Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 482

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

482. [Vers. 17.] "Quoniam Agnus, qui in medio throni, pascet eos." - Quod significet quod Dominus e caelo instruet illos, constat ex significatione "Agni", quod sit Dominus quoad Divinum Verum (de qua supra, n. 297, 343, 464 1 ); ex significatione "throni", quod sit caelum (de qua etiam supra, n. 253 [a]); "in medio throni" significat in universo caelo, nam "in medio" significat in omnibus et singulis seu in toto (videatur supra, n. 213); et ex significatione "pascere", quod sit instruere (de qua sequitur): ex his constat quod per quod "Agnus, qui in medio throni, pascet eos", significetur quod Dominus e caelo instruet illos. Hic dicitur quod "Agnus, qui in medio throni, pascet eos", et supra quod "Sedens super throno habitabit super illis"; ex quibus manifeSte patet quod per utrumque "Sedentem super throno" et per "Agnum in medio throni" intelligatur Dominus; sed quod per "Sedentem super throno intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum in medio throni" Dominus quoad Divinum Verum; nam "habitare", quod dicitur de Sedente super throno, praedicatur de bono (videatur supra, n. 470); et "pascere", quod dicitur de Agno, praedicatur de veris, "pascere" enim significat instruere in veris.

[2] In Verbo Veteris Testamenti pluries dicitur "Jehovah" et "Deus", tum "Jehovah" et "Sanctus Israelis", ac per utrumque intelligitur solus Dominus; per "Jehovam" Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Deum", tum per "Sanctum Israelis", Dominus quoad Divinum Verum; ita dicitur propter conjugium Divini Boni ac Divini Veri in singulis Verbi.

Quod "pascere" significet instruere, constare potest absque ulteriore expositione, quoniam in usu receptum est ex Verbo dicere "Pastor" de illis qui docent, et "Grex" de illis qui discunt; sed quod ita dicantur, [causa] nondum est 2 nota, quare dicetur. In caelo ubi omnia repraesentativa sunt quae coram oculis apparent, repraesentant enim sub apparentia naturali spiritualia quae angeli cogitant et quibus afficiuntur, ita sistuntur cogitationes et affectiones illorum coram oculis illorum in formis quales sunt in mundo, seu in formis naturalium similibus, et hoc ex correspondentia quae a Domino facta est inter spiritualia et naturalia (de qua correspondentia multis in locis actum est; et in opere De Caelo et Inferno n. 87-102, et n. 103-115). Ex correspondentia illa est quod in caelo appareant greges ex ovibus, agnis et capris, pascentes in viretis et quoque in hortis; quae apparentiae existunt ex cogitationibus illorum qui in bonis et veris ecclesiae sunt, et ex illis intelligenter et sapienter cogitant. Inde nunc est quod in Verbo toties dicatur "grex", tum quoque "pascuum", "pascere" et "pastor"; Verbum enim in littera est ex talibus quae coram oculis in caelo apparent, per quae significantur spiritualia quae correspondent.

[3] Quoniam notum est in ecclesia quod "pascere" significat instruere, "pascuum" instructionem, et "pastor" instructorem, velim solum aliqua loca inde absque ulteriore explicatione afferre, ubi "pascere" et "pascuum" nominantur:

- Apud Esaiam,

"Pascent greges tui in die illo in prato lato" (30:23);

apud eundem,

"Ut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, ...lactantes leniter ducet" (40:11);

apud eundem,

"Dicet vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum" (49:9);

apud Jeremiam,

"Contra pastores pascentes populum meum, vos dispersistis gregem meum;.... propter maledictionem luget terra, exaruerunt pascua deserti" (23:2, 10);

apud eundem,

"Pascet" Israel "in Carmele et Baschane" (50:19);

apud Ezechielem,

"Ego quaeram gregem meum, et perquiram eos, .... pascam eos super montibus Israelis, in alveis et in omnibus habitationibus terrae; in pascuo bono pascam eos, et in montibus altitudinis Israelis erit caula eorum; ibi cubabunt [in] caula bona, et pascuum pingue pascent super montibus Israelis" (34:11, 13, 14);

apud Hoscheam,

"Novi 3 te in deserto, in terra siccitatis; cum pascuum eorum...." (13:5, 6);

apud Joelem,

"Perplexa sunt armenta bovis, eo quod non pascuum illis, et greges pecudum desolati sunt" (1:18]);

apud eundem,

"Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae; .... pascant in Baschane et in Gileade" (7:14);

apud Zephaniam,

"Reliquiae Israelis.... pascent, et requiescent" (3:13);

apud Davidem,

"Jehovah Pastor meus, non carebo, in pascuis herbae cubare faciet me" (Psalmuss 23:1, 2):

apud eundem,

Dominus "elegit Davidem, ...a post lactantes adduxit eum ad pascendum Jacobum populum suum, et Israelem hereditatem suam, qui pavit eos in integritate cordis sui" (Psalmuss 78:70-72);

apud eundem,

Jehovah "fecit nos, .... populum suum, et gregem pascui sui"; [vel juxta Keri] "ideo nos populus Ejus, et grex pascui Ejus" (Psalmuss 100:3);

apud Johannem,

Jesus dixit Petro, "Amasne Me?" Dixit quod amet; dixit ei, "Pasce agnos meos": secundo dixit, "Pasce oves meas; et quoque tertio dixit, "Pasce oves meas" (21:15-17):

et in plurimis aliis locis, in quibus "pascere" etiam significat instruere in veris, et "pascuum" vera quibus instruuntur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 936

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

936. [Vers. 3.] "Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni." - Quod significet agnitionem et confessionem praeceptorum quae in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem et confessionem Divini Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "canere canticum", quod sit confessio ex agnitione et ex gaudio cordis (de qua [supra,] n. 326, 857); ex significatione "Mosis", quod sit Verbum Veteris Testamenti (de qua sequitur); et ex significatione "Agni", quod sit Dominum quoad Divinum Verum (de qua n. 297, 343, 460, 482); ita quoad Verbum, nam hoc est Divinum Verum; hinc quia dicitur "Moses et Agnus", significatur Verbum Veteris et Novi Testamenti.

Quod "canticum Mosis et Agni" significet agnitionem praeceptorum quae in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem Divini in Humano Domini, constat ex illis quae in his binis versibus sequuntur; sunt enim illa quae canebant, seu quae erant cantici. In primo versu glorificantur opera Domini ac viae Ipsius, per quae significantur praecepta; in sequente versu glorificatur Dominus, et quod ab omnibus timendus, quia solus sanctus; et quia haec sunt duorum canticorum, et per "cantica" significantur agnitiones et confessiones illorum, patet quod per "Canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni", significetur agnitio et confessio praeceptorum quae in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitio et confessio Divini Domini in Humano Ipsius: per illa duo etiam victoria habetur de bestia, de qua ibi agitur, nempe per custodire praecepta, et per agnoscere Divinum Domini: absque illis duobus vincit bestia.

[2] [DE DESISTENTIA A MALIS.]

In praecedente articulo e decalogo recensita sunt mala quae fugienda sunt: sed scio quod plures corde suo cogitent quod nemo possit fugere illa a se, quia homo in peccatis natus est, et inde in nulla potentia a se fugiendi illa: sed sciant quod quisque qui corde cogitat quod Deus sit, quod Dominus sit Deus caeli et terrae, quod Verbum ab Ipso sit et inde sanctum, quod caelum et infernum sint, quodque vita post mortem sit, possit fugere illa; non autem qui illa contemnit, et ex animo rejicit, et prorsus non qui illa negat; quis enim potest cogitare quod aliquid sit peccatum contra Deum, cum non cogitat de Deo? Et quis potest fugere mala sicut peccata, cum nihil cogitat de caelo, de inferno, et de vita post mortem? Talis homo nescit quid peccatum. Homo in medio constitutus est inter caelum et infernum: ex caelo influunt continue bona, ex inferno influunt continue mala; et quia in medio est, in libero est cogitandi bona et cogitandi mala; hoc liberum Dominus nusquam alicui aufert, est enim vitae ejus, et est medium reformationis ejus; quantum itaque homo ex eo libero cogitat velle fugere mala quia peccata sunt, ac supplicat Dominum de ope, tantum Dominus removet illa, ac dat homini sicut a se ab illis desistere, et dein illa fugere.

[3] Quisque potest ex libero naturali fugere eadem illa mala propterea quod contra leges humanas sint; hoc facit omnis civis regni qui timet poenas legis civilis, et jacturam vitae, famae, honoris, opum, et inde functionis, lucri et voluptatum, etiam malus; et ejus vita apparet in externa forma prorsus similis vitae ejus qui fugit illa mala propterea quod sint contra leges Divinas, sed prorsus dissimilis est in forma interna: unus agit ex solo libero naturali, quod est ab homine, et alter ex libero spirituali quod est a Domino; uterque agit ex libero. Cum homo potest fugere eadem mala ex libero naturali, cur non poterit fugere illa ex libero spirituali, in quo constanter tenetur a Domino?

[4] modo cogitet quod velit, quia est infernum, est caelum, est vita post mortem, est punitio, et est remuneratio, ac supplicet Dominum de ope. Sciendum est quod unusquisque homo, qui incohat vitam spiritualem quia vult salvari, timeat a peccatis propter poenas inferni; at postea propter ipsum peccatum, quia in se est nefandum; et demum propter verum et bonum, quae amat, ita propter Dominum; nam quantum quis amat verum et bonum, ita Dominum, tantum aversatur oppositum eorum, quod est malum. Ex his patet quod quisquis credit in Dominum fugiat mala ut peccata; et vicissim, quod quisquis fugit mala ut peccata credat: quare fugere mala ut peccata est signum fidei.

  
/ 1232