Bible

 

Genesis 8

Studie

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 880

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

880. Quod ‘exspectavit adhuc septem dies’ significet principium secundi status regenerationis, constare exinde potest quod per hoc, tempus quod intercedit inter primum statum (de quo in vers. mox praec. 8 et 9) 1 , et hunc secundum (de quo hic in vers. 10 et 11), describatur; tempus illud quod intercedit, ut historice connexa sint, exprimitur per quod ‘exspectaverit’. Quomodo secundus status regenerationis se habet, constare aliquantum potest ab illis quae dicta et ostensa sunt de primo statu, qui fuit quod nondum potuerint vera fidei radicem figere, ex eo quod falsitates impedirent; tunc primum vera fidei radicantur quando homo incipit agnoscere et credere; prius nondum radicata sunt; quae homo audit ex Verbo et memoria tenet, non est nisi inseminatio: sed radicatio nusquam incipit nisi cum homo bonum charitatis accipit et recipit; omne verum fidei radicatur a bono fidei, hoc est, a bono charitatis; se habet hoc sicut semen quod injicitur terrae; tempore quando adhuc hiems est, seu quando terra friget, tunc ibi quidem jacet, sed non radicem agit; ut primum vero calor solis, quod fit tempore primi veris, terram calefacit, tunc incipit semen radicem in se primum agere, et dein emittere in terram: similiter se habet cum semine spirituali quod implantatur; hoc nusquam radicatur antequam bonum charitatis quasi calefacit illud, tunc primum in se radicem agit quam dein producit.

[2] Sunt tria apud hominem quae concurrunt et se uniunt, nempe naturale, spirituale, et caeleste; naturale ejus nusquam aliquam vitam accipit, nisi a spirituali, et spirituale nusquam nisi a caelesti, et caeleste a solo Domino, qui est ipsa Vita: sed ut adhuc plenior ejus idea capiatur, est naturale, receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur spirituale; et spirituale est receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur caeleste; ita per caelestia vita a Domino; talis est influxus. Caeleste est omne bonum fidei, apud hominem spiritualem est bonum charitatis; spirituale est verum, quod nusquam fit verum fidei nisi in illo sit bonum fidei, seu bonum charitatis, in quo est ipsa vita ex Domino: ut adhuc manifestius sciatur quomodo se habet, naturale hominis est quod faciat opus charitatis, hoc vel manu vel ore, sic per organa corporis; sed hoc in se est mortuum, non vivit nisi a spirituali quod in opere, et non vivit spirituale nisi a caelesti quod a Domino; inde dicitur opus bonum, nam nihil bonum nisi a Domino;

[3] quia ita se res habet, unicuique constare potest quod in omni opere charitatis ipsum opus sit nihil nisi materiale quoddam, sed quod sit animatum, hoc habeat a vero fidei quod in opere; et porro quod verum fidei nec sit aliquid nisi inanimatum quoddam, sed quod sit vivum, hoc habeat a bono fidei; et quod bonum fidei non sit vivum nisi a solo Domino, Qui est ipsum Bonum et ipsa Vita: inde patet cur caelestes angeli non audire velint de fide, minus de opere, videatur n. 202, quia tam fidem quam opus derivant ex amore, et faciunt fidem ex amore, ipsumque opus fidei ex amore, sic ut iis evanescat tam opus quam fides, et remaneat solum amor et bonum inde, quorum in amore est Dominus: angeli illi quia tam caelestes ideas habent, distincti sunt ab angelis qui spirituales vocantur; ipsaque eorum cogitatio et loquela inde est multo incomprehensibilior cogitatione et loquela angelorum spiritualium.

Poznámky pod čarou:

1. Parentheses inserted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.