Bible

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Bible

 

Deuteronomium 32:10

Studie

       

10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 539

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

539. "Et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae." - Quod significet inde densa falsa ex malis amorum terrestrium et corporeorum, constat ex significatione "fumi", quod sit falsum mali (de qua sequitur); ex significatione "putei abyssi", quod sit infernum ubi sunt qui falsificaverunt Verbum (de qua supra, n. 537), et ex significatione "fornacis magnae", quod sint mala amorum terrestrium et corporeorum, ex quibus talia falsa erumpunt (de qua in sequente articulo).

Quod "fumus" significet falsum mali, est quia procedit ex igne, et ignis significat amores sui et mundi, et inde omnia mala; quare etiam inferna quae in falsis sunt ex malis illorum amorum, et magis ubi sunt qui falsificaverunt Verbum applicando ad favorem illorum amorum, apparent in igne sicut fornacis magnae, e qua densus fumus commixtus igni ascendit. Visa etiam mihi sunt, et patuit quod amores illi apud illos sistant apparentiam talis ignis, et quod falsa inde effluentia apparentiam fumi igniti: sed talia non apparent illis qui inibi sunt; sunt enim in amoribus illis et in falsis inde; est vita illorum in illis: ex his usque cruciantur multis modis, et non ex ignibus et fumis, quales sunt in mundo nostro naturali (ut melius constare potest ex articulo in opere De Caelo et Inferno 566-575, ubi agitur de Igne Infernali et de Stridore Dentium.)

[2] Quod "fumus" significet densum falsum quod profluit ex malo, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Mosen,

Abraham "prospexit contra facies Sodomae, et Amorae, et contra omnes facies terrae planitiei, et vidit et ecce ascendit fumus terrae sicut fumus fornacis" (Genesis 19:28);

per "Sodomam et Amoram" in sensu spirituali intelliguntur illi qui prorsus in amoribus sui sunt; quare per "fumum", qui e terra eorum post combustionem visus Abrahamo est, significatur densum falsum quod est illis qui prorsus in eo amore sunt; qui enim se super omnia amant, illi in maxima caligine sunt quoad spiritualia et caelestia, sunt enim mere naturales et sensuales, et separati prorsus e caelo; et tunc non solum negant Divina, sed etiam excogitant falsa quibus destruant illa: haec falsa sunt quae significantur per "fumum" visum ex Sodoma et Amora.

[3] Apud eundem,

"Et sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa" (Genesis 15:17):

haec dicta sunt de posteritate Abrahami ex Jacobo, ut constare potest ex praecedentibus in illo capite; quod "sol occidit" significat extremum tempus cum consummatio; "et caligo facta" significat cum loco boni malum, et loco veri falsum; "ecce furnus fumi" significat densissimum falsum a malis; "fax ignis" significat aestum cupiditatum; "transivit inter segmenta" significat quae separaverunt illos a Domino. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 1858-2862.)

[4] Apud eundem,

"Exire fecit Moses populum obviam Deo e castris, et constiterunt in inferioribus montis; et Mons Sinai fumabat totus ille, propter quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus sicut fumus fornacis; et tremiscebat totus mons valde" (Exodus 19:17, 18);

et dein,

"Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et Vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo, et dixerunt ad Mosen, Loquere tu cum nobis et audiemus, et ne loquatur cum nobis Deus, ne forte moriamur" (Exodus 20:15, 1618, 19]):

per haec repraesentabatur qualis ille populus fuit; nam Jehovah, hoc est, Dominus, apparet unicuivis secundum quale ejus; illis qui in veris ex bono sunt ut lux serena, at illis qui in falsis ex malo sunt ut fumus ex igne: et quia populus ille in amoribus terrestribus et corporeis fuit et inde in falsis mali, ideo Dominus e Monte Sinai illi apparuit sicut ignis comedens, et sicut fumus fornacis. (Quod tales fuerint filii Jacobi, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, ex quibus Collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248; et quod Dominus appareat unicuivis secundum quale ejus, ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono sunt, ac ut ignis consumens illis qui in malo, in Arcanis Caelestibus, n. 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551; quid reliqua in allatis locis significant, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus, quae super Exodum.)

[5] Simile significatur per "fumum" et per "ignem apud Davidem,

"Quando exarsit Illi, .... ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso, et inclinavit caelum et descendit, et caligo sub pedibus Ipsius" (7-9] ; 2 Samuelis 22:8, 9):

non intelligitur quod ascenderit fumus et ignis comedens ex Ipso, quia non Ipsi ira; sed ita dicitur quia talis apparet Dominus illis qui in falsis et malis sunt, nam spectant Ipsum ex suis falsis et malis.

[6] Similia significantur per haec apud eundem,

"Qui spectat terram, et contremiscit, tangit montes et fumigant" (Psalmuss 104:32);

apud eundem,

"Jehovah, inclina caelos tuos et descende, tange montes ut fumigent" (Psalmuss 144:5).

Apud Esaiam,

"Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philisthaea tu tota; quia a septentrione fumus venit" (14:31):

per "portam" significatur verum introducens in ecclesiam; per "urbem" doctrina; per "Philisthaeam" fides; inde per "Ejula porta, clama urbs, liquefacta Philisthaea tu tota", significatur vastatio ecclesiae quoad verum doctrinae, et inde quoad fidem: per "septentrionem" significatur infernum ubi et unde falsa doctrinae et falsa fidei, ac per "fumum" illa falsa; inde per "a septentrione venit fumus" significatur falsum vastans ex infernis.

[7]) agitur ibi etiam de vastatione ecclesiae; et per "accendere fumo currum" significatur pervertere omnia vera doctrinae in falsa; "fumus" est falsum, et "currus" est doctrina: et per quod "leones juvenes comedet gladius" significatur quod falsa destruent vera principalia ecclesiae; "leones juvenes" sunt ecclesiae vera principalia et tutantia, et "gladius" est falsum destruens verum.

[8] Apud Joelem,

"Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi" (3:3 [B.A. 2:30]):

haec de ultimo judicio; et per "sanguinem, ignem et columnas fumi", significatur verum Verbi falsificatum, bonum ejus adulteratum, et inde mera falsa; "sanguis" est verum Verbi falsificatum, "ignis" est bonum ejus adulteratum, et "columnae fumi" sunt inde mera ac densa falsa.

[9] Apud Davidem,

"Impii peribunt, et hostes Jehovae sicut gloria agnorum consumentur, in fumo consumentur" (Psalmuss 37:20)

quod impii et hostes Jehovae "consumentur fumo", significat quod perituri per falsa mali; "impii" dicuntur qui in falsis, "hostes" qui in malis, et "fumus" est falsum mali.

[10] Apud eundem,

"Secundum impellere fumum, impelles; sicut liquefieri ceram coram igne, peribunt impii coram Deo" (Psalmuss 68:3 [B.A. 2]):

interitus impiorum comparatur fumo qui ab aere impellitur, ac cerae quae coram igne liquescit, quia "fumus" significat falsa, et "ignis" mala.

[11] Apud Esaiam,

"Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet" (51:6):

per "fumum" etiam hic significatur falsum, quo perituri sunt qui in priori caelo; et per "veterascentem vestem" significatur verum deperditum per falsa mali: comparatio fit cum fumo evanescente et cum veste veterascente, quia comparationes in Verbo etiam sunt correspondentiae, et aeque significant.

[12] Apud Hoscheam,

"Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum;.... propterea erunt sicut nubes matutae, et sicut ros mane cadens, abiens a turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario" (13:2, 3):

ita describuntur doctrinalia quae ex propria intelligentia, in quibus mala falsi et falsa mali; talia doctrinalia significantur per "fusilia ex argento" et per "idola"; "argentum illorum" significat id quod ex propria intelligentia, ac "opus artificum" significat illam; quare etiam dicitur "In intelligentia sua fecerunt sibi idola, opus artificum totum": quod illa doctrinalia, quia falsa, transitura sint, significatur per quod "abibunt sicut fumus ex fumario"; quod etiam "sicut nubes matutae, sicut ros mane cadens, et sicut ex area", est quia ecclesia in suo principio est sicut nubes matutae, sicut ros mane cadens, et sicut frumentum in area, per quae significantur vera boni et bona veri; quae tamen successive transeunt et vertuntur in falsa mali et in mala falsi.

[13] Per "fumum" etiam significatur falsum alibi in Apocalypsi; ut,

"Ex ore" equorum "exivit ignis et fumus et sulphur, et ex his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne et a fumo et a sulphure" (9:17, 18);

alibi,

"Fumus cruciatus eorum ascendit in saecula saeculorum" (14:11);

et alibi,

"Fumus" ex Babylone "ascendit in saecula saeculorum" ( 1 19:3).

[14] Quoniam "ignis" significat amorem in utroque sensu, tam amorem caelestem quam amorem infernalem, et inde "fumus" significat id quod profluit ex amore, falsum quod ex amore infernali, et verum quod ex amore caelesti, ideo "fumus" etiam in bono sensu significat sanctum verum; hoc significat "fumus" ex igne suffituum, de quo videatur supra (n. 494), et quoque in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Creabit Jehovah super omne habitaculum Montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum" (4:5);

(quae explicata videantur supra, n. 294 [b] , 2 504 [b]): apud eundem,

"Commoti sunt postes liminum voce" clamantium seraphorum, "et domus impleta est fumo" (6:4):

in Apocalypsi,

"Impletum est templum fumo ex gloria Dei et virtute Ejus" (15:8);

et alibi,

"Ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo" (8:4).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232