Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 14:1

Studie

       

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 41

  
/ 101  
  

41. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.13

Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam, reliquum in urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta, Esaj. 24:1 ad 13, de plenaria vastatione veri in Ecclesia, et in omni doctrina ejus, Urbs est doctrina.

- Sequitur tunc apparitio Jehovae, hoc est adventus Domini, vers. 14, 15.

- De iterata vastatione, quae erit Ecclesiae Christianae, vers. 16 ad 20.

- Post tamen multitudinem dierum regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Sionis et in Hierosolyma, vers. 21 ad 23, hic est ibi secundus adventus Domini, mons Sionis ibi est Ecclesia quoad bonum amoris, et Hierosolyma Ecclesia quoad verum doctrinae, similiter ut in Apocalypsi.

Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in Monte hoc convivium pinguedinum, convivium fecum, pinguedinum medullatarum, fecum devastatarum: et absorbebit facies obvolutionis, obvolutionis super omnibus populis, et velamen obvelatum super omnes gentes: absorbebit mortem in aeternum, Esaj. 25:6, 7, 8, de nova Ecclesia et ejus puritate post desolationem, adventus Domini describitur vers. seq. 9.

In die illo cantabitur canticum hoc, salutem ponet muros, et antemurale; aperite portas, ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, Esaj. 26:1, 2.

Adventus Domini ad novam Ecclesiam.

- Abi popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam post te, occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira, nam ecce Jehovah exiens ex loco suo ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae, tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos, vers. 20, 21. De adventu Domini ad ultimum judicium post desolationem.

  
/ 101