Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Hoschea 12:10

Studie

       

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9005

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9005. ‘Exibit gratis nullo argento’: quod significet abalienationeminde absque vero ei conjuncto, constat ex significatione ‘exire’, hic ex servitio et a copulatione, quod sit derelictio domini viri sui, ita abalienatio, et ex significatione ‘gratis nullo argento’ quod sit absque vero ei conjuncto; quod ‘argentum’ sit verum, videatur n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 1 8932. Quomodo cum hoc se habet, constat ex illis quae mox supra n. 9003 ostensa sunt, quod nempe affectio naturalis conjuncta vero spirituali, quae per ‘ancillam desponsatam filio’ significatur, nequaquam subsistere possit absque sustentatione a spirituali, quapropter si non sustentatur, solvitur conjunctio, proinde abalienatur; quod hoc fiat absque vero inde ei conjuncto, est quia illa tunc associatur alteri, quod 2 non fieri potest cum vita ex vero aliunde; tale significatur per 3 illa verba, quia cum consociationibus in spirituali mundo ita se habet.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. haec

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.