Bible

 

Hoschea 13

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 196


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 264, 908, 1861, 1949, 2584, 3574, 3579, ...

Apocalypsis Revelata 241, 242, 243, 281, 321, 343, 422, ...

Summaria Expositio 36, 120

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34, 38, 45

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 6, 21, 83, 188, 294, 583, 637


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 186, 278, 328, 388, 419, 482, 483, ...

De Conjugio 6, 21, 83

Dicta Probantia 19, 99

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 49:22

Deuteronomy 2:7, 8:15, 32:10, 34

Judicum 8:1

1 Samuelis 5, 7, 12:1, 15:23, 26

2 Samuelis 17:8

1 Regnum 19:18

2 Regnum 3

2 Chronicles 28:23

Hiob 10:16, 14:17, 21:18

Psalms 1:4, 49:16

Proverbia 30:9

Esaias 7:8, 25:8, 43:11, 44:11

Jeremias 4:31, 5:6, 8:5

Threni 4:20

Ezechiel 19:12, 23:35, 37:12

Hoschea 2:10, 4:19, 5:3, 14, 6:4, 7:10, 14, 15, 8:4, 14, 9:10, 10:1, 3, 11:2, 12:10, 14:1

Jonas 2:10, 4:8

Zephanias 2:2

Acta Apostolorum 4:12

Romanos 6:23

1 Corinthios 15:55

2 Timothy 1:10

Word/Phrase Explanations

ephraim
Ephraim was the second son born to Joseph in Egypt and was, along with his older brother Manasseh, elevated by Jacob to the same status...

baal
Baalim and her lovers (Hosea 2:13) signify those things which belong to the natural man, and are loved; such as the lusts and falsities thence...

mortuus
Dead (Gen. 23:8) signifies night, in respect to the goodnesses and truths of faith.

nubes
In Isaiah 19:1, "Jehovah rides upon a light cloud, and comes into Egypt", signifies the visitation of the natural man from spiritual-natural Divine Truth, for...

ros
Dew, in Deut. 32:2 signifies the multiplication of truth from good, and the fructification of good by truth.

pulvis
Chaff is mentioned in Matthew 3:12 signifies falsity of every kind, derived from an in­fernal origin.

area
The floor, as in Matthew 3:12, signifies the world of spirits which is between heaven and hell, and where the separation of evils and falsities...

fumus
'Smoke' signifies divine truth in extremes, because 'fire' which gives off smoke, signifies love. 'Smoke' also signifies the same thing as 'cloud' in many places....

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

Deus
The Lord is love itself, expressed in the form of wisdom itself. Love, then, is His essence, His inmost. Wisdom - the loving understanding of...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

salvator
The Lord from the essential divine, through the divine human, is the savior. The Lord became the savior by His spiritual temptations, or combats.

deserto
'Wilderness' signifies something with little life in it, as described in the internal sense in Luke 1:80 'Wilderness' signifies somewhere there is no good because...

pardus
'A leopard,' being a crafty and insidious animal, particularly represents people who confirm faith separate from good works. 'A leopard' signifies the affection or lust...

via
'To set a way,' as in Genesis 30:36, signifies being separated.

Ursa
Bears represent the power of the literal external stories and ideas of Bible, separate from their deeper meanings. Since they are wild carnivores, this is...

agri
When we have a desire to be good people and to do good things, the natural first questions are "What does that mean?" "What should...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

principes
Captains and Rulers (Jer. 51:23) signifies principal evils and falsities. Captains and Rulers (Ezek 33:6) signifies principal truths. See Chief Captains.

peccatum
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

filius
'A son,' as in Genesis 5:28, signifies the rise of a new church. 'Son,' as in Genesis 24:3, signifies the Lord’s rationality regarding good. 'A...

stabit
'To stay with,' as in Genesis 32:4, relates to the life of truth when accompanied by good, and in this instance, it means to take...

fratres
Brethren (Gen. 27:29) signify the affections of good.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 483

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

483. "Et deducet eos ad vivos fontes aquarum." - Quod significet in Divinis veris, constat ex significatione "vivorum fontium aquarum," quod sint Divina vera; per "vivum" significatur vivens a Divino, per "fontem" significatur Verbum, et per "aquas" vera inde. In Verbo pluries dicuntur "aquae vivae," et per illas intelliguntur vera quae a Domino veniunt et recipiuntur; quod illa sint viva, est quia Dominus est ipsa Vita, ut Ipse docet; et quod ex ipsa vita venit, hoc vivum est; quod autem ab homine venit, hoc mortuum est. Ut Dominus det vitam veris, influit per bonum in illa, et bonum vivificat; influit etiam e superiori seu interiori, et aperit mentem spiritualem, et ei indit affectionem veri; et affectio veri spiritualis est ipsa vita caeli apud hominem. Haec vita est quae insinuatur homini a Domino per vera. Inde constare potest quid intelligitur per "aquas vivas," et hic per "vivos fontes aquarum," in sequentibus his locis:

(Odkazy: Isaiah 41:17-18; Revelation 7:17)


[2] - Apud Esaiam,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit;....aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (xli. 17, 18):

agitur ibi de salvatione gentium a Domino, qui "pauperes et egeni" dicuntur ex defectu et ignorantia veri: desiderium eorum sciendi vera ab illis qui in ecclesia, ubi non vera erant, describitur per quod "quaerant aquas, et non, lingua eorum siti deficit;" "aqua" est verum, "sitire" est desiderare illud: quod instruentur a Domino, significatur per "Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam;" "aperire fluvios" est dare intelligentiam, "in clivis" est in interiori homine, "in medio vallium" est in exteriori homine, "ponere fontes" est instruere in veris: "ponere desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum," significat abundantiam veri apud illos qui prius in defectu et in ignorantia fuerunt; "desertum" est ubi non bonum quia non verum, "terra sicca" ubi non verum et inde non bonum; "stagnum aquarum" et "fontes aquarum" significant abundantiam cognitionum veri: ex his manifeste patet quod hic per "aquas," "fontes," "scaturigines, fluvios" et "stagna aquarum," non illa significentur, sed cognitiones veri et inde intelligentia, unde salvatio.

(Odkazy: Isaiah 41:17-18)


[3] Apud eundem,

Ecce Deus Vester in vindictam veniet,....et salvabit vos;....tunc erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum (xxxv. 1 4, 7):

haec quoque de gentium instructione in veris et illarum reformatione a Domino, cum venturus in mundum, dicta sunt; ac per quod "aridus locus erit in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum," significantur similia quae mox supra, per quod "desertum erit in stagnum" seu collectionem "aquarum, et terra sicca in scaturigines aquarum."

(Odkazy: Isaiah 35:4, 35:7)


[4] Apud Jeremiam,

"Cum fletu venient, et cum precibus adducam eos; ducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea" (xxxi. 9):

hic quoque de receptione Domini a gentibus agitur; quod instructurus eos in genuinis veris, significatur per quod "ducet eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea." Apud Esaiam,

"Non esurient et sitient, neque percutiet eos aestus aut sol; nam miserescens eorum ducet eos, 1 ut et super fontibus aquarum ducturus est eos" (xlix. 10):

hic quoque de instructione gentium a Domino: instructio in veris intelligitur per quod "super fontibus aquarum ducturus sit eos." (Quid significat "esurire" et "sitire," videatur supra, n. 480; tum quid "aestus" et "sol," etiam supra, n. 481.)

(Odkazy: Isaiah 49:10; Jeremiah 31:9; The Apocalypse Explained 480, 481)


[5] Apud Joelem,

"Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, omnesque rivi Jehudae fluent aquis: et fons e domo Jehovae exibit,et irrigabit flumen schittim" (iv. [B.A. iii.] 18);

quid significatur per quod "montes stillabunt mustum, colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis," videatur explicatum supra (n. 433 [c]); et quod "fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim" significat quod e caelo a Domino erit verum illustrans scientifica et cognitiones quae in naturali.

(Odkazy: Joel 3:18; The Apocalypse Explained 433)


[6] Apud Davidem,

"Coram" Te "parturis, terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" (Ps. cxiv. 7, 8):

per "stagnum aquarum" et per "fontem aquarum" hic quoque intelliguntur vera in copia, per quae ecclesia; nam per "parturis, terra" significatur incohatio ecclesiae, quae tunc "parturire" dicitur quando ibi producuntur vera; "terra" est ecclesia.

(Odkazy: Psalms 114:7-8)


[7] Apud eundem,

Jehovah "qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant, potum praebent ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, juxta illos avis caelorum habitat" (Ps. civ. 10-12):

"emittere fontes in fluvios" significat dare intelligentiam per vera e Verbo; "inter montes eant" significat quae ex bono amoris erunt; "fontes" sunt vera ex Verbo, "fluvii" sunt illa quae intelligentiae sunt, et "montes" sunt bona amoris: instructio eorum qui in ecclesiae bono sunt, significatur per quod "potum praebeant ferae agrorum;" instructio eorum in ecclesia qui desiderant vera, significatur per quod "frangent onagri sitim;" quod inde intellectus perficiatur, significatur per quod "juxta illos avis habitet;" per "feras agrorum" in sensu spirituali intelliguntur gentes quae in bono vitae sunt; per "onagros" naturale verum; per "sitim" desiderium ad vera; et per "avem caelorum" significantur cogitationes ex intellectu.

(Odkazy: Psalms 104:10-12)


[8] Quod per "fontem" in supremo sensu intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum a Domino, proinde Verbum, constare potest a sequentibus his locis: - Apud Jeremiam,

"Duo mala fecit populus meus, Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas" (ii. 1 13):

hic Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum," per quem significatur Verbum seu Divinum Verum, proinde Ipse Dominus qui est Verbum; nam dicitur, "Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum:" "ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas," significat ad fingendum sibi doctrinalia ex propria intelligentia, in quibus non vera; "foveae" sunt doctrinalia, "foveae confractae" sunt doctrinalia quae non cohaerent, "quae non continent aquas" significat in quibus non vera: talia sunt doctrinalia quae non ex Verbo, hoc est, a Domino per Verbum (nam Dominus per Verbum docet), sed ex propria intelligentia; quod non a Domino per Verbum, intelligitur per quod "deseruerint Fontem aquarum vivarum."

(Odkazy: Jeremiah 2:13)


[9] Apud eundem,

"Omnes relinquentes Te pudefient, et recedentes a Me in terra scribentur; quia deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam" (xvii. 13):

hic similiter Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum," a Divino Vero quod ab Ipso; "in terra scribi" significat damnari (videatur supra, n. 222 [d]).

(Odkazy: Jeremiah 17:13; The Apocalypse Explained 222)


[10] Apud Davidem,

"Implentur pinguedine domus tuae, et flumine deliciarum potas eos,quia Tecum fons vitae, in luce tua videmus lucem" (Ps. xxxvi. 9, 10 [B.A. 8, 9]):

per "pinguedinem" significatur bonum amoris, et per "flumen deliciarum" verum ex illo bono; "potare" est docere: "Tecum fons vitae" significat quod cum Domino et ex Ipso sit Divinum Verum; quia id per "fontem vitae significatur, ideo etiam dicitur, "In luce tua videmus lucem;" per "lucem" Domini significatur Divinum Verum.

(Odkazy: Psalms 36:8-9)


[11] Apud Sachariam,

"In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae, pro peccato et immunditie:.... et in die illo....exscindam nomina idolorum e terra,....etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra" (xiii. 1 [,2]):

etiam haec de adventu Domini: quod tunc intellecturi sint Verbum, seu Divinum Verum inibi, illi qui in regno Domini sunt, significatur per "In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae;" "fons" significat Verbum, "domus Davidis et habitatores Hierosolymae" regnum spirituale Domini; regnum Domini spirituale est apud illos in caelis et in terris qui in Divinis veris sunt: "pro peccato et immunditie" significat remotionem malorum et falsorum per vera ex Verbo: quia per "fontem" intelligitur Verbum seu Divinum Verum inibi, ideo dicitur, "In die illo exscindam nomina idolorum, etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra;" per "idola" significatur falsa religio, per "prophetas" falsa doctrina, et per "spiritum immundum" mala scaturientia ex falsis doctrinae; nam dum vivitur secundum falsa religionis et doctrinae fit spiritus immundus.

(Odkazy: Zechariah 13:1-2)


[12] Quod Divinum Verum a Domino intelligatur per "fontem," manifestis verbis docet Ipse Dominus apud Johannem,

Cum Dominus consedit ad fontem Jacobi in agro samariae, dixit mulieri Samaritidi, "Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (iv. 5-20):

quod per "aquam," quam Dominus dat, non intelligatur aqua, sed Divinum Verum, manifeste constat, nam dicitur quod ex aqua illa quam mulier Samaritis venit ad hauriendum, sitiatur iterum, non autem ex aqua quam Dominus dat; quod vita in illo Vero sit, intelligitur per quod illa aqua "in eo fiet fons aquae salientis in vitam aeternam :" (quod vita in veris sit, cum Dominus illa dat, videatur supra in hoc articulo:) quod Dominus haec dixerit mulieri Samaritidi, cum consedit, juxta fontem Jacobi, erat causa, quia per "Samaritas" intellexit Dominus gentes, qui recepturi Divina vera ab Ipso; et per "mulierem Samaritidem" ecclesiam ex illis; et quia per "fontem Jacobi" intellexit Divinum Verum a Se, seu Verbum.

(Odkazy: John 4:5-20, John 4:6)


[13] Apud Mosen,

"Ita habitavit Israel secure solitarius apud fontem Jacobi" (Deutr. xxxiii. 28):

haec in prophetia Mosis de filiis Israelis, quae prophetia per haec concluditur. Quia "Israel" ibi significat ecclesiam quae in Divinis veris ex Verbo est, ideo dicitur "ad fontem Jacobi," per quem intelligitur Verbum; ita quoque Dominus quoad Verbum, Ipse enim est Verbum; quia est Divinum Verum, ut Ipse docet apud Johannem (cap. i. 1-3, 14). Haec dicta sunt in fine prophetiae illius, quia in prophetia illa agitur de Verbo. Simile per "fontem" illum etiam intelligitur in prophetia Israelis patris de Josepho,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem" (Gen. xlix. 22):

per "fontem" hic intelligitur fons Jacobi, nam ager in quo ille fons, datus erat Josepho a patre ejus (videatur Joh. iv. 5,6): quid significatur per "Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem," videatur supra (n. 448 [b]). Per "fontem " etiam intelligitur Verbum, ac per "fontes" Divina vera ex illo, apud Davidem,

"In congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis" (Ps. lxviii. 1 27 [B.A. 26]);

in Apocalypsi,

Sitienti dabo ex fonte aquae Vitae gratis" (xxi. 6);

apud Esaiam,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia e fontibus salutis" (xii. 3);

apud Davidem,

"Omnes fontes mei in Te," Jehovah (Ps. lxxxvii. 7).

(Odkazy: Deuteronomy 33:28; Genesis 49:22; Isaiah 12:3; John 1:1-3, 1:14, John 4:5-6; Psalms 68:26, Psalms 87:7; Revelation 21:6; The Apocalypse Explained 448)


[14] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita etiam "fons" et "fontes," in quo sensu significant doctrinam falsorum ac falsa doctrinae: - Ut apud Jeremiam,

"Exsiccabo mare ejus, et arefaciam fontem ejus" (li. 36):

haec de Babele, et per "mare" ejus significantur falsa in uno complexu, et per "fontem" doctrina falsi.

(Odkazy: Jeremiah 51:36)


[15] Apud Hoscheam,

"Veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet fons ejus, et exsiccabitur scaturigo ejus" (xiii. 15):

haec de Ephraim, et per eum ibi intelligitur perversus intellectus Verbi, quo falsa per Verbum confirmantur; destructio ejus significatur per quod "fons ejus exarescet, et scaturigo ejus exsiccabitur per eurum, ventum Jehovae, a deserto;" "fons" ejus est doctrina falsi inde, "scaturigo" est falsum ejus, "eurus ex deserto" est destructio ejus ex fallaciis quae ex sensualibus externis; sensualia enim externa, dum non illustrata sunt ab internis, destruunt intellectum hominis, quia omnes fallaciae inde sunt.

(Odkazy: Hosea 13:15)


[16] Apud Davidem,

"Tu perrupisti robore tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis: Tu confregisti capita leviathanis, dedisti eum cibum populo ziim; Tu perrupisti fontes et fluvium; Tu exsiccasti fluvios roboris"(Ps. lxxiv. 13-15):

hic quoque per "fontes" et "fluvios" significatur falsa doctrina, quae ex propria intelligentia; "fluvii roboris" sunt inde principia falsi confirmata; per "balaenas" et "leviathanem" significantur scientifica, quae sunt sensualis et naturalis hominis, ex quibus omne falsum, quando super iis occlusus est spiritualis homo: in sensuali et naturali homine residet proprium hominis; quare quod ex illis solis concluditur, ex proprio seu ex propria intelligentia concluditur: Divinum enim influit per spiritualem hominem in naturalem, non autem in naturalem quando super illo occlusus est spiritualis; at spiritualis homo aperitur per vera et per vitam secundum illa: "populus ziim," cui leviathan daretur in cibum, significat illos qui in falsis infernalibus sunt.

(Odkazy: Psalms 74:13-15; Revelation 7:17)

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 470, 518, 537, 594, 629, 644, 645, 650, 854, 876, 969, 1033, 1076, 1215

Other New Christian Commentary

Přeložit: