Bible

 

Genesis 9

Studie

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 240

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

240. Quod autem "nudus" significet illos qui absque intellectu veri quia absque voluntate boni, constat etiam ex locis in Verbo ubi "nudus" et "nuditas" nominatur, quae infra adducentur.

Quod "nudus" et "nuditas" illa significent, est quia "vestimenta" significant vera quae intellectus; et qui absque veris est is quoque absque bono est, nam omne bonum spirituale comparatur per vera; bonum spirituale absque illis seu nisi per illa non datur; bonum spirituale est charitas. "Nudus" et "nuditas" significant deprivatum seu deprivationem ab intelligentia et ab amore, ita ab intellectu boni et a voluntate ejus, etiam ex causa, quia vestes tegunt corpus et carnem; et per "corpus" et "carnem" significatur bonum, inde per "vestes" significantur illa quae tegunt bonum.

[2] Est intellectus veri et est intellectus boni; intellectus veri est intellectus talium quae fidei sunt, ac intellectus boni est intellectus talium quae amoris et charitatis sunt. Est quoque voluntas veri et voluntas boni; voluntas veri est apud illos qui e spirituali regno Domini sunt, voluntas autem boni est apud illos qui e regno caelesti Domini sunt. Hi quia in amore in Dominum et inde in amore mutuo, qui illis est charitas erga proximum, vera habent inscripta cordibus suis, et inde faciunt illa; et quod procedit ex corde est ex voluntate boni; "cor" est voluntas boni. At illi qui in amore erga proximum sunt, qui amor est charitas, non habent vera inscripta cordibus, sed memoriae et inde menti intellectuali; et quod inde procedit ex affectione est voluntas veri. Ita distinguuntur angeli spirituales ab angelis caelestibus. Hi nudi apparent in caelo, illi autem vestiti. Causa quod angeli caelestes nudi appareant est quia non opus habent memoria retinere vera, nec intellectu inde comprehendere illa, quia habent inscripta cordi, hoc est, amori et voluntati, ac inde vident illa: at quod angeli spirituales vestiti appareant, est quia habent vera inscripta memoriae et inde intellectui, ac vera memoriae et inde intellectus sunt quae correspondent vestibus, quare omnes ex illis vestiti apparent secundum intelligentiam. (Quod angeli ita vestiantur, videantur in opere De Caelo et Inferno 177-182.) Ex his constare potest quid "nudus" significat in utroque sensu; nempe quod in uno significet illos qui in bono caelesti sunt, in altero autem illos qui non in bono sunt quia non in veris.

[3] Sed haec melius videri possunt ex locis in Verbo ubi "nudus" ac "nuditas" nominantur, quae loca sunt sequentia:

- Apud Esaiam,

Dixit Jehovah Prophetae, "Exue saccum desuper lumbis tuis, et calceum tuum exue desuper pede tuo: et fecit ita Tunc dixit Jehovah, Sicut ivit servus meus Jeschajah nudus et discalceatus sic ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, pueros et senes, nudum et discalceatum, et detectos nates, nuditatem Aegypti" (20:2-4):

quid ecclesiae et caeli in his reconditum latet, nemo videre potest nisi sciat sensum eorum spiritualem; in Verbi enim singulis aliquid ecclesiae et caeli inest, quia Verbum est spirituale; quare explicabitur. Per "prophetam" hic intelligitur doctrina ecclesiae; per "exuere saccum desuper lumbis" seu nudos sistere lumbos, intelligitur revelare spurcos amores; per "saccum" solennem prophetae hic intelliguntur femoralia quae tegunt, et per "lumbos" significantur illi amores; per "exuere calceum desuper pede", seu discalceare plantas pedis, significatur revelare foeda naturae; per quod "rex Aschuris ducet captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi", intelligitur quod perversum rationale confirmabit mala et falsa per scientifica et per fallacias; per "pueros et senes" intelligitur per omnia, tam communia quam particularia; per "nudum et discalceatum" intelliguntur deprivati ab omni vero et ab omni bono; per "detectos nates" intelliguntur mala amoris sui; per "nuditatem Aegypti" intelliguntur falsa inde. Inde patet de qua re ecclesiae et caeli hic agitur; quod nempe de eo, quod perversum rationale, quod est rationale quod negat Deum et Naturae omnia tribuit, confirmet se per scientifica et per fallacias, usque ut sit absque omni intellectu veri et voluntate boni. (Quod per "prophetam" in Verbo intelligatur doctrina, videatur n. 2534, 7269; quod per "lumbos" amores in utroque sensu, n. 3021, 4280, 5059; quod per "pedes", naturalia apud hominem, et per "plantas pedum" illa quae in ultimis, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod per "calceos", eadem illa quoad tegumentum eorum, n. 1748, 1 2162, (4835,) 6844; quod per "regem Aschuris", rationale in utroque sensu, n. 119, 1186; quod per "Aegyptum", scientificum quod naturalis hominis etiam in utroque sensu, bono et malo, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6683, 6692, 7296, 9340, 9391; quod per "Kuschum" fallaciae sensuum, n. 1163, 1164, 1166.)

[4] Apud Ezechielem,

"Cum praeterivi praeter te et vidi te operui nuditatem tuam et lavi te, ... et vestivite:... sed cum confisa es pulchritudini tuae, et scortata es, ... non recordata 2 dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata;... scortata es cum filiis Aegypti... et cum filiis Aschuris, ... et multiplicasti scortationem tuam usque ad Chaldaeam;... propterea revelata est nuditas tua per scortationes tuas;... ideo lapidabunt te lapide, et dissecabunt te gladiis, et accendent domos tuas igne" (16:6, seq.):

agitur ibi de Hierosolyma, per quam intelligitur ecclesia quoad doctrinam; et per illa verba et per plura in eodem capite describitur qualis fuerat in principio, et qualis facta est cum deflexit a bono et a vero. Qualis instaurata fuit a Domino, ita qualis in principio, describitur per haec, "Cum praeterivi praeter te et vidi... operui nuditatem tuam, ... lavi te... et vestivi te"; "operire nuditatem" significat amovere mala voluntatis et falsa intellectus, "lavare" significat purificare a malis, et "vestire" significat veris instruere. Qualis autem facta est cum deflexit a bono et vero, describitur per sequentia; quod "confisa sit pulchritudini suae", significat intelligentiam ex proprio quod ea delectata fuerit; per quod "scortata sit", significat quod sic imbuerit falsitates; per "scortari cum filiis Aegypti et cum filiis Aschuris", significantur falsificationes confirmatae per scientifica et inde rationalia; per "multiplicare scortationem usque ad Chaldaeam", significatur usque ad profanationem veri: inde patet quid significat "propterea revelata est nuditas tua per scortationes tuas", quod nempe ecclesia per falsa et per falsificationes deprivata sit omni intellectu veri: per "lapidabunt te lapide" significatur quod moritura sit per falsa; per "dissecabunt te gladiis", significatur quod prorsus moritura per falsificationes veri; et per "accendent domos tuas igne", significatur quod tota peritura sit per amores infernales ("domus" sunt omnia quae apud hominem, et "ignis" est amor infernalis). Ex his patet quid caeli et ecclesiae continetur in illis verbis, et quod 3 illud solum appareat ex sensu spirituali.

(Quod "lavare" significet purificare a malis et falsis, videatur n. 3147, 10237, 10240, 10243; quod "vestire" significet instruere veris, n. 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536:

quod "pulchritudo" significet intelligentiam, n. 3080, 4985, 5299; hic intelligentiam ex proprio: quod "scortari", imbuere falsa, supra, n. 141:

quod "Aegyptus" scientificum, et "Aschur" rationale, videatur mox supra; quod " Chaldaea" profanationem veri, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306, 1307, 1308, 1321, 1322, 1326:

quod "lapidare lapide" significet mori per falsa, n. 5156, 7456, 8575, 8799; quod "gladius" significet falsum pugnans contra verum et destruens illud, n. 2799, 4499, 7102; inde "dissecare gladiis" est prorsus mori per falsificationes veri: quod "ignis" significet amorem infernalem, n. 1861, 5071, 6314, 6832, 7575, 10747; et quod "domus" significet totum hominem, et illa quae apud eum, ita quae ejus intellectus et voluntatis sunt, n. 710, 4 2231, 5 2233, 6 2559, 3128, 3538, 4973, 5023, 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150. Inde patet quid significatur per "accendent domos tuas igne.")

[5] Apud Hoscheam,

"Contendite cum matre vestra, ... ut removeat scortationes, ... et adulteria sua, ... ne forte exuam eam nudam, ... et ponam eam sicut desertum, ... sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim, et filiorum ejus non miserebor, quia filii scortationum illi" (2:2-4):

etiam hic agitur de ecclesia lapsa in falsa et mala: "mater" cum qua contenderent, significat ecclesiam; "scortationes et adulteria" significant falsa et inde mala; "ponere illam sicut desertum, sicut terram siccitatis" significat absque bono et vero; "occidere eam per sitim", significat defectum totalem veri: "filii ejus" quorum "non miserebor", significant omnia falsa ejus in genere, quare vocantur "filii scortationum."

(Quod "mater" significet ecclesiam, videatur n. 289, 2691, 2717, 3703, 4157, 7 5581, 8897; quod "desertum" significet non bonum quia non verum, n. 2708, 4736, 7055:

quod "terra siccitatis" significet ubi non verum, est qua "aqua" significat verum fidei, n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238; "occidi sit", quod significant perire ex defectu veri, n. 8568 fin. : quod "filii" significent affectiones veri et vera in genere, n. 2362, 3963, 6729, 6775, 8 6779, 9055; ita in sensu opposito affectiones falsi et falsa in genere. Inde constare potest quid significatur per "exuere illam nudam", quod nempe ut sit absque bono et vero.)

[6] In Threnis,

"Peccatum peccavit Hierosolyma, ideo... omnes qui honoraverunt illam vilipendunt illam, quia viderunt nuditatem ejus" (1:8).

Apud Ezechielem,

Ohola, quae Samaria, scortata est cum Aegyptiis, cumque filiis Aschuris; illi revelarunt nuditatem ejus, filios ejus et filias ejus ceperunt, et illam gladio tandem occiderunt: "ideo dabo te in manum eorum quos odisti, ... ut agant tecum ex odio, et sument omnem laborem tuum. et te relinquent nudam et denudatam, ut reveletur nuditas scortationum tuarum" (23:4, 8-10, 18, 28, 29):

agitur in eo capite de Samaria quae vocatur "Ohola", et de Hierosolyma quae vocatur "Oholiba", et per utramque significatur ecclesia; per "Samariam" ubi filii Israelis, significatur ecclesia in qua non vera sed falsa, et per "Hierosolymam" ecclesia in qua non bona sed mala. Quid significatur per "scortari cum Aegyptiis et cum filiis Aschuris", et quid per "occidere filias et filios ejus gladio", supra explicatum est. Exinde patet quod per "relinquere illam nudam et denudatam" significetur absque vero et bono.

[7] Apud Esaiam,

"Dominus decalvabit verticem filiarum Zionis, et Jehovah podicem earum nudabit" (3:17):

"filiae Zionis significant ecclesiam caelestem et quae illius ecclesiae sunt, hic autem illam perversam; "vertex" illarum qui decalvabitur, significat intelligentiam qua deprivabitur; et "podex" qui nudabitur significat amorem mali et falsi.

[8] Apud Nahum,

"Vae urbi sanguinum, tota mendacio et rapina plena, ... prae multitudine scortationum ejus, ... retegam fimbrias super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam" (3:1, 4, 5);

"urbs sanguinum" significat doctrinam falsi quae violentiam infert bono charitatis.

[9] Apud Habakuk,

"Vae facienti socium bibere, ... etiamque inebriando, ut introspicas nuditates eorum;... bibe etiam tu ut praeputium reveletur" (2:15, 16);

"facere socium bibere inebriando" significat imbuere falsis usque ut non videat verum; "introspicere nuditates" est ut appareant falsa quae intellectus et mala quae voluntatis; "ut praeputium reveletur" est ut amores spurci.

(Quod "bibere" sit institui in veris, videatur n. 3069, 3772, 4017, 4018, 8562, 9412; inde in opposito sensu est inbuere falsa: quod "inebriari "sit insanire ex falsis, ita non videre vera, n. 1072:

quod "praeputium" significet amores corporeos et terrestres, n. 4462, 7045.) Inde constare potest quid significatur per

Quod Noachus biberit vinum et inebriatus sit, ita ut jaceret nudus in medio tentorii sui: et quod Chamus riserit nuditatem patris sui;... (quod)schemus autem et Japhetus texerint nuditatem ejus, et quod facies suas averterint ut non viderent patris sui nuditatem (Genesis 9:21-23).

(Sed haec videantur in Arcanis Caelestibus explicata, ubi de illis agitur.)

[10] In Threnis,

"Etiam ad te", filia Edomi, "transibit calix, inebriaberis et nudaberis" (Threni 4:21):

hic simile per "inebriari et nudari" quod supra significatur (sed quinam illi sunt qui per "Edomum" intelliguntur, videatur n. 3322, 8314).

Apud Esaiam,

Filia Babelis et Chaldaeae, "sede in terra, ... sume molam et mole farinam, revela crines tuos, ... revela femur, transi flumina, reveletur nuditas tua, etiamque videatur opprobrium tuum" (47:1-3).

per "filiam Babelis" et "Chaldaeae" intelliguntur illi qui profanant bona et vera ecclesiae; per "molere farinam" intelligitur falsificare vera; per "revelare crines" et "femur", intelligitur deprivari intelligentia veri et voluntate boni; simile per "transire flumina" et "revelare nuditatem."

[11] Quia "nuditas" significabat deprivationem intellectus veri et voluntatis boni, ideo statutum fuit,

Quod Aharon et filii ejus (non) ascenderent in gradibus super altare, ne reveletur nuditas eorum super illo (Exodus 20:23 [B.A. 26]);

Tum quod illis facerent femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, et quod essent super illis cum intrarent tentorium conventus, et cum accederent ad altare, et quod alioqui portarent iniquitatem et morerentur (Exod 28:42, 43).

Ex his patet quid significatur per verba in sequenti versu in hoc capite, "Suadeo tibi emere a Me, ... vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae": tum in sequentibus hujus Libri Apocalypseos,

"Beatus qui vigilat, et servat Vestimenta sua, ne nudus ambulet et videantur pudenda ejus" (16:15).

[12] Praeterea per "nudum" in Verbo intelliguntur etiam illi qui non in veris sunt et inde non in bono, quoniam ignorant illa, et tamen desiderant illa; ut sunt qui intra ecclesiam sunt ubi illi qui. docent in falsis sunt, tum qui extra ecclesiam sunt et non Verbum habent, et inde non vera sciunt et nihil de Domino. Hi sunt qui intelliguntur in his locis:

- Apud Esaiam,

"Hoc jejunium quod eligo, ... frangere famelico panem, ... et cum videris nudum obtegere eum" (58:6, 7);

apud Ezechielem,

"Panem suum famelico det, et nudum tegat veste" (18:7);

et apud Matthaeum,

"Nudus fui et non induistis Me" (25:36, 38 (, 43, 44]);

"tegere veste" et "induere" significat instruere in veris (quod "vestes" sint vera, videatur supra, n. 195(c)).

(Quod "nudus" etiam significet bonum innocentiae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 165, 8375, 9060; et in opere De Caelo et Inferno 179, 180, 280.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232