Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 709

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

709. "Et super capite ejus corona stellarum duodecim." - Quod significet sapientiam et intelligentiam illorum qui ab ea ecclesia, per doctrinalia et cognitiones omnium veri et boni ex Verbo, constat ex significatione "capitis", quod sit sapientia et intelligentia (de qua supra, n. 553, 1 577 [a]), hic illorum qui sunt ab ea ecclesia quae per "mulierem circumdatam sole, et luna sub pedibus ejus", significatur; ex significatione "coronae", quod etiam sit sapientia et intelligentia (de qua etiam supra, n. 126, 218, 272); ex significatione "stellarum", quod sint doctrinalia et cognitiones veri et boni ex Verbo (de qua, n. 72, 402, 535); et ex significatione "duodecim", quod sint omnia, et quod dicantur de veris et bonis (de qua supra, n. 430): inde constare potest quod per "coronam stellarum duodecim super capite mulieris" significetur sapientia et intelligentia illorum qui ab ea ecclesia, per doctrinalia et cognitiones omnium veri et boni ex Verbo. Quod haec dicantur postquam dictum est de muliere quod "circumdata sit sole, et luna sub pedibus ejus", est quia per "solem" significatur amor caelestis et spiritualis, ac per "lunam" fides charitatis, et ex illis profluit omnis sapientia et intelligentia; nam ex Domino ut Sole procedit calor et lux, ac calor est bonum amoris et lux est verum ex illo bono, et illa duo faciunt apud angelos et apud homines sapientiam et intelligentiam; bonum amoris enim intrat voluntatem eorum, et verum ex illo bono intrat intellectum eorum, ac in voluntate et simul in intellectu residet sapientia.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232