Bible

 

Hoschea 11

Studie

   

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 471

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

471. (Vers. 3.) "Et clamavit voce magna sicut leo rugit," significat lamentationem gravem quod Ipsi Ecclesia sit ablata. - Quod per "clamare sicut leo rugit" significetur lamentatio gravis de Ecclesia, et quod illa Ipsi sit ablata, patet ab explicatis in praecedente capite, ubi explorati et manifestati sunt status vitae illorum qui ab Ecclesia, qui erant lamentabiles; tum ab his in hoc capite, quod "Angelus juraverit per Viventem in saecula saeculorum, quod tempus non erit amplius," per quod significatur quod non Ecclesia; ut et in sequente capite, quod "Bestia ascendens ex abysso occiderit binos Testes Ipsius;" imprimis quod non agnoscatur et adeatur, tametsi est Deus Caeli et Terrae. Lamentatio de his significatur per quod "rugiverit sicut leo;" leo enim rugit cum videt hostes suos et insultus eorum, et cum videt auferri catulos suos et praedam suam; ita comparative Dominus, cum videt auferri Ecclesiam Suam a diabolis: quod hoc per "rugire sicut leo" significetur, constare potest ex his locis:

"Quemadmodum Rugit Leo et juvenis Leo super rapina sua, cum occurrit contra illum plenitudo pastorum, sic descendit Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Sionis," (Esaias 31:4);

"Ira accensa est Jehovae contra populum Ipsius; Rugitus Illi sicut Leonis, Rugit sicut Leones juvenes, et fremit et apprehendit praedam; quia ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescit in ruinis suis," (Esaias 5:25-30);

"Jehovah ex alto Rugiet, et ex Habitaculo sanctitatis Suae edet vocem; Fugiendo Rugiet contra habitacula Sua," (Jeremias 25:30); 1

"Jehovah e Sione Rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem Suam," (Joel 4:16 (B.A. 3:16));

"Non perdam Ephraimum; post Jehovam ibunt; sicut Leo Rugiet; quia ille Rugiet," (Hoschea 11:9-10); 2

"Leo Rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet," (Amos 3:8); 3

"Deus Rugit voce Sua, tonat voce majestatis Suae," (Hiob 36:4, 5).

Quod "rugitus" significet lamentationem gravem constat ex his:

"Inveterata sunt ossa mea per Rugitum meum omni die," (Psalm. 32:3);

"Debilitatus et contritus sum; Rugivi, prae Rugitu cordis mei," (Psalm. 38:9 (B.A. 8));

"Ante panem suspirium meum, et effunduntur sicut aquae Rugitus mei," (Hiob 3:24).

Poznámky pod čarou:

1. 30 pro "29, 30, 31"

2. 9, 10 pro "10, 11"

3. 8 pro "7, 8"

  
/ 962