nupti quam non nupti, apud quos conjunctus est intellectus veri et boni cum affectione veri et boni: quod "eunuchi" dicantur est quia non illis lascivum est, quale est illis qui ex duritie cordis, in qua fuerunt Judaei, plures uxores duxerunt, et quamlibet ex causa quacunque repudiarunt.

[29] Prius sciendum est quod conjugium intellectus veri et boni cum affectione veri et boni sit in genere ex triplici origine, et inde in triplici gradu; in supremo gradu est conjugium illorum qui caelestes vocantur, in inferiori inter illos qui spirituales, et in infimo inter illos qui naturales; tot enim gradus sunt interiorum hominis: inde tres caeli sunt; qui in supremo caelo sunt vocantur caelestes, qui in inferiori spirituales, et qui in infimo naturales. Conjugium intellectus veri et boni cum affectione veri et boni apud caelestes, intelligitur per "eunuchos qui in utero matris nati sunt eunuchi"; ex causa quia illi, dum regenerantur, recipiunt vera statim in vita per amorem eorum, inde est quod illi sciant vera ex ipsis veris: regeneratio eorum a Domino per amorem in Ipsum significatur per "in utero fieri 10 eunuchos", ita absque lascivo adulterii.

[30] Conjugium autem intellectus veri et boni cum affectione veri et boni apud Spirituales, intelligitur per "eunuchos qui ab hominibus facti sunt eunuchi"; hi enim non in utero, hoc est, per amorem, regenerantur, sed per vera primum recepta in memoria, et dein intellectualiter in cogitatione, et sic demum in vita per quandam affectionem spiritualem; hi dicuntur "fieri eunuchi ex hominibus", quia per intellectum ex memoria reformantur, et "homo" significat illum intellectum, ut quoque supra, ubi dicitur "homo et uxor." Conjugium autem [intellectus] veri et boni cum affectione veri et boni apud naturales, intelligitur per "eunuchos qui Se ipsos faciunt eunuchos"; naturales enim per cognitiones et scientias sibi comparant lumen naturale, et per bonum vitae secundum illas affectionem, et inde conscientiam; et quia hi non aliud sciunt quam quod ipsi hoc faciant, nam naturalis homo non gaudet intelligentia qua spiritualis homo, nec gaudet perceptione qua caelestis homo, inde est quod illi sint qui se ipsos faciant; sed ita dicitur ex apparentia et ex fide obscura apud illos. Haec itaque sunt quae intelliguntur per "fieri eunuchos propter regnum Dei": et quia pauci haec capiunt, dicitur a Domino, "Qui potest capere, capiat." (Sed ad illustrationem hujus rei, videantur quae in opere De Caelo et Inferno, De duobus Regnis, in quae Caeli distincti sunt; tum De tribus Caelis secundum tres Gradus interiorum Hominis, n. 20-40; et quae De Conjugiis in Caelo, n. 366-386, dicta et ostensa sunt.)

[31] Dicitur de Johanne Baptista,

Quod impletus sit Spiritu sancto in utero matris: et quod embyro in utero ad salutationem Mariae exultaverit (Luca 1:15, 41, 44):

sed per hoc significabatur quod ille repraesentaturus esset Dominum quoad verbum, sicut Elias; in Verbo enim, quod est Divinum Verum, est ubivis conjugium Divini Boni ac Divini Veri, ac Divinum Bonum unitum Divino Vero est Divinum a Domino procedens, quod vocatur "Spiritus sanctus": "exultatio in utero" ad salutationem Mariae repraesentabat gaudium ex amore conjunctionis Boni et Veri, ita gaudium amoris conjugialis caelestiS, qui est in Singulis Verbi. (Quod Johannes Baptista, sicut Elias, repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 7643, 9372.)

[32] Quid significat "masculus qui primo aperit uterum" etiam dicetur; de illo ita legitur apud Mosen,

"Cum deduxerit te Jehovah in terram 11 Canaanem, .... transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et omnem aperturam fetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae: .... sed omnem primogenitum.. inter filios tuos redimes. Quod si fiat, ut interroget te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? dices ad eum, Per fortitudinem manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum; .... dum occidit omnem primogenitum in terra, a primogenito hominis usque ad primogenitum bestiae; propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos, et omnem primogenitum filiorum meorum redimo" (Exodus 13:11-15; 34:19, 20).

Quod loco eorum accepti sint Levitae, apud eundem,

"Ecce accepi Levitas e medio filiorum Israelis loco omnis primogeniti, aperturae uteri, de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae: quia Mihi omne primogenitum in die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi Mihi omne primogenitum in Israele, ab homine usque ad bestiam Mihi erunt" (Numeri 3:12, 13; 8:16, 17):

spirituale quod in hoc statuto reconditum latet, non patet, nisi sciatur quod "generationes" et "nativitates" naturales significent generationes et nativitates spirituales; tum etiam quod omnia membra generationis correspondeant amori caelesti et ejus productis, quae sunt usus, qui vocantur vera illius amoris. Quia ita est, et quia "conjugium" in sensu spirituali significat conjugium boni et veri, ut supra dictum est, inde constare potest quid in eodem sensu significatur per "aperturam uteri", seu "primogenitum masculum": per "aperturam uteri", seu per "primogenitum masculum", significatur id quod primum nascitur ex amore caelesti et perceptione boni et veri; quod hoc sit verum ex bono, quod loco principii est reliquis, patet; hoc in sua essentia est bonum spirituale, nam hoc bonum in sua forma est verum ex bono; seu, quod idem est, verum ex bono in sua essentia est bonum spirituale. Hoc significatur per "aperturam uteri", "primogenitum masculum", ex causa quia uterus correspondet intimo amori conjugiali, qui in sua essentia est amor caelestis; et ex hoc amore producitur bonum spirituale, quod in sua forma est verum ex bono, ac in specie id verum ex bono quod principii loco est reliquis; quod principii loco est, id in succedentibus est omne quoad essentiale illorum, quia id in his est regnans. Quoniam hoc significatur per "aperturam uteri", seu "primogenitum masculum", ideo id sanctificatum est Jehovae, et per id etiam sanctificati fuerunt omnes fetus sequentes.

[33] Sciendum est quod bona caeli et ecclesiae trium graduum sint; bonum intimi gradus, ita quoque intimi caeli, vocatur bonum amoris caelestis; bonum inferioris gradus, quod etiam est bonum medii caeli, vocatur bonum amoris spiritualis; et bonum infimi gradus, quod etiam est bonum ultimi caeli, vocatur bonum naturale: haec bona sicut ordine Sequuntur ita quoque ordine nascuntur; bonum amoris naturalis nascitur ex bono amoris spiritualis, et bonum amoris spiritualiS nascitur ex bono amoris caelestis; inde est, quod per "aperturam uteri", "primogenitum masculum", significetur bonum amoris spiritualis natum 12 ex bono amoris caelestis.

[34] Quoniam per "bestias" significantur affectiones, per "bestias" ex armento affectiones exteriores, et per "bestias ex grege" affectiones interiores, ideo etiam illarum primogenita sanctificata sunt. Quod ita sit etiam constare potest ex eo, quod Levitae loco omnium primogenitorum recepti sint, per "Levin" enim et inde per "Levitam" significatur bonum spirituale ex bono caelesti; inde etiam sacerdotium, per quod significatur bonum caeleste, datum est Aharoni et filiis ejus, ac ministerium hujus 13 boni, per quod significatur verum ex bono, datum est Levitis. (Quod illa per "tribum Levi" significata fuerint, videatur supra, n. 444.) Quod statutum de primogenitis datum sit filiis Israelis, quia occisa sunt omnia primogenita in Aegypto, erat quia per "primogenita" ibi significantur falsa ex malo contraria seu opposita veris ex bono, ita malum infernale contrarium seu oppositum bono spirituali; et quia cum illa falsa ex malo apud hominem sunt occisa, hoc est, remota, tunc primum vera ex bono, seu bonum spirituale, a Domino influit, et ab homine recipitur. Ex his constare potest quid per id statutum repraesentatum est, et in sensu spirituali significatum. Quid significatum est per

Quod Deus clauserit omnem uterum domus Abimelechi propter Saram, uxorem Abrahami; et postquam Abraham oraverat pro illis, Deus sanaverit Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas eorum, ut pepererint (Genesis 20:17, 18),

videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa explicata sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Coelo et de Inferno # 538

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 603  
  

538. Datum est aliquoties percipere sphaeram falsi ex malo effluentem ex inferno: erat illa sicut perpetuus conatus destruendi omne bonum et verum, conjunctus irae et quasi furori quod non possent imprimis conatus annihilandi et destruendi Divinum Domini, et hoc quia ab Ipso omne bonum et verum. Ex caelo autem percepta est sphaera veri ex bono, per quam refrenatus est furor conatus ascendentis ex inferno unde aequilibrium. Haec sphaera a caelo percepta erat a solo Domino, tametsi apparuit ex angelis in caelo: quod a solo Domino et non ab angelis, erat quia unusquisque angelus in caelo agnoscit quod nihil boni et veri sit a semet, sed quod omne a Domino.

  
/ 603